Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

412

omnes Bellonatos armis idoneos , et cum eis aliarum

quinque populos civitatum, alto uno omnes

in loco et paludihus septo castro/metatos consedisse

Caesaris expectantes adventum, ut, si cum paucis,

hoc est , cum tribus , ut fama erat , legionibus ve-

niret, proelio decernerent ; si cum midlis, loci se

diffìcultate defenderent et inopia pabuli ac frumenti

et asperrima parte anni, quae prò eis omnia

adversus Caesarem militarent. Quae ille audiens

sat matura et minime barbarica Consilia judicavit,

in id maxime intentus, ut manum hostes , spreta

suorum paucitate, coìisererent , fidens secum pau-

cos quidem numero, sed expertos bellis spectatae-

que virtutis , viros esse, quos nidla muUitudo ho-

stium , nulla vis frangerei. Itaque convocatis mili-

tibus et patéfacto hostium Consilio , hortatur suos,

ut et more solito fortiter se habeant et globatim

prodeant ,

quo paucitatis opinio hostibus augeatur.

Ipse tres in fronte legiones, quanto quivit arctius,

impedimenta in medio, legionem unarn in fine con-

stituit ; ncque tamen hoc commento hostes elusit.

Etsi enim illos ad proelium paucitas hortaretur,

subitus tamen dehortabatur adventus, qui, ut erat,

ingentis plenus fìduciae videbatur : loco sese altiore

continuerunt. Caesar castra hostibus, quantum potuìt

viciniora , communiit vallo supra communem

modum ac turribus crebris et validis. Id duplici

fiebat ex causa , id et hostibus fiducia opinioque

More magazines by this user
Similar magazines