Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

568

manis pariter sociisque , puhlicanormn familias ,

quas per vim tenet , emittere ad libertatem, super

omnia Ponto exceclere statim Jubeo. Si paruerit,

tum demiim numera mihi ab eo transmissa recipiam

: alioquin spes concordiae nulla est. Hoc responsum

quum legati retulissent , Pharnaces nihil

verbo quidera, animo autem omnia recusavit, sperans

Caesaris discesswn non posse differri, quem

jam publice notum esset multis et magnis ex cau-

sis redire in Italiam oportere. Itaque tergiversari,

simulare, impedimenta , occupationes fingere, mo-

ras nectere , dilationes et nova pacta aucupari.

Caesar fraudem (nec difficile erat) intelligens , na-

turaliter insitae celeritati, qua saepe parvo iempo-

ris in spatio multa et magna confecerat , consilii

calcar adjecit , properans , quae in Ponto agenda

essent, expedire, quo maturius ad Italiani naviga-

rci. Venit igitur improvisus atque inexpectatus Te-

lam , Ponti oppidwn ; venit autem quasi fulmen

veniens feriensque simil atque abiens sic, ut unum

ab alio internosci nequeat. Rex subita re percul-

sus, quum in aciem venisset, magno proelio victus

est. Tum compositis Ponti rebus , et rege ad ea

quae facturum se 'sponte promiserat , vi coacto, e

Ponto totaqua Asia discessit. Et haec omnia ra-

ptim adeo gesta sunt , ut de hoc bello Caesar ipse

diceret tria haec verba dumtaxat : Veni, vidi, vici ;

quasi victoriam indicans, non ^aborem. Alii dicunt

dixisse eum : Veni et ante hostem, quam viderim,

vici. Et haec quidam duo bella, Aegijptium et Pon-

ticum, quamquam non cum civibus gesta, civilibus

More magazines by this user
Similar magazines