Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

430

suum credidit Aquiianiam, licei per legatos victam,

per se adire ibidemque agere, quod superesset ae-

statis. Eo igitiir profectus omnes illas terras , in-

certum utrum majori felicitate an celeritate, coni-

posuit , quum c^ertatim omnes primo ejus adventu

et obsides ad eum mittere^t et legatos , eligentes

henivolentiam tanti viri potius , quam potentiam,

eocperiri. Inde Narhonam adiit, divisisqiie legioni-

hus per hiberna, sic ut nidla pars Galliae praesi-

diis vacua esset, ipse, cognitis inter eundum cau-

sis populorum , ad quod nemo aptior, nano facilior

fuit , cognitis et meritis singidorum , et prò

varietate meritorura poenis aut praemiis assignatis,

iter fexit in Belgas, ibique proximam hiemem

egit corpore forsan otiosior , quam aestate , sed

non animo. Et quamquam praeteritas per hiemes

ad sequentium semper aestatum bella sollicitus fuis-

set, tiinc una illi cura erat omne belli semen extin-

guere, nihil armis, sed omnia mitibus actibus, dul-

cibus verbis agere, amicos veieres servare, novos

quaerere, nuUi malum facere , bona omnibus, nil

novi oneris imponere, multum veteris vel minuere

vel auferre ; denique modis omnibus curare , ut

discedens pacatam relinqiieret regionem, et, ces-

sante bello , ad triumphum rediens victorem exer-

citum reduceret , quod sibi contingere , bello du-

rante, non poterai ; effecitqne sperato quoque facilius

, quod optabat. Nam et ipse ad talia semper

omnium efficacissimus nec bello, quam affabilitate,

nec victu , quam

conciliatu hominum major , et

More magazines by this user
Similar magazines