Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

E POSTULATIONE GENERALI 291liae religiosae e corde eius suscitatae et in uberiSancti Francisci arbore innisae relinquerevoluit.Serva Dei, tertia ex novem filiis, in vicoTussiniano apud Forum Cornelii, prope Bononiam,die 7 mensis Octobris anno 1853 nataest. Ad fontem baptismalem insequenti die regenerata,nomina sumpsit Franciscae AngelaeIustinae Birgittae. Die 18 mensis Aprilis anno1861 Confirmationis et biennio post PrimaeCommunionis aucta est sacramentis.In familia profunda christiana pietate informataprimariam recepit institutionem, iam indea pueritia toto corde mandatis adhaerens fideiac praesertim fervidam vitam eucharisticamcolens cotidiana sacrificii Missae participationeinnisam. Tantus eius fervor adeo in dies excrevit,ut verus spiritus missionis, quo postea,fundationis tempore, ipsa enituit, in ea adhucpuella, quae modo decimum agebat aetatis annum,patuit, cum sibi propositum erat, infantiliiucunditate impellente, ut ad missiones effugeret,sicut scripto ipsa testata est in Memoriissuis affirmans: «Iam inde ab aetate rationis vocationemad vitam religiosam actuosae conversationismihi immanuit, cum totum cor exindepervasisset desiderium iuvenibus proficiendi etmissionibus operam suppeditandi».Ad hanc ardentem iuventutis provehendaevoluntatem perficiendam, Serva Dei titulumacademicum magistrae adepta est, ut naviterin apostolatum apud scholas exercendum incumberet,et simul, incommodis quibusdamsuperatis a familia eius intermissis, Foro Liviiinter Sorores Tertii Ordinis Sancti Francisci aSancta Elisabeth ingressa est, quae tunc collegiumpro puellis administrabant.Anno 1874 ad novitiatum admissa est et die28 mensis Octobris anno 1875 professionemreligiosam emisit, nomen sumens Seraphinaeab Inflammato Corde Iesu. Serva Dei, cui iamaiamgubernatio collegii commissa est, coniungerevaluit necessitates vitae religiosaemuneribus laboris, in quo mox singulares virtutesostendit magistrae, peculiaribus etiam officiissummae utilitatis pro illius scholasticaeinstitutionis augmento fungens. Sed ob nimialaboris munera, necnon ob caeli hostilitatem etmonasterii vitae austeritatem, valetudo eius severeruit: Soror Seraphina enim gravi typhoidifebri correpta est, e qua mire liberata est anno1878, Beati Pii Papae ix intercessione, qui tunctemporis nuper occubuerat. Insequentibus annistamen alii quoque morbi valetudinem eiusminati sunt.Opus autem pro puellis instituendis a ServaDei susceptum adeo in dies auxit, ut alia collegiaaperire oporteret, anno 1881 Palagani etanno 1891 Balnei Romaniolae.Molestae vero dissensiones intra fraternitatemprincipem, sicut et invidiae in locorumadiuncta Ecclesiae infensa irrepentes, exortaesunt, quae summum prosecutionis discrimenCollegio Foroliviensi conflaverunt. Mense Iulioanni 1893, ut opus suum ex calamitatibuseriperet, Soror Seraphina una cum octo sociisatque omnibus educandis, quae locus erat salubrioratque hospitio magis idoneus, in AbbatiamSanctae Mariae de Urano apud Brittinorum,prope Forum Livii, se traiecit.Tempus autem passionis nondum expleverat.Nam, Dominus, quem Serva Dei una cumsociis susceptura erat, novum apostolatum lavacronovo quoque emundari disposuit. Hominumdissensionibus perseverantibus, pro longotemporis intervallo, quod ipsa «vicennale martyrium»nuncupavit, Soror Seraphina numquamfirmas spes dimisit, sed, aliorum eximiis spiritualibusdotibus suffultorum coadiuvante consilio,ardenter discernere exquisivit voluntatemdivinam, cui omni animi firmitate fidelis permansit.Humilitatis atque officii spiritu, ServaDei pro obtrectatoribus suis orabat et omnibusinvigilabat adiunctis, ut caritatem desideriumquesuum omnibus benefaciendi ostenderet.Die 1 mensis Maii anno 1898, sub praesidioBeatae Mariae Virginis Matris Pulchri Amoris,Soror Seraphina, octo sociae eius et quinquenovitiae professae sunt Regulam SanctaeClarae Assisiensis in manibus Episcopi Brittinorensis.A die illa initium capiebant ClarissaeSancti Francisci Missionariae a SanctissimoSacramento, quae in Ecclesia, Sancta Claraduce, munus exercerent ipsius SanctissimaeVirginis missionis persequendae, scilicet utvita ac operibus Iesum eucharisticum praedicarentet mundo Christum communicare perubique terrarum orbis nomen eius conclamantes,usque ad remotissimas gentes, apud quasomnes se conferre recusabant.Iamiam viribus infracta corpore, sed spiritucorroborata, Serva Dei, pietate suipsius filiarumcircumfusa, mane die 17 mensis Iuniianno 1917 in Abbatia Brittinorensi pie in Dominoquievit.Hanc ob celebratam Servae Dei sanctitatisfamam a die 1 mensis Maii anno 1968 ad diem23 mensis Augusti anno 1970 apud CuriamBrittinoriensis Beatificationis et CanonizationisCausa inita est per celebrationem Proces-

More magazines by this user
Similar magazines