Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

230

hostium pervenirent , indomiti spiritus sese omnes

manibus propriis peremerimt, praeter paiicos, qui

per diem proelio dilapsi iìicertis hinc inde trami-

tibus ad legatum aliwn Labienum tristes nuncii

praecesserant. Et hic quidem infaustae legionis

eocitus fidi, inter tres belli externi adversitates

caesareas numeratus. Ubi adraonuisse lectorem ve-

lim, quod Svetonius Tranquillus , auctor certissimus

, Germanorum hoc in finibus accidisse ait ;

Julius auteni Celsus, Caesaris cornes et qui rebus in-

terfuit, Eburonum in finibus factum refert. Non est

autem magna dissensio, quum et tunc conterminae

nationes essent omnesque hodie sint Germani. Post

haec Ambiorix , iniquissimi voti compos , ad gra-

perque omnes vicinas gentes,

viora se praeparat ,

odio raptante , discurrit , legatos duos et magnam

partem romani exercitus periisse dictitans ; monet,

orat , obsecrat , ne vindictae et recuperandae in

perpetuum gallicae libertatis occasionem labi per

ignaviam patiantur. Ardentes infiammare perfacile

est. Conjurant igitur concurruntque, et unius hor-

tatu multi insaniunt, factoque agmine, ad alia Romanorum

hiberna perceìiiunt, ad ea scilicet, qui-

bus Quintus Cicero, magni Ciceronis frater, praeerat

, mr ingentis animi, sed nullarum virium. Eo

itaque quum venissent, quo acceptae cladis nondum

fama pervenerat , aliquot lignatore^ nil tale metu-

entes in silvis, quo munitionis castrorum causa per-

More magazines by this user
Similar magazines