Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

E POSTULATIONE GENERALI 293Sponsalibus diremptis, desiderio sensumdoloris comperiendi eumque vivificandi flagrans,Beatae Mariae Virgini se consecravit.Oblitus sui, donum sanationis iam non efflagitavit,quam fortitudinem potius novaecondicionis tamquam suipsius pro mundoimmolationis amplectendae. Peregrinationibusquibusdam apud marialia sanctuaria Laureti,Regis, Oropae et Lapurdi obiit, benignosaepius sub auxilio consociationis illius, cuinomen « Unio Nationalis Italica pro AegrotisLapurdum et ad Sanctuaria InternationaliaTransvehendis » seu « U.N.I.T.A.L.S.I. »,cuius vexilli ortui Interamnae potissime favit.Anno 1949, apud cryptam Lapurdensemfundatorem Silentium a Cruce Operariorum,Servum Dei Dominum Aloysium Novarese,provide oppetiit. Consonantia spiritualitatiscum eo plene percepta, alacri animo eidemConsociationi adhaesit, in ea vota religiosaeconsecrationis die 1 mensis Novembris anno1951 emittens.Exinde, Servi Dei spiritualitas penitus altiorfacta est ac praesertim remissio culparum,conversio peccatorum, subsidium Ecclesiae etSummo Pontifici et confirmatio sacerdotum,qui praecipue mole difficultatum laborati essent,fecit verum specimen mira sollicitudine abipso circumspectum, quod oratione ac voluntariapoenarum oblatione tenaciter contendit.Fulgidum exemplum laici consecrati, Iuniusaequo ac ridenti vultu infirmitatem suampermensus est, quam in valentiam reformarevaluit, sicut et humiliationem in constantemcum Domino gloriae coniunctionem.Amor Domini Dei ex vultu eius non per sapientiamverborum translucebat, sed per simplicitatemanimi et gestus. Quisquis enim eumvisitabat, solamen reperiebat et lucem interiorem,ipsum agnoscens verum spei praeconem.Die 8 mensis Septembris anno 1952, ServusDei sese a Summo Pontifice Pio xii in audientiarecipi gavisus est, e quo donum specialis benedictioniset coronae marialis tulit, quam devotissimeusque ad mortem servavit. Nulla manifestaingravescente valetudine, die 14 mensisIanuarii anno 1956 in Domino diem obiit.Ad nuntium eius vita excessus turba ingensInteramnensium concurrit, ut tantum salutaretvirum et exsequiis quoque interesset. Tredecimpost annos corpus eius, singulari populimultitudinis comitatu, translatum est et in cathedraliInteramensi inhumatum.Ob sanctitatis famam, quae iam temporevitae in mundo effulserat et post mortemadhuc increvit, a die 16 mensis Aprilis anno1983 usque ad diem 12 mensis Decembrisanno 1988 apud Curiam Interamnensem-Narniensem-Amerinae Inquisitio Dioecesanacelebrata est, cuius auctoritas et vis iuridicaa Congregatione de Causis Sanctorum decretodiei 15 mensis Martii anno 1996 probataesunt. Positione confecta, iuxta suetum morem,die 26 mensis Iunii anno 2009, in CongressuPeculiari Consultorum Theologorum prosperocum exitu disceptatum est an Servus Dei moreheroum virtutes christianas exercuisset.Patres Cardinales et Episcopi in SessioneOrdinaria diei 15 mensis Decembris anno2009, audita relatione Excellentissimi ac ReverendissimiDomini Marcelli Semeraro, EpiscopiAlbanensis, Causae Ponentis, professisunt Servum Dei virtutes theologales, cardinalesiisque adnexas in modum heroum coluisse.Facta demum de hisce omnibus rebus SummoPontifici Benedicto xvi per subscriptumArchiepiscopum Praefectum accurata relatione,Sanctitas Sua vota Congregationis deCausis Sanctorum excipiens rataque habens,hodierno die declaravit: Constare de virtutibustheologalibus Fide, Spe et Caritate tum inDeum tum in proximum, necnon de cardinalibusPrudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudineiisque adnexis in gradu heroico ServiDei Iunii Tinarelli, laici, socii Piae UnionisPrimariae Silentium a Cruce Operariorum, incasu et ad effectum de quo agitur.Hoc autem decretum publici iuris fieri etin acta Congregationis de Causis SanctorumSummus Pontifex referri mandavit.Datum Romae, die 19 mensis Decembrisanno Domini 2009.† Angelus Amato, S.D.B.Archiepiscopus tit. Silensis - Praefectus† Michaël Di RubertoArchiepiscopus tit. Biccarensisa Secretis9. Ponens in Causa Servi Dei Iuniperi Cocchi eligiturCongregatiode Causis SanctorumProt. N. 1996-14/l0Veliterna-Signina, Beatificationis et CanonizationisServi Dei Iuniperi (in saeculo:

More magazines by this user
Similar magazines