mI&i&SES - Libr@rsi

librarsi.comune.palermo.it

mI&i&SES - Libr@rsi

254 LES RELATIONS DES JESUITES [Vol.33

ipsis timebamus ab incursione hostili : sic adeo ut exiguo

quantum vis numero, satis tuti tamen et securi

viveremus. At longe mutata est facies rerum nos-

trarum, totiusque hujus regionis:

tot enim cladibus

fracti sunt Hurones nostri, ut expugnatis quae in

fronte erant praesidiis, ferroque atque igne vastatis,

plerique mutare sedes coacti sint, retroque cedere:

bine quippe factum est, ut jam alieno nudi praesidio

simus; jamque in fronte positi nostris nos viribus,

nostris

mus.

nos animis tueri, nostro nos numero debea-

Hanc nostram Sanctae Mariae, arcem dixerim an

domum, tutantur qui nobiscum sunt Galli, dum Patres

nostri longe lateque excurrunt per oppida Huronum

disjecti, perque Algonquinas nationes procul a nobis

positas; missioni quisque suae invigilans, solique

ministerio verbi intentus, omni cura rerum tempora-

lium in eos deposita, qui domi subsistunt: et quidem

res domesticae tarn felicem cursum tenent, ut

quamvis numerus noster excreverit, atque optemus

maxime novum ad nos auxilium mitti, et externorum

hominum et patrum praecipue nostrorum ;

nullo pacto

tamen necesse sit impensas crescere; imo in dies

minuuntur magis, minoraque in annos singulos petimus

ad nos mitti rerum temporalium subsidia: ita

plane ut nos ipsos sustentare maxima ex parte possimus

ex iis rebus, quae hie nascuntur. Neque vero

ullus nostrum est qui hac in parte magnum levamen

non sentiat earum aerumnarum, quae prioribus annis,

et omnino graves erant, et insuperabiles videbantur.

Habemus enim piscatus et venationis majora quam

ante subsidia; nee piscium modo adipem atque ova

More magazines by this user
Similar magazines