Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

284 AN. CXXIX – MAII-AUGUSTI 2010 – N. 2anni mmvii Consultores Theologi, quod CardinalesPatres Episcopique in CongregationeOrdinaria die xvii mensis Martii anno mmviiiconfirmarunt. His igitur cunctis iure statutisperfectis rebus, facultatem fecimus ut Congregatiode Causis Sanctorum die vi mensis Iuliianno mmvii Decretum super miro ederet. Deniquein Consistorio publico die i mensis Martiianno mmviii statuimus ut canonizationis ritumRomae in papali Basilica Sancti Petri die xiimensis Octobris anno mmviii celebraremus.Hodie igitur inter sacra hanc sollemniterpronuntiavimus formulam:Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis,ad exaltationem fidei catholicae et vitaechristianae incrementum, auctoritate DominiNostri Iesu Christi, beatorum ApostolorumPetri et Pauli ac Nostra, matura deliberationepraehabita et divina ope saepius implorata, acde plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,Beatos Caietanum Errico, Mariam BernardamBütler, Alfonsam ab Immaculata Conceptioneet Narcissam a Iesu Martillo Morán Sanctos essedecernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogoadscribimus, statuentes eos in universaEcclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.Deinde Ipsi Nos ferventer laudavimus novamSanctam extollentes virtutes et meritaeius, praesertim eius peculiarem devotiomemin Sanctissimam Eucharistiam, quae est fonset fundamentum spiritualitatis huius singularisEvangelii praeconis.Quae autem his Litteris decrevimus, nuncet in posterum rata et firma esse volumus, contrariisquibuslibet rebus minime obstantibus.Datum Romae apud S. Petrum, die duodecimomensis Octobris, anno Domini bis millesimooctavo, Pontificatus Nostri quarto.EGO BENEDICTUSCatholicae Ecclesiae EpiscopusMarcellus RosettiProtonot. Apost.2. Litterae Apostolicae quibus Venerabilis Servae Dei Mariae Rosae Flesh (insaeculo: Margaritae) caelitum Beatorumtribuitur dignitasBENEDICTUS PP. XVIAd perpetuam rei memoriam. - «Multumpro Christo pati despicique sunt haec veraeChristi sponsae miracula».Hanc vitae regulam prorsus est testata vivensVenerabilis Dei Serva Maria Rosa Fleschquemadmodum ipsa suis in litteris scripserat.In parvo pago, claustro Sconestadii proximo,haud longe ab urbe Confluentina, die xxivmensis Februarii anno mdcccxxvi orta est. Moxtum matrem tum patrem amisit, quod totameius vitam notavit quodque effecit ut Christumipsa amaret eique inserviret in pauperioribuspraesentem: scilicet in pupillis. Luctus, morbiatque dorores eam erga proximum dolentiorempromptam effecerunt, cui totam vitamdicare statuit. Post multas contumelias atquesummam paupertatem anno mdccclxiii pupillorumsuscipiendorum causa domum aedificarecoepit. Initium fuit fundationis SororumFranciscalium a Beata Virgine Angelorum. ExSancti Francisci Assisiensis charismate Regulaest formata, ad aegrotos curandos parvulosqueinstituendos. Iam anno mdccclxiii primaefuerunt postulantes ita ut in orientem operamDomini benedictio clarius usque per dilatantemCongregationem manifestaretur.Paucis mensibus post primam domum conditam,alia in oppido Oberzissen Eifliensis regionisest excitata, ubi infirmi in suis domiciliiscurabantur, pro iuvenibus erat schola atqueludus pueritiae agebatur. Veluti granum sinapisevangelicum, quod magna arbor factumest, sic parvum institutum mox uberes fructusedere coepit. Anno iam mdccclxvii sodaleslxxix et plus iv domus numerabantur. Haecamplificatio perquam peculiaribus dotis humanismoralibusque Matris Conditricis adscribebatur.Cum pro spiritalibus filiabus cohortationesstatis temporibus haberet, ipsa vi virtutequerepleta de spiritali vita, de perfectioneoptata, de exercendis virtutibus eas institueresolebat. Cum res, vel necessariae, deficerent,Dei Serva in sacellum sorores congregabat,ubi moventibus precationibus suas miseriasDeo manifestabat, panem cotidianum pro illisparvulisque custoditis postulans, DivinaProvidentia omnino fìsa. Die xix mensis Iuniianno mdccclxviii Venerabilis Dei Serva unasuis cum sociis exoptata vota religiosa in EpiscopiTrevirensis manibus nuncupavit atquepostea Regularum et Constitutionum textus estcomprobatus. Prussiano bello anni mdccclxxingruente, ipsa prae se firmitudinem et actuositatemtulit, cum ad complures sauciatoscurandos vocarentur sorores, quae periculumposthabentes vel ipsi aciei proximae fuerunt.

More magazines by this user
Similar magazines