07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 535

a verbis Populorum Progressio incipientibus erat plane decla­

rata, 39 atque ipsam de populorum progressione quaestionem.

Quae populos iam in progressionis via constitutos impulit

ut oblatum pecuniarum magnarum caput susciperent, causa

ipsa fuit spes fieri posse ut in profectus operibus collocarentur.

Quapropter paratae sic pecuniae necnon earum receptio tam­

quam opis mutuo datae haberi valent veluti auxilium progres­

sioni ipsi additum, quod in se optatur licetque, quamvis im­

prudens forsitan fuerit nonnumquamque nimis festinatum.

Mutatis interea tamen rerum adiunctis, tum in nationibus

aere alieno gravatis tum in ipso pecuniarum commercio inter

Civitates instrumentum ita electum, quo progressionibus adiu­

mentum ministraretur, conversum denique in machinamentum

est quod contraria effecit. Quod idcirco contingit simul quo­

niam populi ipsi debitores, ut oneribus satis faciant debitorum,

se cogi cernunt ut capita exportent pecuniarum, quae ad augen­

dum vel omnino ad sustinendum eorum prosperitatis gradum

sunt necessariae, simul quoniam eandem ob causam consequi

non possunt alia nummaria subsidia tantundem necessaria.

Hac ex machinatione oeconomica instrumentum illud ad

« populorum progressionem » destinatum transiit demum in

frenum, quin immo interdum in profectus inferioris exagge­

rationem.

Incitare hae notiones debent ut, quem ad modum docu­

mentum Pontificiae Commissionis a Iustitiae et Pace monet, 40

ethica indoles ponderetur mutuae populorum necessitudinis et

ut, secundum principia huius Nostrae considerationis, neces-

39 Litt. Enc. Populorum Progressio, 54: l.c, pp. 283 s.: «Exinde iam non erit

periculum, ne nationes, quae ad progressionem nituntur, aere demergantur alieno,

ad quod solvendum suos praecipuos quaestus impendant. Utraque pars astipulari

sane poterit de usuris itemque de tempore, quo pecuniae mutuo acceptae sint red­

dendae, iis tamen condicionibus quae ab utraque parte ferantur, aequando scilicet

gratuita dona, pecunias sine ullo fenore vel parvis tantum usuris sumptas, atque

annos, quibus credita gradatim solvantur ».

40 Cfr. «Explicatio» Documenti: Al servizio della comunità umana: un approc­

cio etico nel debito internazionale (27 Decembris 1986), III.2.1.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!