Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

652

Caput XXVIL

His tot bellis exactis, tot laborihus exantlatis,

quos nedum pati, secl scribere, sed legare, sed au-

dire difficile est, vietar Caesar Romani rediit, fe-

lix meo judicio quidem vir felicitate bellica, et secundum

seculum loqitor, si patriae hostes tantum,

non et patriam vicisset. Ea certe fuit verecundia

eaque romani moris observantia, ut tantum de ho-

stibus triumpharet, et interfectorwn, se duce, tantum

hostium numerum scribi memoriaeque man-

dari pateretur. Numerum civium occisorum scribi

vetuit, ne domesticas clades atque miserias patriae

exprobraret ; quamvis et numero caesorum hostium,

etsi non Romanis , at humano generi exprobratio

ingens fieret. Siquidem ejus ductu, ut ab illustribus

traditimi est auctoribus, undecies centena et nona-

ginta duo millia hostium caesa sunt , et sequitur :

nam , quantum civilibus bellis fudit , noluit adno-

tari. Triumphavit quater, ut fere omnes sunt auctores

, ut certiores tradunt , quinquics. Primus

triumphus fuit de Gallia atque Britannia , isque

More magazines by this user
Similar magazines