Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

286 AN. CXXIX – MAII-AUGUSTI 2010 – N. 2quasi paroeciali, novam vitam exigeret atqueiuvenes tranquillitatis serenitatisque haberentlocum.Sacerdos Dei praesentia imbutus, spiritalisuo in diario sollicitudinem significabat de fidelibusproxime curandis, de necessitate concionescuriose parandi, de Missa congruenterpieque celebranda, de iuvenibus colendis. Hacde re Actionem Catholicam condiderat. Alteriusmundani belli calamitosi eventus etiam locailla Istriae remota affecerunt. Athei et christianinominis osores amatum a populo pastoremaegre tolerabant. Primis anni mcmlvi mensibuscampanarum sunt recisi funes, ut fideles impedirenturquominus sacram aedem adirent. Odiiaura adversus catholicos eorumque pastoresdie xi mensis Septembris anno mcmxlvi admanifestam persecutionem perduxit. Vespereillius diei Venerabilis Dei Servus clam captusest et interemptus. Eius cadaver numquam estinventum.Annorum decursu martyrii fama sic increbruitut Episcopus Tergestinus beatificationisdeclarationisque martyrii Causam per Processusordinarii celebrationem incohaverit, quianno mcmlvi inceptus ad finern tandem annomcmxcviii varias propter difficultates, persecutioneadversus Ecclesiam procuratas, estperductus. His peractis iure statutis rebus, postCongressum peculiarem Consultorum Theologorumdiei viii mensis Ianuarii anno mmviiiet Sessionem ordinariam Patrum CardinaliumEpiscoporumque diei iv mensis Martii annommviii, suffragiis faventibus, Nos Ipsi facultatemfecimus ut Congregatio de Causis SanctorumDecretum super martyrio die iii mensisIulii anno mmviii ederet atque statuimus ut beatificationisritus die iv mensis Octobris annommviii Tergestina in urbe celebraretur.Hodie igitur de mandato Nostro VenerabilisFrater Angelus Amato, Congregationis deCausis Sanctorum Praefectus, textum LitterarumApostolicarum legit, quibus Nos in Beatorumnumerum Venerabilem Servum DeiFranciscum Ioannem Bonifacio adscribimus:Nos, vota Fratris Nostri Eugenii Ravignani,Episcopi Tergestini, necnon plurimorum aliorumFratrum in Episcopatu multorumque christifideliumexplentes, de Congregationis deCausis Sanctorum consulto, auctoritate NostraApostolica facultatem facimus ut VenerabilisServus Dei Franciscus Ioannes Bonifacio, presbyteret martyr, qui, leni studiosoque animoministerio pastorali se dicavit et pro Christovitam suam impendit in fide profitenda, Beatinomine in posterum appelletur, eiusque festumdie undecima mensis Septembris, qua incaelum ortus est, in locis et modis iure statutisquotannis celebrari possit. In nomine Patris etFilii et Spiritus Sancti.Quod autem decrevimus, volumus et nuncet in posterum tempus vim habere, contrariisrebus minime quibuslibet officientibus.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, annoMMVIII, Pontificatus Nostri quarto.De mandato Summi PontificisTharsicius card. BertoneSecretarius Status4. Decretum super miraculo intercessioniBeatae Baptistae Varano tributoCongregatio de Causis SanctorumCamerinensis-S. Severini in Piceno, canonizationisBeatae Baptistae Varano, in saeculo:Camillae, Monialis Professae Ordinis S. Clarae(1458-1524).DECRETUM SUPER MIRACULOBeata Baptista Varano (in saec.: Camilla)Camerini in Italia anno 1458 nata est. CivitatisPrincipis filia, nobili in sua familia pueritiamet adulescentiam degit, ostendens iam abineunte aetate singularem animi propensionemad Divina percipiensque prima vocationis signaad religiosam vitam. Urbinatensi in monasterioSanctae Clarae vestem secundum regulamSancti Francisci induit, nomen SororisBaptistae suscipiens. Deinde una cum quibusdamsodalibus in monasterium iuxta Camerinumse transtulit.Eius religiosae experientiae semper propriafuit ascetica exercitatio nec non mystica coniunctiocum Christo, cuius Passionem praecipuecontemplabat.Praedita ingenio, humanis litteris religiosisquedisciplinis copiose ornata, varia scriptaeximiae religiositatis ex commentatione SacrorumLibrorum et liturgicis operibus prodidit.Identidem abbatissa electa est et sua in civitatesocialibus in concordiis moderatrix fuit.Suo in monasterio, die 31 mensis Maii anno1524, animam sancte reddit. Summus PontifexGregorius xvi anno 1843 decretum confirma-

More magazines by this user
Similar magazines