Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

E POSTULATIONE GENERALI1. Litterae Decretales quibus BeataeMariae Bernardae Bütler Sanctorumhonores decernunturBENEDICTUS EPISCOPUSSERVUS SERVORUM DEIAD PERPETUAM REI MEMORIAM«Nihil aliud equidem desidero nisi utiuvante Dei gratia minima sim meque sacrificiumad fidem diffundendam tradam».Beata Maria Bernarda Bütler, saeculari nomineVerena vocata, verbis his suum summumdesiderium patefaciebat, scilicet se totam Deoconsecrandi ut evangelicus nuntius diffundereturanimaeque servarentur.Strenua Evangelii haec testis in oppidoAuw Helveticae regionis Argoviae die xxviiimensis Maii anno mdcccxlviii, quarta ex octoliberis, orta est. XIV annos nata Dominumvocantem percepit, cui gratia data est Dei praesentiasensibiliter fruendi. Mense Novembrianno mdccclxvii Franciscale MonasteriumMariae Auxiliatricis oppidi Altstät S. Gallidioecesis est ingressa atque die iv mensis Maiianno mdccclxviii Franciscalem vestem induit,Sororem Mariam Bernardam S. Cordis Mariaesibi sumens nomen. Die iv mensis Octobrisanno mdccclxix vota religiosa nuncupavit, sibihoc proponens ut usque ad finem Dominoin contemplativa vita inserviret. Mox ob humanasreligiosasque dotes ad communitatemmoderandam est destinata, quae ad veram renovationemduxit. In claustro perpetuam eucharisticamadorationem induxit, quae novisstrenuisque vocationibus est locupletata. InDei regnum studium amorque eam ad aliamvocationem perduxerunt, quae eminuit, cumEpiscopus Portus Veteris, in Aequatoria, eamad suum populum arcessivit, ut Evangeliumenuntiaret Christumque testaretur, pauperibusdesertisque inserviendo. Pontificio indulto obtento,die xix mensis Iunii anno mdccclxxxviii,Helvetiam reliquit, longinquam illam terramuna cum sex sociis petitura. Homines regionisChone curare coepit, quae propter sacerdotumpaucitatem, religionis neglegentiamet immoralitatem pessima erat in condicione.Beata Maria Bernarda et sorores primo consiliuminierunt sedem minorem illius claustriHelvetici in America mediana condendi, sedDominus effecerat ut operosus Beatae apostolatusper novam Congregationem, scilicet SororumFranciscalium Missionariarum MariaeAuxiliatricis locupletaretur. Studiosum apostolicumopus complures vocationum fructusgenuit atque institutum mox in oppidis Santanaet Canoa duas domus condidit. Crucismysterium cito Beatam eiusque operam attigit:calor ingens, extrema paupertas, valetudinispericula necnon publicarum potestatumadversitas, ipsius soli difficultates dolores eiprocuraverunt, sed eius virtutum firmitas inhis rerum adiunctis emersit, cum humiliter etpatienter omnes aerumnas toleravit, quae eiusoperam affecerunt. Anni mdcccxcv motus etadversus catholicos persecutio effecerunt utsorores in Columbiam fugere cogerentur, ubiArchiepiscopus Carthaginensis in Columbiaeasdem suscepit atque anno mcmxii eiusdemaccepit statuta, institutum canonice condens.Dominum gloriae die xix mensis Maii annomcmxxiv Carthaginensi in urbe convenit, xxxviiiannis missionariae vitae alacriter transactis,quae vera sancta non modo a suis spiritalibusfiliabus sed ab universo populo habita est,qui spectabile in Dominum studium atque inpauperes amorem aestimaverat, in quorum doloribussemper Christum honoraverat.Annorum decursu propter increbrescentemsanctitatis famam Archiepiscopus Carthaginensisin Columbia beatificationis Causam perProcessum informativum anno mcmxlix celebratumincohavit. His iure statutis peractis rebus,veneratus Decessor Noster Ioannes Paulusii, die xxi mensis Decembris anno mcmxci,eam virtutes heroum in modum exercuissedeclaravit atque die xxvi mensis Martii annomcmxciv Decretum super miraculo evulgavit,quod anno mcmlxvii in urbe Barranquilla, inColumbia, evenit quod Dei Servae intercessioniest adscriptum, ei Beatae titulum tribuensin sollemni ritu, qui Romae die xxix mensisOctobris anno mcmxcv actus est. Quod intereadie vi mensis Iulii anno mmii domina Myrna JazimeCorrea a mortali morbo sanata est, id DeiServae intercessioni est adscriptum. Ita enimcensuerunt in peculiari die I mensis Decembris

More magazines by this user
Similar magazines