acta ordinis fratrumminorum - OFM

ofm.org
  • No tags were found...

acta ordinis fratrumminorum - OFM

E POSTULATIONE GENERALI1. Decretum super martyrio SD FrancisciIoannis BonifacioCo n g r e g a t i od e Ca u s i s Sa n c t o r u mTERGESTINA. Beatificationis seu declarationisMartyrii Servi Dei Fra n c i s c i Io a n n i sBo n i f a c i o Sacerdotis Dioecesani in odium fidei,ut fertur, interfecti (11.9.1946)«Dominus pars hereditatis meae et calicismei: tu es qui detines sortem meam» (Ps 16, 5).Nostra aetate florida verba Psalmistae, levitaeVeteris Foederis, sive in vita mirabiliterrefulgent sive in pio transitu Servi Dei, presbyteridioecesani Francisci Ioannis Bonifacio,qui in supremo suae testificationis momentoproprium effudit sanguinem, eumque caliciDomini sociavit.Die 7 mensis Septembris anno 1912 Piraniin Histria, quo tempore oppidum hoc pertinebatad circumscriptionem Dioecesis Tergestinaeet in praesens ad dicionem Iustinopolis,Servus Dei primum lumen vidit, secundogenitusinter filios ex familia paupere, ampla numeropenitusque christiana.A primaeva inde aetate Franciscus Ioannesmitem ostendit indolem; obsequentem insuperse praebuit, apertum ad spirituales valores, humanosensu praeditum erga egenos. Postquamad ecclesiale ministerium vocari persensit,seminarium ingressus est et institutionis curriculose dedit, quo expleto, sacro presbyteratusordine est insignitus, die videlicet 27 mensisDecembris anno 1936.Apostolica prima exercuit opera in paroeciislocorum Pirani et Civitatis Novae, condicionibusloci non obsistentibus, ubi peculiariter studiosumapparuit erga iuvenes, qui in DominiFrancisci familiaritatem venientes, congregariet colloqui de rebus catecheticis, ac maximesua sincera benignitate et sollicitudine attrahipoterant.Amicitiae vinculum fovens cum coetibusdiversae stírpis suos intra fines degentibus,Servus Dei nullum personarum discrimen afferebat;modus enim sese gerendi erga omnestantummodo fide et prompta sedulitate ducebatur.Vehementer incitatus et valido orationisspiritu suffultus, Dominus Bonifacio pastoralemactuositatem ita explicavit ut tam religiosaeinstitutioni recentium generationum quamservitio pauperum et infirmorum praecipuumtribueret locum.Cursus tamen eius consuetae vitae cotidianaeeventibus alterius mundani belli afflictatusest et seguenti regiminis Communistaruminstauratione in Venetia Iulia. Dum psychologicaet physica saevitia magis in dies grassabatur,aperte prodiit spiritus oboedientiaeServi Dei nec non fortitudo qua impulsus estad suam sedem constanti fidelique deditioneservandam, propriam vitam in misericordesDomini manus commendans.Sub vesperum diei 11 mensis Septembrisanno 1946, cum m Villam Gardossi rediret,ubi a die 1 mensis Iulii anno 1939 morabatur,a quibusdam hominibus comprehensus estqui deportarunt eum quadam raeda vectum;et ab illo temporis punto confusa sunt eiusvestigia; statim tamen persuasio diffusa est,nempe quod necatus esset. Quidam insupertenebant corpus eius quandam in foveam eiectumesse.Maior pars incolarum Villae Gardossi etsacerdotum, et primus inter omnes ipse Episcopusdioecesanus, fleverunt funestum decessumDomini Francisci Ioannis; idcircoluctuosam eius mortem, quam subiit ipseaetatis annos tantummodo agens quattuor ettriginta, verum duxerunt martyrium. Haecfama martyrii in dies increbruit, licet primisannis, ratione habita de persecutionis contextuin Ecclesiam ex parte regiminis CommunistarumIugoslaviae, dioecesana periodusProcessus Beatificationis incipi non posset.Sub secreto omnimode servato, innumeritamen collecti sunt fontes documentorum,quibus testimonia continebantur et relationes,quae postea, politica sedata condicione,fundamentum constituerunt Dioecesanae Inquisitionis.Haec quidem instructa est a die21 mensis Decembris anno 1995 ad diem 22mensis Martii anno 1998, cuius iuridicamauctoritatem agnovit Congregatio de CausisSanctorum, Decretum vulgans die 27 mensis

More magazines by this user
Similar magazines