Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

290 AN. CXXIX – MAII-AUGUSTI 2010 – N. 2Virginis» nuncupatum ab Episcopo Eporediensiapprobatum est.Imago spiritualis Servae Dei, etiam intercontentiones, magis magisque ad maturitatemusque crebruit, quae ferventi suipsius oblationeDomino in oratione magnaque suavitate acbenignitate servitii summopere pandebatur.Anno 1837, duas Sorores, quae asylum propueris Riparioli fundandi receperant mandatum,Mediolanum misit, ut recentissimas paedagogiaevias et rationes ubique paulatim incedentesapprehenderent. Die l7 mensis Iulii eiusdemanni, enim, apud Recessum Sororum primum inPedemonte asylum puerorum ortum est.Hoc in loco fundatrix ultimos annos vitaedegit puerorum curae puellarumque institutionidedita, semper ad Sorores prompta supplendas,quae apostolatui infirmorum pauperumqueexterius attenderent. Humilis actenera eius praesentia exemplo et verbo instaurationemcommunitatis religiosae post acerbosiniquitatum annos vivificavit. Eximiumtestimonium vitae religiosae in sinceritate etcohaerentia consummatae praebuit. ExtremaeServae Dei admonitiones ad filias crucifixus,tabernaculum, immaculata Virgo et coronamarialis: «Ecce, arma vestra – inquit – turresvestrae fortitudinis, verum solacium vestrum».Corpus eius, licet firmae valetudinis, tantisdifficultatibus iam infractum viribus, gradatimfrangi incepit, ut, fere inopinato, die 25 mensisDecembris anno 1838, dum campanae concinebantMissam in Nativitate Domini nuntiantes,Antonia Maria, fletu concivium suis circumfusa,qui innumeri exsequiis interfuerunt,testimonium praebentes ipsius sanctitatis, domumcaelestem Patris repeteret.Hanc ob celebratam Servae Dei sanctitatisfamam a die 6 mensis Aprilis anno 1937 ad diem20 mensis Martii anno 1939 apud CuriamEporediensem Beatificationis et CanonizationisCausa inita est per celebrationem ProcessusOrdinarii. Cum de Causa antiqua ageretur,anno 1963 peculiaris Commissio Historicaconstituta est ad utilia documenta perquirenda.Decretum validitatis tandem die l0 Iulii an1992 editum est.Positione confecta, die 20 mensis Februariianno 2009, iuxta consuetudinem, in CongressuPeculiari Consultorum Theologorum prosperocum exitu disceptatum est an Serva Dei moreheroum virtutes christianas exercuisset.Patres Cardinales et Episcopi in SessioneOrdinaria diei l7 mensis Novembris anno 2009,audita relatione Excellentissimi Domini MarcelliSemeraro, Episcopi Albanensis, CausaePonentis, professi sunt Servam Dei AntoniamMariam Verna virtutes theologales, cardinalesiisque adnexas in modum heroum coluisse.Facta demum de hisce omnibus rebus SummoPontifici Benedicto xvi per subscriptumArchiepiscopum Praefectum accurata relatione,Sanctitas Sua vota Congregationis de CausisSanctorum excipiens rataque habens, hodiernodie declaravit: Constare de virtutibustheologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deumtum in proximum, necnon de cardinalibusPrudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudineiisque adnexis in gradu heroico Servae DeiAntoniae Mariae Verna, fundatricis InstitutiSororum a Caritate Immaculatae Conceptionisde Eporedia seu vulgo dictarum « d’Ivrea», in casu et ad effectum de quo agitur.Hoc autem decretum publici iuris fieri etin acta Congregationis de Causis SanctorumSummus Pontifex referri mandavit.Datum Romae, die 19 mensis DecembrisA.D. 2009.† Angelus Amato, S.D.B.Archiepiscopus tit. Silensis - Praefectus† Michaël Di RubertoArchiepiscopus tit. Biccarensisa Secretis7. Decretum super virtutibus Servae DeiMariae Clarae Seraphinae a Iesu FarolfiCongregatio de Causis SanctorumForoliviensis-Brittinoriensis, Beatificationiset Canonizationis Servae Dei MariaeClara Seraphinae a Iesu Farolfi (in saeculo:Franciscae), Fundatricis Sororum ClarissarumFranciscalium Missionariarum a SanctissimoSacramento (1853-1917).DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS«Ite et amorem Iesu eucharistici succenditeet omnibus afferte. Vosmetipsas sanctificate,dein alios. Et semper magna caritate utimini».Testamentum spiritale Servae Dei MariaeClarae Seraphinae a Iesu (in saeculo: FranciscaeFarolfi), his in ultimis verbis eius collectis,mira virtute exprimit fervorem contemplationiset ardorem missionis, quos ipsatamquam pretiosam hereditatem novae fami-

More magazines by this user
Similar magazines