07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 977

incipientibus memoravimus : « Praecipua Ecclesiae via est Iesus Chri­

stus : et est ad quemlibet hominem via ». 17

Res significans est animadvertere iam ante amplius centum annos

Ioannem Bosco magnum momentum tribuisse aspectibus humanis et

condicioni historicae « subiecti » ; eius libertati, eius ad vitam praepa­

rationi et ad munerum professionem, ad officiorum civilium assumptio­

nem, in condicione laetitiae et in studiosa proximi cura. Haec proposita

verbis efficacibus et simplicibus exprimebat, ut « hilaritate », « studio »,

« pietate », « prudentia », « labore », « humanitate ».

Eius praeclara artis institutoriae forma notatur moderatione et

respectu rerum concretar um. In eius consilio paedagogico inter se

egregie coniunctae sunt stabilitas eius quod est essentiale et res histo­

ricae fortuito evenientes, res translaticiae et novae. Sanctus vir iuve­

nibus viam simplicem proponit et simul officio obstringentem, quae his

verbis praestantibus et pulchris breviter declaratur : « Honestus civis,

quia bonus christianus ».

In summa, (( ratio », cui Ioannes Bosco credit tamquam dono Dei

et tamquam muneri educatoris pernecessario, bona animi indicat nec­

non proposita persequenda, instrumenta et modos adhibenda. « Ratio »

iuvenes impellit ad participanda, pro sua parte, ea bona cognita et

comprobata. Ille eam definit etiam « aequum cum ratione consensum »,

ob illud necessarium spatium tribuendum indulgentiae, colloquio et

immutabili patientiae, in quo perficitur non facile exercitium ratio-

nalitatis.

Haec, certe, postulant hodie ut mens feratur in anthropologiam

renovatam et integram, liberam ab imminutionibus ideologicis. Edu-

cator huius aetatis oportet attente sciat signa temporum intellegere ut

comprehendat « valores » qui ex iis emergunt quique iuvenes alliciunt :

pacem, libertatem, iustitiam, communionem et participationem, mulie­

ris provectionem, solidam necessitudinem hominum, progressionem,

necessitates oecologicas.

11. Altera vox, « religio », significat Ioannis Bosco paedagogiam

esse suapte natura transcendentem humana, quoniam propositum insti­

tutorum summum, quod is constituit, est formatio credentis. Eius

sententia homo recte formatus et maturus est civis fidem colens, qui

284-285.

17 Litt. Enc. Redemptor hominis (4 m. Martii 1979), 13. 14: AAS 71 (1979), pp. 282.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!