Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

E POSTULATIONE GENERALI 287tionis cultus a tempore immemorabili approbavit.Benedictus xvi die 19 mensis Decembrisanno 2005 decretum super virtutibus ab eaexercitis promulgavit.Canonizationis respectu, Causae Postulatioiudicio huius Congregationis de CausisSanctorum assertam subiecit quandam miramsanationem puellae Cleliae Ottaviani, qua Camerinimense Septembri anno 1877 habita estet de qua disquisitum est in Processu Apostolicosuper vita et virtutibus Beatae, qui celebratusest iuxta Curiam Archidioecesis Camerinensisinter annos 1879 et 1881, cuius acta die18 Martii anno 1891 a Congregatione Rituumapprobata sunt et a Summo Pontifice Leonexiii die 8 insequentis mensis Aprilis confirmatasunt.Parvula Clelia crescebat pravitatis imminutionisquecorporis signa ostendens propterdefectum calcii, quod claras gravesque deformationesossium generavit, liberum incessumprohibens. Puellula propter deformationes sesustinere nequibat ita ut vix paucissimos gressusuna cum auxilio alicuius adulti aut baculorumfacere posset. Medici eam insanabilemiudicaverunt. Familiae amica puellae cum BeataeBaptistae Varano reliquias in ecclesia adpublicam venerationem exposituras esse comperisset,puellulam in eum locum deduxit etorans aliquanto stetit, Beatae intercessioneminvocans ad puellulam aegrotam sanandam.Tres post dies, egressa ab ecclesia, Cleliamhumi ponens, eam ad se venire sollicitavit,tunc puellula, sine aliquo auxilio, consurrexitet libere primos gradus fecit.Ab illo die puellulae salutis confirmationeseo evidentes fuerunt ut sine impedimentis liberaet vivax suis in motibus crescere posset.Evidens est concursus temporis et consequentiainter Beatae Baptistae Varano invocationemet sanationem puellulae Cleliae Ottavianiquae deinceps naturali socialique vitapollens sana fuit.De sanatione, mira aestimata, iuxta CuriamArchiepiscopalem Camerini-Sancti Severiniin Piceno celebrata est inter annum 2004 et2007 lnquisitio Dioecesana cuius iuridica validitasab hac Congregatione per decretum diei15 Februarii anno 2008 est approbata.Consilium Medicorum huius Dicasteri insessione diei 18 Iunii anno 2009 declaravitsanationem, celerem, perfectam, constantemet ex scientiae legibus inexplicabilem fuisse.Die 22 Septembris anno 2009 Congressus auctusest Peculiaris Consultorum Theologorum,atque die 16 Novembris 2009 in sessione ordinariase congregaverunt Patres Cardinaleset Episcopi, Causae Ponente Exc.mo DominoFranco Croci Episcopo Ponentino in Piceno.Et in utroque Coetu sive Consultorum siveCardinalium et Episcoporum, posito dubio ande miraculo divinitus patrato constaret responsumaffirmativum prolatum est.Facta demum de hisce omnibus rebus SummoPontifici Benedicto XVI per subscriptumArchiepiscopum Praefectum accurata relatione,Sanctitas Sua vota Congregationis deCausis Sanctorum excipiens rataque habens,hodierno die declaravit: Constare de miraculoa Deo patrato per intercessionem Beatae BaptistaeVarano (in saec.: Camillae), MonialisProfessae Ordinis Sanctae Clarae, videlicetde celeri, perfecta ac constanti sanatione CleliaeOttaviani a “rachitismo”.Hoc autem decretum publici iuris fieri etin acta Congregationis de Causis SanctorumSummus Pontifex referri mandavit.Datum Romae, die 19 mensis DecembrisA.D. 2009.† Angelus Amato, S.D.B.Archiepiscopus tit. Silensis - Praefectus† Michaël Di RubertoArchiepiscopus tit. Biccarensisa Secretis5. Decretum super virtutibus Beati IacobiIllyrici de BitectoCongregatio de Causis SanctorumBarensis-Bituntinae, Canonizationis BeatiIacobi Illyrici de Bitecto, Laici professi ex OrdineFratrum Minorum, (1400-1496).DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS«Beati mundi corde, quoniam ipsi Deumvidebunt (Mt 5,8). Vere mundi corde sunt, quiterrena despiciunt, caelestia quaerunt et semperadorare et videre Dominum Deum vivumet verum mundo corde et animo non desistunt»(S. Franciscus Assisiensis, Admonitiones, 16).Humilis Frater Minor Iacobus de Bitecto,quem Summus Pontifex Clemens PP. xi, felicisrecordationis, die 29 mensis Decembris anno1700 titulo Beati honestavit, plenam vixitevangelicam mundorum corde beatitudinem,

More magazines by this user
Similar magazines