Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

576

set litterasque porrigeret , Considius , litteris non

acceptis , intery^ogavit : Et linde , ait , has tu mihi

liiteras ? Respondit nuncius fati sui ìiescius : Et

a Caesare, inquit. Hic Considius exclamavit: Atqui

iinus est, inquit, hoc tempore imperator populi romani,

Scipio. Quid mihi cum Caesare? et haec

dicens, captiruni sub ocvMs suis jugulari imperat,

litterasque ipsas signo integro intactas ad Scipionem

miltit. Responso per dieni noctemque nequicquam

expectaio , Caesar, quod et oppidum natura

atque arte praevalidum , et sibi eo loci non sat

copiaruvii esset, castra jam movere coeperat ; dum

ecce et ex oppido repentina eruptio facta est , et

forte ita accidit, ut eodem ipso temporis momento

equitatus a rege Juba tùìssus interveniret. Itaque,

comitatis auxiliis , et reìicta castra occupant , et

abeunfium uUimos invadunt. Sistit aciem Caesar,

et palici contra multos egregie proeliantur. Quo

congressu aliquot Gallorum equitum, qui Caesarem

sequebantur, insignis et creditu difjìcilis virtus fuit;

siquidem triginta vel eo minus duo millia Maurorum

equitum campo pepulerunt , et in oppidum

compulerunt. Quid hic aliud dicam , nisi quod, si

sic sua omnes in patria pugnassent, romanwn jugum

non tam facile subiissent ì Sed est hoc quibusdam

insitum , ut , quo longius a patria disce-

dunt, eo propius ad. virtutem bellicam accedere vi-

deantur. Quamquo/m vero eventu mirabili hic vi-

cisset, erat tamen in exercitu pavor ingens ac tri-

stitia , quod nec copiae Caesaris secum essent , et

se paucos ac plerosque tirones ad versutissimae

geniis insidias et muUitudinem hostium infinitam

More magazines by this user
Similar magazines