Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

472

ambo ; et quuni Magius ad Caesarem ducLus esset,

ac fortasse supplicium formidaret , Caesar eum

placalo animo dimisit : Et vade, inquit , ad Pompejum,

eique meis verbis nuncia, quando ad hunc

diem non fuerit nobis opportunitas colloquendi

atque ego Briuidiisium , quo ivisse illum audio,

profecturus sim, credo, ut colloquamur expediens

publicae saluti, cujus curam maximam gerere no-

strum est. Non est autem par effectus per nuncios

de longinquo alque inter pracsentes ista tractari

quod conspecti vidtus et rivae voces ad movendos

animos multum passini. Occupato igitur sine gladii

ictu Piceno, Corfìnium progredilur, oppidum Peli-

gnorum, duodecim millia passuum distans a Sul-

Yùone, quod idcirco dixerim, quia vulgares quidam

oppidum pulanl esse Tuscorura. Ibi conlenlionis

pluscuhcm fuit. Pendente taìuen obsidione, Lenlidus

Spinter muris egressus et fìnem meluens ad Caesarem

venil, sibi atque inlrinsecis veniaìn petens,

ad quem Caesaris responsio fuit, non se, ut cuiquam

male faceret , venisse, sed ut se ab inimicorum

maleficiis atque injuriis tueretur, ac tribunos

plebis sui odio in exilium actos in suam reponeret

dignitatem, denique ut seipsuni ac populum roma-

nuìn servilio et paucorum tyrannide conculcatum

antiquae red/leret libertati. Oppido lune praeerat

Lucius Domilius , vir magni animi, sed exiguae

fortunae et bello prornplus , sed infaustus. Is de-

fensionem parans, sed. ab oppidanis ad deditionem

coactus , quum

mori mallet , venenum a servo me-

dico poposcit, quod ille nec dare volens nec negare

More magazines by this user
Similar magazines