mI&i&SES - Libr@rsi

librarsi.comune.palermo.it

mI&i&SES - Libr@rsi

266 LES RELATIONS DES JESUITES [Vol.33

et probatissimae humilitatis ; is fuit P. Josephtis

Maria Chaumonot) semel atque iterum post mortem

adesse visus est. At primum quum nostris Patribus

in concilium coactis, atque agentibus, ut solent, de

re Christiana promovenda; videbatur interesse pater

Antonius; qui nos consilio robore, qui nos omnes

divino, quo plenus erat spiritu,

recrearet. Patribus

conspiciendum obtulit augustiore vultu, et eo sane

qui nihil humanum spiraret, verum et ex ore conjici

poterat, plus minus [minusve — Martin s apog.~\ tri-

ginta. Rogatus Pater, quomodo [ecquid—Martin's

apog.~\ permittat Divina Bonitas servi sui corpus tarn

indigne post mortem haberi tanquam inhonesto vulnere

faedatum, sic flammis consumi, nobis ut hujus

nihil restaret, ac ne cinis quidem exiguus? Magnus,

inquit, est Dominus et Laudabilis nimis. Respexit

in haec opprobria servi sui, atque ut ea Divino modo

compensaret, dedit mihi multas animas purgatorii,

quae triumphum in ccelis meum comitarentur.

Finem ut scribendi faciam, neque epistolae modum

excedam, addam P tati Vestras quod primum omnium

debuerat scribi; eum nimirum esse statum hujus

domus, totiusque adeo missionis vix ut ; putem quidquam

addi posse ad pietatem, obedientiam, humilitatem,

patientiam charitatem nostrorum; atque adeo

ad exactam regularum observantiam. Omnium vere

est cor unum, anima una, unusque spiritus societa-

tis. Imo, quod magis mirum videri debeat, e tot

domesticis hominibus, tarn diversae conditionis, tam-

que diversi ingenii ; servis, pueris, domesticis, militi-

bus; nullus omnino est qui serio saluti animae suae

non vacet: plane ut hinc exulet vitium, hie virtus

More magazines by this user
Similar magazines