notker

resources21.kb.nl

notker

Ave candens lilium,

Virgo parens enixa filium!

Ave mater luminis,

Templum veri numinis,

Nutrix summi domini:

Ex qua salus oritur,

Per quam culpa moritur,

Spes refloret homini.

Maris stella,

Verbi cella,

Porta poli,

Vero Soli

Per quam via patuit:

Tu fideli

Scala celi;

Tu secretum,

Quo quietum

Semen illud latuit,

Quod inundat

Quod fecundat

Pias mentes, quo redundat

Omnis boni copia:

Cuius fetus

Dulcis, letus,

Quo fugatur dolor, metus,

Pellitur inopia.

Heu primeva

Mater Eva

Fletum mortis intulit:

Sed Maria,

Mater pia,

Metum mortis expulit.

100

Weitere Magazine dieses Users
Ähnliche Magazine