notker

resources21.kb.nl

notker

Stella solem,

Virgo prolem,

Virga florem:

Christum germinas:

Haustum fecis,

Gustum necis

Sancte precis

Vi exterminas.

Ex te vite

Botrus vite,

Pacis auctor prodiit.

Ista duce

Pulsus luce

lam peccator rediit.

Ad te rei,

Mater dei,

Scutum spei,

Suspirant sub judice:

Ad te gemunt,

Culpe premunt

Quos, qui tremunt

Irato sub vindice.

O que dulces

Mammas stillas

Labris agni

Infantuli!

O que mulces

Malas illas

Dei magni

Et parvuli!

101

Weitere Magazine dieses Users
Ähnliche Magazine