07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

humorem ac Nilum, subdit ista: τὸν δὲ Ἀéρα φασìν ἀυτους προσαγορένειν Αθηναν:

Aera verò aiunt ad ijs Minervam vocari. Sic et Diodorus: Aeri porrò Minervæ Nomen

attribunt [Ægyptij] Iovisque filiam hanc et Virginem putari eò quod aer natura

corruptioninon obnoxius sit et summum universi mundi locum occupet. Similiter

Augustinus: Si ætheris partem superiorem Minervam tenere dicunt et hac occasione

fingere Poetas quod de Iovis capite nata sit, cur non ergo ipsa potiùs Deorum regina

deputatur, quod sit Iove superior? [3] Reliquium est igitur ut Iuno sit Terra. Ad Lunam

enim non refertur nisi ubi Iupiter pro sole accipitur? Luna autem hic per Dianam

significatur. Iupiter verò sive Solem significat sive Planetam proprium, constantissime ad

Cælum refertur, et Cæli uxor, ex veterum traditione, Terra est. Vnde Atheniensibus

Cælum et Terra erant Dij nuptiales. Sic Proclus in Timæum Planomis correxent. v: Ac

videntur, ait, idcirco et Cælo illi et Telluri, convenire nuptiæ quia in his imaginem sit

videre Cæli hujus et Telluris. Cujus gnaræ Atheniensium Leges statuerunt, ut ante

nuptias Cæo et Telluri sacra fierent. Iunonem autem pro Terra sumi D. [4] Augustinus ex

Virgilis et Philosophorum libris sic docet. Quid, ait, indignum digitur cum Iupiter et Iuno

nati dicuntur ex tempore si cælum est ille et illa terra, cum facta sint utique Cælum et

terra. Nam hoc quoque in libris suis habent eorum docti atque sapientes. Neque de

figmentis poeticis sed de Philosophorum libris a Vergilio dictum est

Tum pater omnipotens fæcundis imbribus æther

Conjugis in gremium lætæ descendit:

id est in gremium telluris aut Terræ Ita ille. Sed et Varro l. 3 de lingua latina Iunonem

Terram et Tellurem esse dicit. Plutarchus quoque (sicut est in Preparatio {de

veriti}{te Evange}lica [Editorial Note 1] Eusebij) Iunonem Terram et nuptialem viri et

fæmin{æ} conjunctionem interpretatur. Servius ait Iovem pro æthere et aere poni,

Iunonem pro Terra et Aqua. Et Horus Apollo quòd apud Ægyptios Minerva quidem

superius Cæli hemisphærium occupat, Iuno verò inferius.

Cum Saturnus ab Ennio milleretur et Deus idem naturalis diversis in regionibus sub

diversis nominibus sæpissimè coleretur , factum est tandem ut Latim ad Deos duodecim

Ennianos adderent alios octo Saturnum, Solem, Lunam, Tellurem, Plutonem, Liberum,

Ianum et Genium, et sic Deos omninò viginti selectos constituerent. Verum Sol concidit

cum Apolline, Luna cum Diana, Tellus et Pluto cum Cerere, Liber cum Marte, et Ianus,

ut aliqui volunt, cum Sole, vel potius cum Ægyptiorum, bifronte Saturno. Solus restat

Genius, quem Romana superstitio selectis addidisse videtur, quique nihil aliud est quam

personæ vel urbis vel regionis alicujus spiritus custos. Latinis igitur Deos Principes

duodecim et non plures colebant præter spurium illum Deum Genium, et Vestam Deam

quæ a reliquorum cælo excluditur, et sola in Domo Deorum manere fingitur, ne numerum

duodenarium perturbet. Et quemadmodum Ægyptij et Chaldæi menses Anni inter Deos

hosce distribuerunt sic etiam Latini sub initio videntur fecisse. Ovidius dicit quod ante

tempora Numæ Pompilis.

Martis erat primus Mensis, Venerisque secundus, nimirum Aprilis ab ἀφρὸς Spuma.

Vnde Ἀφροδίτη Venus Mensem Maias Mercurio Maiæ filio sacrum fuisse Diodorus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!