13.06.2013 Views

statusgyülések - MEK

statusgyülések - MEK

statusgyülések - MEK

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

32

mandata, executioni, debitaeque, quae fideles subditos

decet observationi traderentur. Omissis aliis unum sub

littera A) pro testimonio annecto; hoc tamen minimé

ob nimiam defuncti Gubernatoris, praecipue vero Comitis

Nicolai Bethlen Catholicae semper rei oppositionem

et ejus ambitionem effectui mancipari potuit. Ingruentibus

vero his detestabilium temporum fluctibus

mansere omnia absque consolatione catholicorum in

suspenso. Sic vero superis volentibus, quod intra decursum

horum exccrandorum motuum potiori ex parte

Haeterodoxorum Corypheis plerumque decedentibus,

uno civiliter (!) utpote attacto Nicolao Bethlen mortuo

sperabat Status Catholicus a diu premente acatholicorum

jugo desideratám illuxise diem, quo se eripere, non

solum aequalitatem, sed et prioritatem si Familiae spectentur

merita, sibi vindicare posset et deberet. Sed

haec omnia a hostili catholicae religionis hydra, Andrea

Szentkereszti, Cancellariae Transylvaniae Secretario et

referendario calviuo subversa experimur, dum suis nefariis

informationibus praecipue a tempore decessus p.

m. Comitis Samuelis Káluoki pro libitu grassando, exclusis

omnibus ex Cancellaria catholicis, alios duos,

utpote Arianum et Lutheranum ducit quo vult, nihilque

aliud, quam sub nomine Cancellariae aliornmque trium

acatholicorum Statuum omnia Status Catholici Sacris

Diplomate et Resolutionibus confirmata jura convellere

nititur, quod etiam praeprimis remonstratur hoc modo:

1-mo. Clementissimum Suae Majestatis Sacratissimae

erat Mandatum, quod in locum defuncti Comitis

Samuelis Káinoki cancellarii catholicus sufFecturus candidaretur,

cui etiam candidationi se alii tres acatholici

Status: Calvini nempe, Lutherani et Ariani, immiscere

volebant, jus suum tamen sibi quaesitum et competens

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!