Samling af de for Universitets Legater gjaeldende Bestemmelser

booksnow1.scholarsportal.info

Samling af de for Universitets Legater gjaeldende Bestemmelser

d97

consecmiitur: liac qvidem lege, iit Bibliothecario Univers itati s aniiui qviiu^ve

Thaleri Imi)eriales daiidi sint, reliqvi vero qvadraginta qvinqve Thaleri

imperiales coemendis libris rarioribus vel ad Botanicam, vel Historiani Na-

turaleiii, vel ad lingvas orientales sj)ectantibus inserviant.

16. Qvarto: Ad cunctos Dominos Professores pro Administratione omnium

et singnlorum liormn legatorum iiniversum commodmn, qvod ex sorte Mille et

qvadraginta sex [1046] Thalerorum Imperialium profluere potest, instar

secimdi Honorarij , una cni7i largissima remuneratione Summi Numinis redundabit,

præter reditus illos annuos ex Mille centum et qvinqve Thaieris

Imperialibus capiendos, de qvibus Articulo superiori nono facta est mentio.

17. Qvinto: Ad exemplum illorum stipendiorum, qvæ a qvibusdam

Celeberrimis viris , nunc in coelis beatis , instituta fuerunt , ad fimdationem

duorum Stipendiorum , pro qvatuor eruditis studiosis , a theologica facultate

eligendis , in Collegio Regentziano , annuus fructus, qvem Sexcenti et qvadra-

ginta [640] Thaleri Imperiales progignere possunt, sit dedicatus : Ea

tamen

conditione, ut binorum contubernalium alter, alternis annis pro isto stipendio in

Auditorio Regentziano publice disputaturus , et disputationis exemplum in

Bibliotheca Universitatis publica collocaturus sit

18. Sexto. Ad specimina publica duorum, vel ad summam qvatuor

doctorum alumnorum, qvi errores et calumnias sxterorum circa Res et antiqvi-

tates danicas solide refutabunt, vel in Historia Naturali Regnorum septentrionalium

enucleanda ingenium exercebunt, omnia emolumenta, qvæ ex sorte

octingentorum et sexaginta [860] Thalerorum Imperialium per singulos annos

colligi possunt, applicabuntur. Sed ita, ut ejusmodi specimina vel in modum dissertationis,

disputationis, declamationis vel alterius Tractatus typis exscripta cum

publico communicentur ; et ex singnlis unum exemplar in bibliotheca Univer-

sitatis publica asservandum Bibliothecario tradatur; anteqvam eorunduin (sic!)

auctores præmierum ab amplissimo senatu academico in antecessum proponendorum,

et juxta complura suifragia, diligentiæ et expensorum habita ratione

distribuendorum participes heri possint. Enixe autem rogantur Domini Pro-

fessores , ut illos imprimis alumnos , qvi in insula Daniæ Sellandia nati , et

inter hos, qvi ex schola publica Helsingorana , vel Sorana ad Academiam

dimissi fuerint, cum uno vel altero Islando, si doctrina et ingenio ceteris non

fuerint inferiores , ad hujusmodi Stipendium , illudqve de qvo Paragrapho

decima septima dictum, sed ab unoqvoqve alumno semel tantum percipiendum,

admittant.

19. Septimo. Foenus annuum Mille [1000] Thalerorum Imperialium in

perpetuum, volente Deo, adaugeri debet, ad methodum in legato Scheliano præscriptam,

ita ut, post singulos denos annos Nova sors qvingentorum Thalerorum

exoriatur; Cujus dimidia parte, ex arbitrio totius Consistorii, harum Fundationum

aliqva augeri , vel obortæ Lacunæ expensæ inevitabiles , inflictaqve

vulnera sarciri possint: eodemqve modo semper procedatur. Altera vero

dimidia pars ad ipsam perpetui Incrementi Sortem addatur.

20. Ocfai'o: qvi tandem restant, qvingentorum [500] Thaier« Tum Imperialium

annuus proventus universis Dominis Professoribus, Tertii cujusdam,

etsi admodum parvi Honorarii loco sit dedicatus.

21. Si vero imprævisum aliqvod infortunium qvod Clementissimus Deus

avertat, impediret, ne omnia et singula jam recensita Legata rite constitui

possent; penes illustre Consistorii Collegium stato, ejusqve in potestate esto,

ea qvæ summe necessaria, et cum mente Testatoris qvam maxime convenire

censeantur , primo ordinare , et meliora tempora exspectando , qvemadmodum

respectu Collegii Elersiani observatum fuit, deinceps reliqva etiam exseqvi:

modo non negligatur, in rebus majoris momenti, Excellentissimi Academiæ

Patroni consensum expetere.

22. Qvin et in potestate totius Consistorii esto, præscriptum illum qvadraginta

septem annorum terminum Triennio, vel ulteriori temporis additamento

extendere, si necessitas urserit, et totalis vel generalis Triginta unius Mille

L'niversitetets Legater.

^*^

More magazines by this user
Similar magazines