Le Vite degli uomini illustri;

booksnow1.scholarsportal.info

Le Vite degli uomini illustri;

G6

verbis exposito, quem non repeto quia superius

attigi, se certum ait, quod , si haec itilo modo ad

Ariovisti notitiam perferantur , de omnibus, quos

hdberet , obsidibus inhumanum ille supplicium sit

sumpturus ; et opem se igitur rebus adversis, et

verbis necessitate idtima expressis fidum silentium

implorare. Quae quum dixisset, ceteri omnes affusi

certatim verbis ac nutibus misericordiam atque au-

xilium romani imperatoris exposcunt. Cunctis tamen

obsecrantibus, soli Sequani moesto silentio defìxos

in terram oculos servabant. Quod, admirans

Caesar, quum, quid rei quaeve silentii causa esset,

ex his iterum atque iterum quaesivisset , ipjsi vero

ne hiscere quidem ausi in eadem moestitia atque

taciturnitate perstarent , respondens prò eis Divi-

tiacus : Scito, ait, Caesar, miserorum omnium hos

esse miserrimos , quod Ariovistum alii juxta , hi

autem intra suos fines suis in visceribus quasi

venenum habeant ; his denique libertatem fortu-

nasque omnes funditus excidisse, et quae aliis pa-

teat, his solis abeundi etiam spem ademptam ;. oc-

cupatis enim oppidis praeclusisque tramitibus, ceu

quibusdam compedibus vinctos esse; et se trans-

ferre volentibus non aliter , quam carcerum ef-

fractoribus, praesto esse toriorcs. Iure igitur, iibicumque

sint, cruentam tyranni crudelis imaginem

ante oculos habere, semperque cermcibus impen-

dentem credere, ob camque nunc causojn, cunctis

lamentmitibus , solos obmutuisse. Miseratus Caesar

niiserias Galliarum, stratos animos leniter erigit

More magazines by this user
Similar magazines