13.06.2013 Views

statusgyülések - MEK

statusgyülések - MEK

statusgyülések - MEK

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6

solum citati, verum etiam ob non comparitionem ad

mortem condemnati fuissent. Subauditur et hoc, quod

ubi intra territórium Borbándiense deprehenderentur per

saepefatum ^Vice-Comitem ultimo suplicio afficerentur;

cum tamen secundum Borbándiensium privilegia talium

maleficiorum tam inquisitio, quam executio ductori Borbándiensium

incumberet. Sed si etiam nullis privilegiis

potirentur, dictantibus patriis legibus criminales causae

et persecutio nobilis personae nullatenas foro et sedi

Judiciali Dominorum Vice-Comitum subjaceret. — Si

verő D. Vice-Comes aliquidsceleris inter Borbándienses

praesensisset, dictante aequitate et privilegio eorum de

prosecutione illius sceleris praefatum Ductorem eorundem

admonere debuisset, quibus neglectis ex post

suam authoritatem exercere potuisset

Lamentantur praefati Borbándienses etiam super

hoc, quatenus in praeterito hybernio tam improportionali

et super eorum vires facta contributionis impositione

aggravati fuissent, ut vix amplius subsistere possent,

ita quidem, ut oppida Igen et Sárd quantitate et facultatum

qualitate duplo triploque eis praestantes in

praefata hybernali contributione eis assimilata, essent,

in qua improportionali contributione non solum ódium

religionis quodam modo appareret, verum etiam contra

servitium suae Majestatis hoc ipsum factum fuisse

discerneretur.

Rogamus itaque Inclytam Deputationem cum debito

respectu et fraterna charitate, quatenus in his omnibus

tali moderatione uti non gravetur, ut secundum leges

patrias cum punitione scelerum et aequitas conservetur

et privilégium Borbándiensium observetur.

Simulque aliqua religionis apprehensio modo praevio

non subsequatur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!