Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

288 AN. CXXIX – MAII-AUGUSTI 2010 – N. 2perfecti religiosi omnino Dei consecrati in vitasua consummans virtutes.In civitate Iadere in Dalmatia Beatus anno fere1400 natus est. In familiari paupertate aequovultu ac laeto christianae conversationis amplexuiuventutem degit, donec, dum tricesimumprimum aetatis annum agebat, patriam reliquitet una cum aliis incolis suis in Apuliam migravit,ut stabilem laborem quaereret. AdventumDomini hic praestolatus est, qui perfectissimumcertissimumque ei ostendebat Evangelii iter.Pro amore paupertatis decalceatus, PauperculiAssisiensis filius esse valde exoptans, apudConventum franciscanum Bitectinum acceptusest, in quo professionem religiosam emisit.In hac nova patria Beatus Iacobus uti simplexfrater laicus praestitit. Oboedientia ei identidemofficia sacristae, obsonatoris, hortulanicommisit et mendici stipem pro bono fratrumsociorum quaeritantis. Muneribus laeto ac benignocorde functus est, operis suae gratiam devotioniset orationis spiritu exercens. Constansfuit Regulae eius observantia, mira simplicitas,summa in eo mundi rerum abiectio. ConventusSanctae Mariae apud Insulam Conversani, SanctiPetri Barensis, Sanctae Mariae Angelorumapud Cassanum in Murgiis et Sancti Franciscide Bitecto eius gavisi sunt benignitatis, mansuetudinis,modestiae actuositatisque moribus.Contemplationi usque ad mysticam caelitumcommunionem deditus, Frater Iacobus peculiaremerga Beatissimam Virginem Mariampietatem coluit, quam inde ab infantia elegit utiprincipem consiliorum ministram, magistram etmatrem. Prophetiae denique miraculorumquedono Deus eum quoque ditare voluit.Humilitas, discessus a mundo et silentiumconversationis eius fuerunt insignia, sicut etsubstantialis rerum naturae exquisitio. Quae vitaelineamenta eum minime vero ad solitudinemduxerunt, magis autem ad maiorem sollecitudinemamoris, servitii, proximitatis et caritatiserga pauperes. Frater Iacobus fuit, temporibussuis, equidem pacis et concordiae seminator.Post annum 1480 Bitectum destinatus est,ubi initium dederat religiosae suae conversationismandatis sancti Francisci accommodatae.Vinculum eius peculiare cum civibus huius nobiliscivitatis in dies corroboratum est et usquead diem supremum profecit. Stipem quaeritans,non modo omnes proventus pro amore Dei postulavit,sed omnibus etiam, quas visitabat, familiislucem simplicis illius et efficacis verbiEvangelii attulit. Quocumque perveniret, pacemet bonum ominabatur, omnium conciliabatcordia et suavitatem gratiae diffundebat.Licet iam provectae esset aetatis, Frater Iacobusiam fractas vires suas impendit, ut aegrotisadsisteret. Caritate erga omnes egenos,praesertim in creberrimis siccitatibus, praefulsitet numquam remisit quominus aquamex puteo Conventus exhaustam distribueret.Grassante labe anno 1483, usquequaque interfuit,ut omnibus benefaceret, aegrotos sanaret,incertos illuminaret, miserias extolleret et actisoperibusque viam regalem caritatis collustraret.Hucusque pervenit, ut vitam ipsam, adtantae labis liberationem a Deo impetrandam,utpote holocaustum offerret. Acerba eius valetudo,quam perdolens flexio corporis et surditasfere summa saeviter adauxit, prorsus hancsuipsius oblationem Domino consecuta est.Soror mors vitam eius meritis effertam inConventu Bitecti, anno fortasse 1496, abstulit.Corpus eius, quod viginta circiter annos postmortem incorruptum inventum est, etiamdumasservatur in Sanctuario ei dicatum, quo permultidevote accedunt peregrini, ut consolationemet lucem fidei inveniant.Summus Pontifex Clemens XI die 29 mensisDecembris anno 1700 eum in numerumBeatorum rettulit.Cum cultus Beati, qui iam a longo temporeeffulsit, non modo in Italia, sed etiam peregre,propagatus esset, die 27 mensis Iunii anno1989 apud Curiam Barensem-Bituntinam CanonizationisCausa inita est per celebrationemInquisitionis Dioecesanae super continuationefamae sanctitatis necnon super virtutibus. Positioneanno 1998 confecta, die 30 mensis Novembrisanno 1999, in sessione ConsultorumHistoricorum et die 7 mensis Novembris anno2008 in Congressu Peculiari ConsultorumTheologorum prospero cum exitu disceptatumest, iuxta consuetudinem, an Beatus more heroumvirtutes christianas exercuisset.Patres Cardinales et Episcopi in SessioneOrdinaria diei 27 mensis Octobris anno 2009,audita relatione Excellentissimi Domini MarcelliSemeraro, Episcopi Albanensis, CausaePonentis, professi sunt Beatum Iacobum Illyricumvirtutes theologales, cardinales iisqueadnexas in modum heroum coluisse.Facta demum de hisce omnibus rebus SummoPontifici Benedicto xvi per subscriptumArchiepiscopum Praefectum accurata relatione,Sanctitas Sua vota Congregationis deCausis Sanctorum excipiens rataque habens,hodierno die declaravit: Constare de virtutibustheologalibus Fide, Spe et Caritate tum in

More magazines by this user
Similar magazines