Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

20

hoc in senalu queri ausum ,

nullo se uUorem aut

saltem cogniloreni injuriae offerente, eo pavoris

impegit , ut quidvis ìiiallet esse , quani consul ; io-

toque tempore consulatus domi metuens latitaret,

et, si quid decernendum esset, per edicta decerne-

ret , et Caesar solus rempuhlicam gubernaret , nemine

prorsus obstantc ; et , si quis obstitisset, non

tantum minis, sed factis exterrito. In quibus Marcum

Catonem, tantae viruni sapientiae ac virtutis,

actis obstrepentem suis manu lictoris extractum

curia mitti fecit in carcerem; quo euntern illum

senatus omnis prosecutus est, non aliter quam si

unius in persona capti oranes viderentiir. Sunt

qui dicant vestem quoque, velut in luctu publico,

permutasse. Qua quidem tanta veneratione ac pie-

tate , nisi fallor , injuria carceris compensata est,

ut optabile fuisse iHdeatur Catoni sic in carcerem

duci , linde mox sic educeretur. Siquidon haec se-

natus tanta consensio Caesarem ipsum movit, ut-

que ait Valerius, divini animi perseverantiam

flexit. Praeter haec Caesar initio consulatus sen-

tiens contra se invidiam laborantem, et consulibus

a senatu provincias nullius laboris et gloriae de-

cretas , idque in se unum, fieri cogitans, et ad

suam, sicut erat, injuriam trahens, quod collegam

ista scilicet non tangerent, atque incensus cupidi-

tate vindictae Gneum Pompejum Magnum, lune se-