Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

592

ut in illiun irruerenl. Quo occiso, reliquos vetera-

nos a tironibus segregatos et suppUciis multis af-

fectos jussit interfici, infando scelere rnaculatos et

sanguine civium impinguatos vocans ; tironibus

velut innocentibus , vitam liquit, eosqiie suis legio-

nibus jussit ascrihi. Turbatus hac de re Caesar

quum in praesens aliud non posset , in eos , qui

cum navibus longis ad maris custodiam deputati

erant, irain effudit , eosque gravi infamia notatos

exautoravit , quod eorum segnitie navis illa cum

militibus suis in potestatem liostiwn venisse vide-

batur. His diebus portentum admirabile in castris

Caesaris acci Ut : nocturno tempore nimbus lapideo

imbre diffusus , simidque legionis unius telorura

sumìnitates a nemine immissus ignis concremavit.

Juba rex , qui dudum optaverat in partem belli

venire et copias suas cum Scipione conjungere

sed bellis propriis regnique laboribus revocatus

coeptis abstiterat, venit tandem cum ingenti hominum

multitudine. Verum non in numero, sed in

virtute militum Victoria et belli gloria sita est.

Diu expectatus igitur quum fuisset adventus magna

cum spe atque opinione Romanorum, mox ut

veyiit , qui stupori fuerat , coepit esse contemptui

fecitque praesentia , quod solita est : auctoritatem

et famam regis imminuit. Caesar vero , ubi , coa-

ctis in unum locum omnibus hostium copiis , intellexit

nullam bello amplius moram fore , omni

ope se ad bellum parat. Contigitque , ut , Caesare

More magazines by this user
Similar magazines