18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 6 / de 145

Alias definitiones tradit Commentator, tx 160; *

Albertus, 3 De Anima, tract 1, cap 8; Cicero, 1 Academicarum Quaestionum.

8 Imaginatio. Imaginatio est idem cum phantasia, solum addit *

virtutem componendi sensibilia et fingendi impossibilia.

9 Aestimativa. Aestimativa dicitur quidam sensus interior potens

apprehendere rem sub ratione convenientis et disconvenientis, quae

communiter dicitur sub ratione insensata.

Ista operatio communis est omnibus animalibus et nullius *

sensus externi propria; ergo alterius sensus interioris, cuius munus est

movere et dirigere appetitum sensitivum. Ille enim non movetur, nisi a

ratione convenientis et disconvenientis, et ideo illa potentia *

aestimativa dicitur, quia a rebus ipsis aliud aestimat quam in rebus *

apparet.

10 Cogitativa. Cogitativa a multis putatur esse potentia quaedam

sensitiva hominis, potens ratiocinari circa particularia et componere et

dividere. Sed haec virtus excedit limites partis sensitivae, ut supra

ostensum est. Et ideo cogitativa nihil aliud significat quam ipsamet *

potentiam sensitivam interiorem discernentem inter conveniens et *

disconveniens, prout speciali modo in homine existit; et in illo habet

maiorem aliquam perfectionem, quia non tantum ex instinctu naturae

ducitur, sed etiam ex maiori cognitione et experientia, et saepe etiam a

ratione dirigitur.

11 Memoria. Memoria ab Aristotele, De memoria et reminiscentia, cap

1º, dicitur quaedam potentia quae cognoscit praeterita ut iam *

cognita. Sed specialiter ab aliquibus dicitur memoria quaedam potentia

potens cognoscere idem quod aestimativa, tamen in absentia *

obiectorum. Cognoscit enim brutum rem sub ratione convenientis vel *

disconvenientis, licet illam praesentem non habeat, ut canes dormientes

saepe latrant, propter similem apprehensionem.

12 Reminiscentia. Reminiscentia dicitur quaedam potentia quae *

rerum praeteritarum memoratur, non simplici modo, sed cum quadam

imaginatione, et quasi discursu.

Propter quod multi putant hanc virtutem non pertinere ad *

virtutes sensitivas, sed ad intellectum. Quod videtur insinuare *

Aristoteles, in principio De memoria et reminiscentia, dicens quod qui praestant

ingenio, praestant et reminiscentia, qui autem hebetes ingenio sunt, *

solent memoria praestare.

Tamen, ibidem, Aristoteles, cap 2, aperte docet esse virtutem

sensitivam; quod etiam a signo probat, nam cum quis conatur per *

reminiscentiam indagare lassatur, et si cessat indagare, solet obiter *

invenire quod discurrendo non potuit invenire. Sed hoc sig num fallax

est, nam ad hoc satis est concomitantia quae invenitur inter opera *

intellectus et sensus.

Quare iudico reminiscentiam potissime fieri ab intellectu,

saltem ad discursum et compositiones, quae illi admiscentur, quia

vero sensus semper comitatur intellectum, ideo quando intellectus

discurrit per diversa loca et tempora, sensus etiam comitatur, et illa

indagatio, quae fit in sensu, non per proprium discursum, sed per

quamdam succesionem apprehensionum, ab una in aliam procedendo,

dici potest reminiscentia et operatio sensus, pendens a praevio *

discursu intellectus. Et ideo dixit Aristoteles quod quando pollent *

ingenio, pollent reminiscentia, nam facile discurrunt.

13 His suppositis, circa quaestionem propositam variae sunt *

sententiae:

Quidam dicunt et ponunt tantum duos sensus interiores

distinctos, diverso tamen modo, nam aliqui volunt sensum *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!