Samling af de for Universitets Legater gjaeldende Bestemmelser

booksnow1.scholarsportal.info

Samling af de for Universitets Legater gjaeldende Bestemmelser

495

symbolam, sed progressu temporis augendam; Bibliothecæ Universitatis Haf-

primum hane vitam

niensis consecro ; Qvam

Uxor vel Hæredes mei , qvam

ciim morte commutavero, extradere debent, secundum tenorem illius Catalogi,

qvem manu mea signavi.

2. Deinde egi-egia Majorvim vestigia, qvamvis non passibus æqvis pressurus,

aliqvam Fortunarum mearum partern, qvæ tamen illam Portionem, qvam

arbitrio Mariti Patriæ leges permittunt, neutiqvam excedet, eidem Celeberrimæ

Universitati destinari: Cujus Summam, Administrationem , et usum, Articuli

seqventes explanabunt.

3. Qvod præcipue in votis semper habui, omme id est, qvod Patriæ

Grloriam et utilitateni Universitatis aliqvo modo amplificare potest. Cum itaqve

apud Danos meos nihil minus excultum deprehenderim qvam Historiæ et

Antiqvitatum septentrionalium studium, qvod utrumqve tamen vel a spissis

ignorantiæ tenebris protrahi, vel a qvotidiana et exsecranda inimicorum et

invidorum calumnia vindicari optimo jure meretur: Nullum huic malo convenientius

futurum esse remedium credidi, qvam si accedente consensu Augvi-

stissimi, de cujus sanctissimo et cognitissimo in Patriam et Universitatem zelo

nullus dvibito, unus adhuc Professor, qvi historiam et antiqvitates septentrionales

pro virili docere possit, in gremium illustris Universitatis Hafniensis

admittatur, eorumqve Privilegiorum , qvæ sacra Regia Majestas dictitaverit,

particeps fiat.

4. Ut igitur ad hane metam perveniatur, nullam breviorem viam excogitare

potui, qvam ut ad istius Professoris sustentationem non minus qvam domicilium,

necessarii reditus assignarentur, qvos mediante prudentissima Universitatis cura,

si non illico tamen post decursum aliqvot annorum percipere, eisqve in posterum

jugiter frui possit. Cujus propositi optatum complementum mihi promittunt

insignia illa incrementa, qvibus Walchendorffi, Scheliorum et Borrichii Legata

annuatim exaggerantur.

5. Qvoniam vero bona mea hæreditaria Conjugi et Filiæ natu minimæ,

liberisqve Filiæ natu maximæ sarta tectaqve lubens relinqvere volo, qvanqvam

Uxor mea in communionem nullas Facultates introduxerit, et Dotem suam bis

mille Thalerorum Imperiaiium pro lubitu administrandam, post divenditam ante

decennium Bibliothecam , a me obtinuerit: Illam pecuniam, qvam favore

Augustissimi ex Telonio Øresundico per hos sex annos percepi, ad pium hunc

usum erogandam constitui, parva saltem summa ex Patrimonio, siqvidem in alias

Familias transituro adjuncta; ut habeatur Surculus diligenti cura in Arborem

aliqvando evasurus, cujus fructus ad negotii decreti stabilimentum sufficerent.

6. Itaqve in Nomine Sanctissimæ Trinitatis ad Novam istam Historiæ

et Antiqvitatum Septentrionalium Professionem post aliqvod tempus instituendam,

Universitati Hafniensi Ego Fridericus Rostgaard per præsentes Tabulas do,

dico, dedico, et lego sortem — Qvatuor mille [sic !] Thalerorum Imperiaiium, statim

post meam et Conjugis meæ mortern numerandam , qvæ iisdem omnino conditionibus,

quibus Legatum Borrichianum collocari, et per integros Quadraginta

septem annos, perceptis legitimis et in Dania licitis usuris, earumqve accedentibus

usuris, ejusmodi perpetuo augmento cumulari debet; usqve dum

habeatur ea sors , cujus annua Usura sustentationi dicti Professoris sufficere,

aliisque non spernendis usibus in servire possit.

7. Sed qvemadmodum ex Professorum numero in illustri Universitate

Oxoniensi unus , in memoriam Fundatoris Savillianus alius Cambdenianus , et

apud Upsalienses Schyttianus nominantur ; Ita qvoqve hunc Professorem Hostgaardianum

appellari eo ardentius optarem, qvod nullus mihi relictus sit filius,

qvi nominis mei memoriam ad Posteros derivare possit; nuUiqve vel Agnati

vel Cognati mei, nisi ex longinqvo arcessendi, existant: et nota sint exempla

Sacræ Scripturæ, ubi vel Ipsius Summi Numinis jussu de conservandi nominis

memoria prospectum est.

8. Ut autem Alma Universitas de ipsa sorte primaria, adeoqve de

animo et voluntate mea plenariam securitatem habeat; eo ipso die, qvo liæ

More magazines by this user
Similar magazines