Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

36

Sequanos , arctum quidem ac difficile et hinc im-

pendentiiim asperitate rupium , illinc rapidi vici-

nitate fluminis tanto suspectum exe^^citui; alterum

per pontem Rhodani, cujus supra mentionem feci,

quod ab Allohrogum gente facile se vel vi vel pre-

cibus impetraturos confìdebant, inde se longe late-

que, quo tulisset irapetiis, effusuri. Altero ergo iti-

nere omisso, diem statuunt, quo armati omnes ad

Gebennam adsint, qui dies erat ad, V. hai. Ajjrilis,

L. Pisone, Caesaris socero, atque Aido Gabinio

consulibus. Et haec quidem ab Helvetiis majore

animo, quam Consilio parabantur. Tmperitabat tunc

Germanis Ariovistus quidam, vir bellicosus ac fe-

rox , magnae quidem potentiae majorisque super-

biae, qui tamen ante paucos menses in ipsius Cae-

saris consulatu rex atque amicus a scnatu appel-

latus cum jjojjuIo romano amicitiam barbaricam

contraxisset. Inciderat autem in hoc tempus inter

Aeduos atque Alvemos de summa rerum grave

bellum, quo gerendo pars utraque stipendiarios de

more Germanos adhibuit. Et primo quidem ad-

ventu non supra quindecim millia Germanorum in

Gallias pretio conducta transierant; at mox capti

suavioris coeli et uberioris soli dulcedine, quod

olim in Italia fecerant faciuntque continue , nitro

alias atque alios arcessendo ingenti m.ultitudine

cuncla compleverant ; erantque jam in Galliis ad

centum vìginti Germanorum millia. Quamobrem,

qui illos evocaverant, Aedui auxiliorum nimietate

perterriti , quum poenitere jam coepissent incepti

More magazines by this user
Similar magazines