DE PRAETORIBUS TRIDENTINIS ... - Provincia Tridentina
DE PRAETORIBUS TRIDENTINIS ... - Provincia Tridentina
DE PRAETORIBUS TRIDENTINIS ... - Provincia Tridentina
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Tovazzi Giangrisostomo OFM

DE PRAETORIBUS TRIDENTINIS

COLLECTANEA

NUMQUAM PROUT IACENT

PUBLICIS TYPIS COMMITTENDA.

TRIDENTI, MDCCLXXXVI

Apud Sanctum Bernardinum Senensem

Die XIV septembris.
Antiquis Romanis vehementer Praetoris placuit nomen.

Iustinianus Imp. Authent. 13

de Praetoribus populi

§ Nos igitur 1 .

1 Iniziata la trascrizione il giorno 11 giugno 2007. – Nella pagina 01 c’è scritto:

1. Carolus Magnus in Capitularibus, et in Lege 42 inter Longobardicas decervit, quod

Iudices ieiuni causas audirent, et discernerent.

2. In Italicis Rebuspublicis Iudex Potestas dicitur. Carolus Macrus in Hierolexico,

verbo Iudex.
Presentazione del trascrittore

Il manoscritto del Tovazzi n. 40 è composto da una Praefatio (pagine

III-X), seguita dalla Tabula chronologica Praetorum Tridenti (pagine XI-

XXVI); alla pag. XXVIII c’è l’elenco dei Pro-Praetores; segue il Syllabus

auctorum qui pro libello isto adornando utiliter adhibiti sunt (pagine

XXIX-XXX); poi l’Index patrialis, seu topologicus sequentium Assessorum,

Vicariorum, Praetorumque (pagine XXXI-XXXIII).

Segue la trattazione dei singoli personaggi disposti, come dice il

Tovazzi, per capitoli, che il trascrittore per evitare errori, chiamerà numeri.

Infatti la trattazione dei singoli personaggi è compresa fra i numeri romani

I-CCVII (pagine 1-121); segue Addenda, vel Notanda, composta dai numeri

arabici 1-160 (pagine 122-181). Vi sono aggiunte alla fine due pagine pure

manoscritte con l’indicazione dei Toni per il canto dei Salmi e dei cantici

nella recita del Breviario.

P. Remo Stenico
Praefatio auctoris

Percurrenti post obitum meum Collectanea isthaec, ut tituli, quem eis

praefigendum duxi, numquam obliviscatur, immo semper, et quamlibet

paginam prae oculis habeat, memor sit, enixe commendo, eumque rogo, et

obstestor. Ego enim multa huc pro mea tantum memoria congessi, et alia

multa retuli al literam prout eadem in tabulis notarialibus reperi.

Nullam aliam hactenus vidi tridentinorum Potestatum, seu Praetorum

seriem: pro hac mea prorsus nova concinnanda nullum pulsavi, nullique

molestiam vel minimam intuli. Multum sane laboris impendi, laboremque

meum frustraneum, et posteris omnibus ingratum non futurum (absit verbo

iactantia) confido, ac spero.

Imperfectum opus ego prior ingenue 2 fateor, et assero. Desiderantur

siquidem in eo multi Praetores, patriae aliquiot, plurimique anni, et alia

huiusmodi; sed quid inde? num idcirco in cassum laboravi? Profecto

celeberrimus abbas Ferdinandus Ughellus florentinus in sua Italia Sacra,

episcoporum Italiae catalogos exhibens, plurimos ignoravit, praeteriit,

duplicavit, confudit, extra proprium locum recensuit, ac prope infinitos

errores admisit. Omnium tamen calculo utilissimum, et nullo tempore satis

commendabile opus protulit, ac reipubliace dedit. Alius alio plura invenire

potest, nemo omnia, ut inquit Decius Ausonius burdegalensis Idyl. 10, ut

autem scite monet illustrissimus marchio Maffeius part. 2 Veronae

Illustratae, in praefatione ad suma notitiam scriptorum veronensium, chi

non volesse dare al pubblico sì fatte compilazioni, se non quando son

ridotte a non potercisi aggiugner nulla, non si darebbero mai. Totidem

igitur quot ego, Praetores e tenebris eruat, colligat, ac referat alius a me

felicior, aliosque tertius, et quartus, tuncque demum, licet adhuc forte non

omnino perfecta, et integra, certe non spernenda ipsorum series ad manum

erit. Inventis addere facile est.

Porro heic adnotasse iuverit, quod monente Ludovico Antonio

Muratorio, viro clarissimo, Antiquit. Ital. medii aevi To. 4 Dissert. 46, col.

70, Italicae civitates (quibus est Tridentina olim adnumerari consuevit) non

omnes eodem tempore, sed quaedam citius, quaedam serius, usum

Potestatum invexere:neque in iis perpetuo habendis constantes primo

fuerunt. Et infra col. 72, In nonnullis urbibus serius, quam in reliquis

Praetorum munus invectum est, atque invectum cito desiit.

Hinc etiam Ioannes Baptista Vercius bassanensis in sua nuperrima,

elentique Historia Ecelinorum, To. 1, pag. 230, in nota scribit: Non si può

fissare il tempo, quando fu introdotto l’uso de’ Podestà. La serie de’

2 candidamente.
Podestà di Verona incomincia nel 1163, ma con interruzione fino all’anno

1193; que’ di Vicenza nel 1170, que’ de Trevigi nel 1173, que’ de Padova

alquanto più tardi 3 .

Titulum Potestatis apud nos tridentinos primus usurpasse noscitur

Adelpretus Comes Tirolensis ineunte saeculo tertiodecimo. Idipsum etiam

nonnulli successores eius praestitere.

Siluit deinde, fuitque constanter intermissus ab anno MCCLXXIX,

usque ad annum MCCCCLVI, infra quod temporis spatium alius Vicarii in

temporalibus titulus adhibitus est. Idem tamen importavit, quemadmodum

etiam in Statutis tridentinis edit. Tridenti 1528, vel 1614 animadvertitur, ubi

habetur in Indice Lib. 2, de Syndicis: Praetor nostri temporis, olim

dicebatur Vicarius.

De tridentini Potestatis, seu Praetoris electione, nominatione,

confirmatione, ac officio agunt praedicta Statuta, reformata et impressa

Tridenti anno MDXXIIX, sub episcopo ac principe Bernardo de Clesio,

Libro primo de Civilibus cap. 1, 2, ac 3. Ex primo capite lubet ad verbum

decerpere, atque huc transferre, omissis tamen minus notabilibus, quod

Omni anno civitatis tridentinae consules ac provisores tenentur eligere 4 ,

seu nominare duos aut tres, aut quatuor, aut plures legum doctores, qui extra

dioecesim tridentinam orti sint, et non habeant attinentes, vel affines in

civitate tridentina, eosque per schedulam praesentare domino episcopo, vel

eius locumtenentibus, qui unum ex nominatis, quem maluerit, eligere debet,

atque confirmare, nec non pro annuo salario eidem dare libras octingentas et

vigintiquinque bonae monetae, videlicet ad grossos charentanos duodecim

pro una quaque libra 5 .

Potestas habet onus tenendi ad minus unum famulum, et unum regatium

suis sumptibus, ac etiam conducendi, et tenendi unum cavalerium idoneum

extra districtum, seu dioecesim natum, sine tamen sua impensa.

Cum pulsu campanae turris Communitatis intrare debet ad Magistratum

honorifice, cum vexillis, et insigniis suis: circumire per civitatem, ac loca

consueta, et visitare ecclesiam cathedralem Sancti Vigilii, ac offerre ipsius

altari magno quod sibi videbitur, infra triduum.

Deinde legere, ac dicurrere tenetur Statuta civitatis, et cum placuerit

domino episcopo, vel eius locumtenentibus, consules illum eidem

praesentare debent, a quo sceptrum Praeturae suae tam in civilibus, quam in

3 Vide tamen Blacolinum in Chronologia ad an. 1178, 1183, 1186, 1188, 1193. Vide

etiam infra pag. 132, nota 17, (Addenda num. 17). - Serie Potestatum, et iudicum

Fanensium apud Amianum To. 2, pag. 348, incipit ab anno 1134.

4 Vide infra num. LXIII.

5 Nunc salarium annuum dicitur adscendere ad circiter mille florenos. Vide infra pag.

151, nota 60 (Addenda num. 60), et pag. 96, cap. 157.
criminalibus recipit, et in manibus eiusdem episcopi, vel capitanei, aut

locumtenentium fidelitatis iuramentum emittit.

Per unum annum dumtaxat in tali officio durare debet: nec ad illud

resumi potest, nisi post septennium. In fine dicti sui officii debet syndicari

per duos eligendos, et deputandos a consulibus, et per tertium deputandum

ab episcopo, vel eius locumtenentibus. Non licet eidem Praetori sceptrum

deponere priusquam novus Praetor adveniat, cum quo se se praesentare

debet coram domino episcopo, vel eius locumtenentibus, et ibi tantum

deponere debet sceptrum, novo Praetori tradendum.

Quilibet novus Potestas primo die postquam praefatum iuramentum

emisit, sub poena librarum quinquaginta bonae monetae debet publico

edicto proscribere omnes malae vitae homines. Tenor edicti exhibetur citato

capite 3 Statutorum, estque huiusmodi: “Diffidamus omnes et singulos

homicidas, veneficos, maleficos, haereticos, siccarios, viarum aggressores,

effractores carcerum, incendiarios, adulteros, incestuosos, sodomitas,

raptores virginum, et aliarum mulerum solicitatores, lenones, stupratores,

invasores, falsarios, quoscumque fures diurnos, et nocturnos, ceterosque

delinquentes, et cuiusvis malae, ac perditae vitae homines in civitate

Tridenti, ac eius districtu commorantes”.

Utinam his etiam nostris diebus evulgaretur 6 , fieretque ad amussim

sevari huiusmodi edictum! Sed proh dolor! in desuetudinem abiisse, ac una

cum plurimis aliis veterum notrorum saluberrimis placitis et sanctionibus

antiquatum esse videtur. Faxint Superi, quod nullo unquam tempore idipsum

accidat sacrosancto Evangelio Iesu Christi Dei, et Domini nostri

clementissimi, cui omnis honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

P.S. Visis meis hisce scriptis, admodum revrendus Pater Epiphanius de

Roncone, olim Provinciae huius nostrae Minister, pro singulari sua in me, ac

mea omnia sollicitudine, ac benevolentia, motu proprio, et ultroneo rogavit

nobilem ac humanissimum dominum Vincentium de Bernardis Zetta

notarium collegiatum, civem et habitatorem Tridenti, atque ab eo mihi

obtinuit calendis octobris huius anni 1786 libellum manuscriptum cuius

primus titulus est Nomina, et cognomina Praetorum huius civitatis

tridentinae ab anno 1456 usque ad annum 1776. Secundus auten Praetores

Tridenti, quorum antecessores nuncupati sunt Vicarii in temporalibus.

Incipit: 1456 Lanfrancus de Oriano. Desinit prima manus 1774 Hieronymus

Cattaneus. Alia vero subdidit alios duos Marinium, ac Paravicinum. Sub

titulo Catalogi Bernardiani non raro ipsum allegavi. Utilis enim mihi

plurimum fuit, praesertim quoad posteriores Potestates, sive Praetores.

Plures tamen, idest quatuordecim ex antiquioribus in eo desiderantur

6 Evulgatur sed non servatur integre.
Tabula chronologica Praetorum Tridenti7

Pro episcopo

1159 Henricus de la Bella de Verona Assessor, num. I.

1183 Gerardus de la Bella de Verona Assessor, num. II.

1206 Adelpretus Comes Tirolensis Potestas, num. III.

1208 Henricus Iudex Curiae tridentinae num. III.

1209 Henricus de Egna Iudex, num. IV.

1215 Henricus de la Bella de Verona iunior, Iudex, num. V.

1222 Adelpretus Comes Tirolensis Potestas, num. VI.

1228 Tridentinus Iudex, et Vicarius, num. VI in fine

1233 Odolricus de Campo Potestas, num. VII.

1235 Adelpretus Comes Tirolensis Potestas, num. VIII.

1237 Swikerius de Monte Albano Potestas, num. IX.

Pro imperatore

1239 Sodegerius de Tito neapolitanus Potestas, num. X.

1255 Fulcus de Apulia eques, Potestas, num. XI.

1260 Calapinus de Tridento Iudex imperialis Curiae, num. XI.

1264 Bonus de Montorio Assessor, num. XI in fine.

Pro episcopo

1270 Bonazunta de Brixina Assessor, num. XII.

1273 Nicolaus Spagnolus de Tridento Assessor num. XIII.

1276 Anonymus Vicarius.

Pro Paduanis

1278 Marsilius de Partenopeo Potestas, num. XIV.

1279 Blasius Vicarius, et Potestas, num. XIV in margine

1279 Gratiadeus Vicarius in temporalibus num. XV.

Pro episcopo

1281 Nicolaus Spagnolus de Tridento Vicarius, num. XVI.

1281 Bonazunta de Parma Auditor, num. XVII.

1282 Maximianus Vicarius, num. XVIII.

7 Un elenco simile è presente nel MS 33 pure del Tovazzi dell’anno 1777, pp. 72-87;

questo del MS 40 fu pubblicato da Bartolomeo Malfatti in Archivio per Trieste, l’Istria e il

Trentino, Roma 1886, pp. 303-309, senza l’indicazione della pagina cui il Tovazzi rimanda

ogni nominativo, dove ci sono notizie più numerose relative al singolo personaggio.
1282 Riprandus Novellus de domino Gonselmo Vicarius, num. XVIII in

fine.

1284 Bondus Iudex, et Vicarius, num. XVIII in margine

1284 Ioannes de Cavedeno Vicarius, et Assessor, num. XIX.

1285 Calapinus Iudex faciens rationem.

1287 Bertoldus de Widotis de Bergamo Vicarius, num. XX.

1288 Gulielmus de Bergomo Vicarius, num. XXI.

1289 Odoricus de Coredo Vicarius, num. XXI in fine.

1291 Adelpretus Vicarius, num. XXII.

1292 Maximianus Vicarius, num. XXIII.

1295 Calapinus de Flaveo Vicarius, num. XXIV.

1301 Guido de Tridento Vicarius, num. XXV.

1302 Aichebonus de Tridento Vicarius, num. XXVI.

1302 Simon de Gardulis Vicarius, num. XXVII.

1303 Antonius de Leudro Vicarius, num. XXVIII.

1303 Simon de Gardulis Vicarius, num. XXIX.

1307 Andreas Quirinus de Venetiis Vicecomes Tridenti, num. XXIX in fine.

1307 Iacobinus de Cremona Vicarius, num. XXX.

1307 Finius Vicarius Vicarius, num. XXXI.

1307 Guido de Parma Vicarius, num. XXXI, simul cum Finio.

1308 Simon de Gardulis Vicarius, num. XXXII.

1312 Gulielmus de Bellenzanis de Tridento Vicarius, num. XXXIII.

1312 Aichebonus de Tridento Vicarius, num. XXXIV.

1313 Iacobinus de Cremona Vicarius, num. XXXV.

1314 Gerardus de Bononia Vicarius, num. XXXVI.

1315 Laurentius de Vello Vicarius, num. XXXVII.

1317 Gulielmus de Bellenzanis de Tridento Vicarius, num. XXXVII in fine.

1323 Matthaeus de Gardellis de Tridento Vicarius, num. XXXVIII.

1328 Adelperius de Tridento Vicarius, num. XXXIX.

1334 Franciscus de Burgo novo de Tridento Vicarius, num. XL.

1334 Iustinianus de Gardulis de Tridento Vicarius, num. XLI.

1338 Cinus de Castellione Aretino Vicarius, num. XLII.

1339 Franciscus Castellionus de Aretio Vicarius, num. XLIII.

1344 Guido de Cardinalibus de Pisauro Vicarius, num. XLIV.

1348 Nicolaus de Avolano de Tridento Vicarius , num. XLV.

Pro Brandenburg.

1355 Ecelinus de Campo de Tridento Vicarius, num. XLVI.

Pro Episcopo

1366 Nicolaus de Meclo annaniensis, num. XLVI in fine.
1367 Ioannes de Pugnis de Parma Vicarius, num. XLVII.

1372 Vricius de Castro Thoni Vallis Annaniae Vicarius; Fricius de Castro

Thoni, num. XLVIII.

1374 Ioannes Salgardus de Feltro Vicarius, num. XLIX.

1376 Tramontonus de Cividado Belluni Vicarius, num. L.

1377 Ioannes Salgardus de Feltro Vicarius, num. LI.

1378 Dedus de Dedis de Feltro Vicarius, num. LII.

1380 Ioannes de Strata de Padua Vicarius, num. LIII.

1381 Ioannes de Pugnis de Parma Vicarius, num. LIV.

1387 Antonius de Tridento Vicarius, num. LV.

1391 Antonius de Dasindo Vicarius, num. LVI.

1391 Antonius de Bergomo Vicarius, num. LVII (etiam 1399: Franco G. :

Prosapia arcensium)

1392, 1394 Nicolaus de Tenuciis (et Tanutiis) de Levico Vicarius, num.

LVIII.

1395 Ioannes de Capitaneis de Bononia Vicarius, num. LIX.

1399 Alexander de Doctoribus de Padua Vicarius, num. LX.

1400 Antonius Vicarius, num. LXI.

1400 Francischinus de Sarnonico Vicarius, num. LXII.

1407 Alexander de Doctoribus de Padua Vicarius, num. LXIII.

Pro imperatore

1415 Laurentius de Gauslinis de Feltro Vicarius, num. LXIV

--- Ziviglinus de Casali de Padua Vicarius Tridenti anno incomperto.

1418 Petrus de la Turre de Bergomo Vicarius pro Comite Tirolensi, num.

LXV.

1419 Nicolaus de Campolongo de Padua Vicarius, num. LXVI.

1420 Antonius de Molveno Vicarius, num. LXVII.

1420 Petrus de la Turre de Bergomo Vicarius, num. LXIIX.

1421 Gulielmus de la Pigna Vicarius, num. LXIX.

1422 Bartholomaeus de Minatis Vicarius, num. LXX.

1424 Albertinus de Marostica Vicarius, num. LXXI.

1425 Antonius de Leudro Vicarius, num. LXXII.

Pro episcopo

1428 Ludovicus de Calvis de Bononia Vicarius, num.LXXIII.

1429 Gerius de Monte Catino de Ferraria Vicarius, num. LXXIV.

1432 Antonius de Tosabechis de Papia Vicarius, ac deinde archidiaconus

Tridenti, num. LXXV.

1433 Iacobus de Ursulinis Bononia de Tussiniano Vicarius, num. LXXVI.
1435 circiter Ludovicus de Calvis iterum Vicarius, num. LXXVII in

margine.

Pro Tirolensi

1442 Iulianus de Coccapanis de Carpo Vicarius, num. LXXVII.

1443 Melchior de Facinis de Padua de Tridento Vicarius, num. LXXVIII.

1450 Bonamens de Aliprandis de Mantua Vicarius, num. LXXIX et

Addenda num. 154.

1453 Iacobus de Gazio Vicarius, num. LXXX.

1455 Lanfrancus de Oriano de Brixia Vicarius, et Potestas, num. LXXXI.

1457 Melchior de Facinis de Padua de Tridento Potestas, num. LXXXII.

1460 Christophorus Lanfranchinus veronensis Potestas, Addenda num. 27.

1462 Hieronymus Mussatus patavinus Potestas, Addenda num. 28.

1467 Bartholomaeus de Gozadinis de Bononia Potestas, num. LXXXV.

Etiam sequentes omnes dicti fuerunt Potestates, seu Praetores Tridenti.

468 Alexander de Mediis de Bassano, et Padua, num. LXXXVI.

1470 Paulus de Ungarellis de Padua, num. LXXXVII.

1475 Ioannes de Salis de Brixia, num. LXXXVIII.

1477 Alexander e Madiis de Padua, num. LXXXVIIII.

1480 Salius de Buzacharinis de Padua, num. LXXXX.

1481 Ioannes Victor de Burgasio de Feltro, num. LXXXXI.

Pro imperatore

1484 Paulus de Oriano de Brixia, num. XCII.

1485 Ioannes Petrus de Gandinis de Brixia, num. XCII in fine.

1486 Leonardus Coepolla de Verona, num. XCIII.

1490 Ioannes Baptista de Lambertinis de Bononia, num. XCIV.

1491 Paulus de Ungarellis de Padua, num. XCV.

1492 Paulus de Oriano de Brixia, num. XCVI.

1493 Ioannes Baptista de Lambertinis de Bononia, num. XCVI in fine.

1492 Ludovicus Pavesius mantuanus, num. XCVII.

1495 Ottobonus de Ottobonis Valentinus (de Valentia), num. XCIX.

1497-1499 Daniel de Crescendulis de Portu Navonis, num. C.

Pro episcopo

1501 Hercules Tassonius de Mutina eques, num. CI. [Etiam 1494]

1503 Princivallius Mantica de Portu Naonis, num. CII.

1506 Nicolaus Bassileus de Tergesto, num. CIII.
1508 Ulpianus de Zanis de Bononia, num. CIV.

1509 Aloysius Saxolus mirandulanus eques, num. CV.

1514 Aloysius de Albertis de Verona, num. CVI.

1516 Stephanus de Ugonibus brixianus, num. CVII.

1517 Leonardus Coepolla de Verona Comes, num. CVIII.

1518 Antonius de Cappo mantuanus, num. CIX.

1518 Antonius Gardellinus de Bassano, num. CX.

1521 Hieronymus Romagnanus de Tridento, num. CXI.

1522 Nazarius Scopulus mantuanus, num. CXII.

1523 Petrus Petorellus de Parma, num. CXIII.

1524 Ioannes de Castro Vitreo mutinensis, num. XVIV.

1525 Ioannes Franciscus Bebius regiensis, num. CXV.

1528 Alphonsus Rossettus ferrariensis eques, dein episcopus Ferrariae, num.

CXVI.

1530 Bernardus Nuvolonus mantuanus, num. CXVII.

1534 Ioannes Baptista Scopolus mantuanus, num. CXVIII.

1537 Petrus Petorellus parmensis, num. CXIX.

1741 Vincentius Gemmus parmensis, num. CXX.

1543 Gaspar Brugnolus ferrariensis, num. CXXI.

1544-1545 Petrus Foschirus mutinensis, num. CXXII.

1548 Philippus Valentinus mutinensis, num. CXXIII.

1550 Ludovicus Frontorius de Cento Ferrariensi, num. CXXIV.

1552 Iosephus Fontanellus regiensis, num. CXXV.

1553 Ludovicus de Superbo ferrariensis, num. CXXV, in margine.

1553 Iulius Caesar Castrovitreus mutinensis, num. CXXVI.

1555 Ludovicus de Superbo ferrariensis, num. CXXVII, post CXXVI.

1557 Michael Castagninus faventinus, num. CXXVIII, post CXXVI.

1559 Attilius Tondinus senensis, num. CXXIX, post CXXVI.

1560 Ioannes Baptista Nardus de Tussiniano, num. CXXX.

1562 Mathias Caraccius de Cento, num. CXXXI.

1563 Darius Pogellinus eques imolensis, num. CXXXII.

1565 Alphonsus Hirundinellus de Lugo ferrariensi, num. CXXXIII.

1565 Ioannes Baptista Moragius placentinus, num. CXXXIV.

1568 Aloysius Guarinonius de Riparolio, num. CXXXV.

1571 Horatius Sacratus regiensis, num. CXXXVI.

1577 Iulius Tocholus parmensis, num. CXXXVII.

1579 Ioannes Baptista Ponginibius placentinus, num. CXXXIIX.

1580 Lazarus Foenuccius de Saxulo, num. CXXXIX.

1582 Ludovicus Cremaschius de Mantua, num. CXXXX.

15834 Ioannes Ordelaphus pisaurensis, num. CXLI.

1585 Cleodorus Calcus mediolanensis,num. CXLII.
1586 Bernardinus Codebonius mutinensis, num. CXLIII.

1588 Concinus de Concinis annaniensis, num. CXLIV.

1588 Hieronymus Bertus mantuanus, num. CXLV.

1594 Sempronius Scacchius parmensis, num. CXXXXVI.

1596 Hieronymus Fondulius cremonensis, num. CXXXXVII.

1598 Octavius Mussonus mantuanus, num. CXXXXVIII.

1600 Iulius Albertinus senogalliensis, num. CXXXXIX.

1604 Ludovicus Cremascus mantuanus, num. CL.

1605 Ludovicus Pellicellus mantuanus, num. CLI.

1609 Ludovicus Rudolphinus de Sabloneta, num. CLII.

1610 Ioannes Baptista Pianus de Massa Carrariae, num. CLIII.

1612 Camillus Farnellus (Sernetus) de Novellaria, num. CLIV.

1615 Ioannes Stephanus Castellius de Tirano Vallis Telinae, num. CLV.

1617 Maiolinus Bisacionus Aesinus, num. CLVI.

1619 Caesar Pioppius eques mutinensis, num. CLVII.

1621 Claudius Beggius de Massa Carrariae, num. CLVIII.

1626 Ioannes Franciscus Pavarellus cremonensis, num. CLIX.

1628 Sebastianus Rastellinus recinetensis, num. CLX.

1629 Manfredus de Manfredis castilionensis, num. CLXI.

1631 Ioannes Angelus Castellius bellasiensis de Larii Lacu, num. CLXII-

1638 Amantius Lambertegnus comensis, num. CLXIII.

1640 Maynardus Trussus cremonensis, num. CLXIV.

1644-1646 Franciscus Assandreus mediolanensis, num. CLXV.

1648 Ioannes Maria Novellus pontremulensis, num. CLXVI

1650 Antonius Maria Novellus pontremulensis, num. CLXVII.

1656 Laurentius Marachius pontremulensis, Addenda num. 95.

1657 Iacobus Antonius Guerra veronensis, num. CLXVIII.

1660 Franciscus Prazzolius (Piazzolius) Novo-Comensis, num. CLXIX.

1662 Ioannes Bastus Valentinus, num. CLXX.

1664 Stephanus Marachius pontremulensis, num. CLXXI.

1666 Carolus Spadatius de Fusiniano, num. CLXXII.

1669 Marcus Baratta romanus, num. CLXXIII.

1671 Augustinus Fontana florentinus, num. CLXXIV, in fine.

1671 Ioannes Fontana florentinus Comes ac tandem episcopus Caesenae,

num. CLXXIV.

1674 Franciscus Riccius pontremulensis, num. CLXXV.

1678 Zacharias Seraptus pontremolensis, num. CLXXVI.

1681 Antonius Michelorius urbinas, num. CLXXVII.

1683 Hieronymus Castilioneus mediolanensis, num. CLXXVIII.

1684 Ioannes Marcus Triva mutinensis, num. CLXXIX.

1686 Ioannes Albertus Mirabilia mediolanensis, num. CLXXX.
1687 Bernardinus Piccatellius pontremulensis, num. CLXXXI.

1690 Franciscus Sigismundus Avesanus veronensis, num. CLXXXII

1694 Sebastianus de Rubeis de Massa Carrariae, num. CLXXXIII

1698 Ioannes Marcus Triva mutinensis, num. CLXXXIV.

1703 Franciscus de Francischinis de Ettoreis imolensis, num. CLXXXV.

1708 Ioannes Sebastianus de Vespignanis imolensis, num. CLXXXVI.

1713 Angelus Paulinus Balestrerius lucensis, num. CLXXXVII.

1716 Antonius Maria Beghinus parmensis, num. CLXXXVIII.

1720 Antonius Mutii tifernas, seu de Civitate Castelli, num. CLXXXIX.

1722 Ioannes Dominicus a Carretto Mancurtius imolensis, num. CXC.

1727 Ioannes Pizzolius mediolanensis, num. CXCI.

1729 Iosephus Tonellius mantuanus, num. CXCII.

1730 Caesar Thomas a Porta mediolanensis, num. CXCIII.

1730 Antonius Loria mantuanus, num. CXCIV.

1735 Ioannes Dominicus a Carretto Mancurtius imolensis secundum, num.

CXCV.

1745 Hieronymus Iosephus Pasqua pontremulensis, num. CXCVI.

1752 Dominicus de Madiis mantuanus, num. CXCVII.

1755 Claudius Lanzonius mantuanus, num. CXCVIII

1758 Ioannes Dominicus a Carretto Mancurti imolensis, num. CIC.

1762 Ioannes Albertus Cavazanus de Avio, num. CC.

1767 Dominicus a Carretto Mancurti imolensis, filius Ioannis Dominici,

num. CCI.

1772 Sebastianus de Gervasiis bellunensis, num. CCII.

1774 Hieronymus Cattaneus papiensis, num. CCIII.

1777 Alphonsus de Marinis Castilionensis mantuanus, num. CCIV.

1782 Iosephus Paravicinus de Valle Tellina, et Papia, num. CCV.

1786 Pro Praetor Bernardinus de Petra Plana, num. CCV, in fine.

1787 Octavius Caesar Pusterla nobilis mediolanensis iuris consultus, num.

CCVI.

1788 Iulius Caesar Vainus ferrariensis, num. CCVII.

1790 Franciscus Valdrigius mutinensis, num. CCVIII, in fine

1791 Ioannes Dominucus Romagnosius placentinus, Addenda num. 103

ecc..

1792 Aloysius Franciscus Riboldus parmensis, Addenda num. 100.

1794 Aloysius Chelutius Collensis etruscus, Addenda num. 196.

1800 Philippus Comes Caesarinus parmensis, Addenda num. 124.

1802 Pax Bonacina mediolanensis, Addenda num. 133.

Pro Praetores

1507 Ioannes Paulus Schratenperger
1507 Nicolaus

1521 Ioannes Andreas a Scutellis. Etiam anno 1525.

1540 Antonius Thesinus.

1610 Petrus Alexandrinus.

1619-1620 Ioannes Baptista Madrutius.

1629 Andreas Pompeatus: Et 1631.

1653 Ioannes Iacobus Sitius.

1681 Petrus Mancius.

1682 Bernardinus Bomportus.

1752 Ioannes Paulus Ciurlettus.

1770 cir. Andreas ab Aquila.

1786 Bernardinus de Gerardis de Petra Plana.

1803 Aloysius de Lupis.
Index patrialis, seu topologicus squentium Assessorum, Vicariorum,

Praetorumque

Annania

Apulia

Aretium

Avium

Bassanum

Bellasium

Bellunum

Bergomum

Bononia

Brixia

Brixina

Campum Iudicariae

Carpum

Castellio aretinus

Castellio Stiverorum

Castrovitreum

Cavedinum

Centum

Collis

Comum

Cremona

Dasindum

Egna

Faventia

Feltria

Ferraria

Flavetum

Florentia

Fusinianum

Imola

Leudrum

Lugum

Luca

Mantua

Marostica

Massa Carrariae

Mediolanum

Mirandula

Molvenum

Mons Albanus

Mutina

Novellaria

Padua

Papia

Parma

Pertenopeum

Pisaurum

Placentia

Pontremulum

Portus Naonis

Recinetum

Regium

Riparolium

Roma

Sabuloneta

Sarnonicum

Saxulum

Sena

Senogallia

Tergestum

Tifernum

Tirolis

Titum

Tridentum

Tussinianum

Urbinum

Valentia Insubriae

Vallis Annania

Vallis Telina

Vellum
Venetiae Verona

Praetores tridentini

I. Henricus de la Bella de Verona iudex, et assessor domini episcopi

tridentini anno 1159, 1160, 1161, 1163 1166, 1171 et 1172. Vide infra num.

V.

II. Gerardus de la Bella de Verona iudex, et Assessor tridentinae Curiae

an. 1183 ac 1201. Antea, nempe an. 1180 et 1181 dictus fuit legisperitus, et

iudex, vixitque Tridenti etiam an. 1216 et 1218. Natus est patre Henrico

praecedenti 8 .

III. Adelpretus Comes Tirolensis, ac Potestas Tridenti anno 1206 die 27

maii. Eius vicesgerentes fuerunt dominus Petrus de Malusco, et Gralantus.

Vide infra Addenda num. 11.

Henricus iudex Curiae tridentinae an. 1208 die tertio martii recensitus

post decanum Tridenti, et ante omnes alios nobiles vassalllos praecipuos.

IV. Henricus de Egna iudex Curia tridentinae an. 1209 die 7 decembris.

Quidam Henricus de Egna Potestas Veronae occisus fuit anno 1247. Vide

infra Addenda num. 16 et 21.

V. Henricus de la Bella iudex tridentinae Curiae an. 1215, 1216, 1218 et

1220., fuitque Tridenti etiam anno 1224 die 20 septembris. Filius fuit

praecedentis Gerardi, officiumque iudicis in Curia tridentina, sed pro causis

criminalibus tantum, recognovit anno 1220 die 24 ianuarii ceu feudum suae

familiae a Casa Dei sancti Vigilii acceptum, quemadmodum illud habuerunt

pater et avus ipsius. Confer Monumenta Ecclesiae Tridentinae vol. IV, pag.

53 ac 54. Pro memoria vero heic notare placet, quod Bonifacius de Bella fuit

canonicus ecclesiae veronensis anno 1278. Benedictus della Bella

veronensis fuit abbas Olivetanus ad s. Mariam in Organis Veronae an. 1552.

Iosephus della Bella veronensis fuit rector s. Mariae Rochae Antiquae an.

1589 et la molto illustre, e molto reverenda Suor Orsetta dalla Bella an.

1671 fuit monaca nel venerando monasterio di s. Chiara di Venetia, eique

dicatus fuit liber quidam.

VI. Adelpretus Comes Tirolensis, et Potestas Tridenti anno 1222 die 12

martii constitutus per dominum Albertum Dei gratia episcopum tridentinae

ecclesiae. Fuit Potestas etiam an. 1235 ac 1236, interque vivos etiam anno

1237. Idem anno 1224 die 7 octobris dictus est Assessor domini episcopi

tridentini Gerardi. Sed rationem fecit Tridenti in civilibus, et criminalibus

causis per iudicem substitutum. Hinc est, quod dominus Iacobus iudex,

dictus Blanzemanus 9 , ad an. 1222 asseritur constitutus in Tridento ad

8

Dominus Gerardus assessor et iudex tridentinae Curiae anno 1191.

9

Dictus etiam Blanzemana.
ationem faciendam per dominum Adelpretum Comitem Tirolensem,

Potestatem Tridenti: quodque anno eodem 1222 die 12 martii Tridenti in

palatio episcopali sententiam tulit pro communitate Tridenti contra Brianum

de Castrobarco in causa thelonei ravazonensis, Gerardus tridentinae

ecclesiae archidiaconus, faciens rationem per dominum Adelpretum

Comitem Tyrolis, potestatem Tridenti, et episcopatus per dominum

Albertum episcopum tridentinum. Ioannes Baptista Blancolinus in sua

Chronologia veronensi ait, quod anno 1232 Comes Tirolensis cum duobus

aliis Comitibus, necnon 150 hominibus equitibus, ac 100 balistariis, nomine

Carsaris, seu Romanorum imperatoris, coepit urbem veronensem. Quod

autem in tridentina civitate proprium domum habuerit, constat ex

monumento, quod scriptum dicitur anno 1261 indictione 4 die mercurii

quintodecimo exeunte augusto, Tridenti sub porticu domus quondam

Comitis Adelpreti Tyrolensis. Hunc ego nullatenus distinguo ab Adelpreto

ad an. 1206 commemorato. Vide infra Addenda num. 7 10 .

VII. Odolricus de Campo Potestas Tridenti, et rationem faciens per

dominum Aldricum electum episcopum tridentinum anno 1233 indictione 6

die veneris undercimo exeunte octobri, Tridenti in palatio episcopatus.

Etiam episcopus Aldricus fuit de Campo iudicariensis, natus patre Friderico

filio Odolrici de Campo. Vide infra Addenda num. 25.

VIII. Adelpretus Comes Tirolensis, Potestas Tridenti per dominum

Aldricum episcopum an. 1235, ac 1236. Recolantur dicta num. VI.

Muratorius To. 4 Antiquit. Ital., col. 74 ait, quod olim ne ab ipsis quoque

principibus respuebatur Praetoris munus.

IX. Swikerius de Monte Albano Potestas Tridenti anno 1237 die 28

octobris. Swikerius et Outus de Monte Albano comparent inter praecipuos

tridentini episcopi vassallos in charta anni 1184. Idem Swikerius occurrit

insuper in chartis an. 1228 ac 1234. Fridericus de Monte Albano fuit

canonicus tridentinus, ac Praepositus frisingensis an. 1276, posteaque

frisingensium episcopus. Castrum vero Montis Albani est in Valle Venusta

prope Schlandersbergam dioecesis curiensis.

Anno 1237 Potestati, et Consilio tridentino literas dedit Gregorius IX

Papa, ut infra Addenda num. 15.

Anno 1238 fuit Tridenti commissarius imperialis dominus Lazarus de

Luca. Vide infra Addenda num. 51.

X. Sodegerius de Tito Potestas Tridenti, et episcopatus ab anno 1239

ante iunium usque ad annum 1255 quo amplius Potestas non fuit die 24

10 Tridentinus causidicus, et faciens rationem in Curia tridentina 1228.
maii 11 . Dictus est etiam Potestas, et Antianus Tridenti. Filium habuit, qui

appellatus fuit Sodoerius Iuvenis anno 1253, necnon Sodegerius quondam

domini Sodegerii de Tito Potestas (rectius forsan Potestatis) Tridenti alio

anno. Senior quoque dictus fuit etiam Sedoverius, ac Sedoerius. Castrum in

civitate tridentina aedificasse discitur ex charta incipiente Anno Domini

1255 die 21 iunii Tridenti in castro quod aedificavit quondam Sodigerius de

Thito, qui fuit Potestas Tridenti, in quo nunc habitat dominus Egno Dei

gratia episcopus Tridenti. Alia charta scripta fuit coram eodem episcopo die

15 iunii anno 1255 Tridenti in domo, quae fuit domini Sodegerii de Tito

quondam Potestatis Tridenti. Porro Titum seu terra et civitas Titi, vulgo lo

Tito, cuius habitatores passim dicuntur dal Tito, est in Basilicata, regni

Neapolitani provincia, inque Potentina dioecesi apud Satrianum. Potestas

noster dictus est nobilis vir dominus. Ipse aedificavit castrum Livi, et

castrum Tridenti.

Anno 1240 et 1244 Bartholomaeus de Alba fuit imperialis Curiae iudex,

et assessor domini Sodegerii Potestatis Tridenti. Ex quanam Alba fuerit,

mihi non constat. Plures extant eiusdem nominis civitates. Forsan

probabilius fuit ex Alba civitate Latii: vel ex Alba Pompeia civitate

episcopali Montis Ferrati.

An. 1240 dictus est etiam dominus Bartholomaeus iudex faciens

rationem per dominum Sodegerium Potestatem Tridenti. Anno 1240

Tridenti in episcopali palatio dominus Bartholomaeus iudex faciens

rationem per dominum Sodegerium Potestatem Tridenti, et episcopatus per

dominum Fridericum imperatorem Romanorum.

Anno 1251 die 18 iulii fuit Tridenti dominus Albertus iudex faciens

rationem per dominum Sodegerium Potestatem Tridenti. Vixit Tridenti

dominus Albertus iudex etiam an. 1256.

Anno 1253 Riprandus quidam fuit castaldio episcopatus tridentini pro

eodem Sodegerio Potestate Tridenti.

Anno 1254 Tridenti decretum quodddam fecit dominus Ioannes iudex

ordinarius imperialis Curiae. Anno eodem 1254 die 9 novembris dominus

Iohannes iudex, et assessor domini Sodegerii de Tito Potestatis Tridenti, et

episcopatus. Vixit Tridenti dominus Ioannes iudex etiam an. 1234, 1235,

1255, ac 1256. Anno 1255 mandante domino Ezelino de Romano facta fuit

recensio eorum, qui fictum in Ala solvere debebant episcopo tridentino.

XI. Fulcus miles Apulus Potestas Tridenti anno 1255. A Petro Zagata

historico veronensi ad eumdem annum 1255 dicitur Misser lo Folco cavaler

11 Sodegerius Potestas Tridenti fuit Ripae die 14 februarii 1247. Anno 1252 Tridenti in

domo nova domini Sodegerii Potestatis. Dominus Sodegerius de Tito Potestas Tridenti et

episcopatus etc.
de Pugia Podestà de Trento: et additur, quod con Azo, e Aldrighetto da

Castelbarco, e con altri cittadini de Trento, tolse la città, el castello de

Trento in si contra lo signor Misser Icerin da Roman. Vide infra, Addenda

num. 16 et 22 12 .

Bonus de Montorio iudex, et assessor Tridenti anno 1264 die 31 iulii.

Montorium uno miliario distat a Verona. Latine dicitur Mons Aureus.

XII. Bonazunta de Priscina iudex, et assessor Tridenti sub episcopo

Egnone, an. 1270, et 1272 die 23 decembris. Prixina pro Brixina pluries

occurrit nobis in vetustis monumentis.

XIII. Nicolaus Spagnolus iudex, et assessor Tridenti anno 1273. Vixit

sapiens vir dominus Nicolaus de Spagnolis iurisperitus Tridenti etiam anno

1320 cum Spagnolo quondam domini Bondi iudicis de Spagnolis cive

tridentino. Anno 1287 vixit domina Blanca vidua domini Nicolai Spagnoli

iudicis de Tridento 13 .

XIV. Marsilius de Partenopeo Potestas Tridenti creatus an. 1278 mense

iulio, et dimissus anno 1279 mense augusto. In Chronico patavino apud

Muratorium To. 4 Antuquit. Ital, col. 1147 legere est, quod “Anno 1278

mense iulii dominus episcopus, et populus Vicentinus 14 dederunt civitatem,

et districtum Tridenti communi Paduae, ad cuius regimen missus fuit

Potestas dominus Marsilius de Partenopeo cum equitubus, et peditibus

soldatis, qui aliquas villas inobedientes combusserunt. Sed modico tempore

paduani tenuerunt Tridentum, quia castellani, et qui subditi esse debebant,

rebellabant cum favore domini Alberti de la Scala domini Veronae: propter

quod orta fuit guerra inter paduanos, et veronenses, quae duravit duobus

annis, vel circa”. Ita ibi. Ad annum autem 1279 col. 1148, “Hoc anno mense

augusti episcopus, et populus tridentinus subtraxerunt Tridentum de fortia

paduanorum, licentiato curialiter domino Marsilio suo Potestate pro

communi Paduae”. Vide Muratorium etiam To. 8 Rerum Ital. col 737.

Vercius ad an. 1278 scribit Marsilio Partenopeo, vultque non mense

augusto, sed iulio se se subtraxisse tridentinos a paduanis. Inter scriptores

est quidam Ercole Partenopeo auctor libri, cui tit. Descrizione del Friuli. In

Udine 1604, in 4°.

Blaxius Vicarius, et Potestas Tridenti anno 1279 ante septembrem.

XV. Gratiadeus legum doctor, et Vicarius Tridenti anno 1279 die 25

septembris ac die 10 octobris. Vixit Tridenti etiam anno 1288. Etiam

12

Calapinus de Tridento iudex ordinarius imperialis Curiae Tridenti constituit

quemdam tutorem anno 1260 die 25 iulii.

13

In charta scripta Tridenti anno 1273 occurrit dominus Egno episcopus, Dux, Comes,

et Marchio, Potestas civitatis episcopatus tridentini. Sic apud Vercium.

14

Vicentinus hahet editio muratoriana; sed legendum Tridentinus.
Potestatibus Mutinae successerunt anno 1311 Vicarii, dein Potestates,

iterum Vicarii, iterum Potestas. Vicarii, et Potestates.

XVI. Nicolaus Spagnolus iudex, et Vicarius in civitate Tridenti sub

episcopo Henrico, anno 1281 die 21 aprilis. Fuit etiam civis tridentinus 15 .

Supersunt familiae de Spagnolis in Monte Cimonii Vallis Lagarinae, ac in

proximo pago Aldeni, et in Leudro.

XVII. Bonazunta iudex, et Auditor causarum episcopatus Tridenti sub

episcopo Henrico anno 1281 die 24 decembris. Dominus Bonazunta de

Parma iudex fuit Tridenti anno 1288, 1307, et 1314. Idem dominus

Bonazunta de Parma de Tridento dictus est anno 1307.

XVIII. Maximianus iudex, et Vicarius Tridenti sub episcopo Henrico

an. 1282. Dictus fuit Maximianus iudex etiam anno 1270 quo una cum

multis aliis ab episcopo Egnone fuit excommunicatus: necnon an. 1277.

Eius memoria iterum redibit infra num. XXIII. Fuisse tridentinum ne

quidem dubito. Vide infra, Addenda, num. 22.

Bondus iudex Vicarius Tridenti an. 1284 die 18 iulii.

Riprandus Novellus de domino Gonselmo civis Tridenti faciens

rationem Tridenti an. 1282 die 12 octobris, et 27 octobris.

XIX. Ioannes de Cavedeno Vicarius, assessor et iudex Tridenti anno

1284 die 19 octobris, 1285 die 10 ianuarii, et anno 1287 diebus 14 ianuarii,

ac 30 maii, ac die 6 novembris 1287. Vide Addenda, num. 136. Cavedinum

autem est vallis Praeturae tridentinae. Vide infra Addenda, num. 1. In charta

scripta Tridenti anno 1288 4 martii primus testis est dominus Ioannes iudex,

qui fuit de cavedeno; secundus dominus Bonazunta iudex, qui fuit de

Parma; tertius dominus Bonomus iudex, quartus dominus Daniel iudex 16 .

XX. Bertoldus de Widotis de Bergamo, seu Bergomo, Vicarius in

civitate tridentina anno 1287 mense novembri et anno 1288 indictione

prima, die quarta martii, et die 22 aprilis. In Chronico bergomensi Castelli

de Castellis apud Muratorium To. 16 Rerum Ital. col. 855 ad annum 1386

memoratur domus stationis illorum de Guidottis. Ad an. 1400 Iacobus

quondam domini Bonetti de Guidottis. Ad an. 1402 Iacobus quondam

Bonomi de Guidottis 17 .

15

Anno 1287 vixit domina Blancha vidua domini Nicolai Sèpagnoli iudicis de

Tridento.

16

Anno 1339 commemorata fuit clausura abbatiae s. Laurentii a Porta antiqua muri,

qui fuit domini Ioannis de Cavedeno.

17

Bertoldus de Guidotis de Pergamo iudex, et Vicarius Tridenti 22 aprilis 1288.-

Quidam Paulus Guidottus Burghesius italus laudatur ab Auberto Miraeo inter scriptores

saeculi XVII cap. 170, sed Guidotti fuerunt etiam Bononiae, ac in dioecesi asculana.
XXI. Guilielmus de Bergamo Vicarius in Tridento, dictus etiam

Vicarius in temporalibus Tridenti anno 1288 indictione prima, die tertia

novembris.

Odoricus de Coredo Vicarius Tridenti an. 1289 die 18 iunii. Vide

Inventarium rip. pag. 29 18 , et Catalogum Capitaneorum Tridenti 19 .

XXII. Adelpretus iudex, et Vicarius in Curia tridentina, dictus quoque

iudex faciens rationem in Curia tridentina anno 1291 die ultima ianuarii, et

an. 1292 die 14 ianuarii. Quidam dominus Adelpretus iudex vixit Tridenti

etiam an. 1277, nempe iudex habitualis, vel ex-iudex.

XXIII. Maximianus iudex, et Vicarius Tridenti anno 1292 die 15 iulii.

Vide supra num. XVIII.

XXIV. Calapinuis iudex de Flaveo, Vicarius et faciens rationem in

Curia tridentina anno 1295 die 8 martii, et anno 1296 die 8 iunii. Idem

Calapinus an. 1289 fuit iudex Arci. Flaveum (Fiavedo) est pagus Iudicariae

lomasiensis. Dominus Calapinus iudex de Flaveo anno 1258 mutuo dedit

episcopo tridentino multos denarios. Ad an. 1326 claruit Tridenti Adelperius

de Flaveo iudex filius Calapini. Pro Flaveo ego scribo Flavetum 20 .

XXV. Guido iudex de Tridento, Vicarius in temporalibus Tridenti anno

1301. Vide infra, Addenda num. 24.

XXVI. Aychebonus iudex de Tridento, Iacobi filius, Vicarius in

temporalibus Tridenti anno 1302. Idem anno 1285 dictus fuit Aichebonus

filius Iacobi de Auchebonis syndicus communitatis Tridenti. Vixit etiam

anno 1307, ac 1312.

XXVII. Simon de Gardulis iudex, et Vicarius Tridenti anno 1302, die 3

augusti, sub Fratre Philippo episcopo.

XXVIII. Antonius de Leudro iudex, Vicarius, et rationem faciens in

Curia tridentina tempore Fratris Philippi episcopi anno 1303 die 13 martii.

Immo etiam anno praecedenti 1302 quod simul fuit Vicarius in Tridento

etianm quo ad homines Iudicariarum, et Pergini, et Vallium Annaniae, ac

Solis. Idem fuit pariter Vicarius per sexennium etiam in Tignalo. Etsi autem

cognominatus de Leudro fuit civis, et habitator Tridenti. Filium habuit

nomine Alexandrum, qui ad annum 1315 et 1336 fuit canonicus tridentinus.

Vixit sapiens vir dominus Antonius de Leudro iurisperitus, iudex, civis, et

habitator Tridenti nedum an. 1320, sed etiam anno 1330. Idem Antonius de

18

Tovazzi, Opus XXX dierum ripensium seu Inventarium archivi ripensis... BSB MS

17, pp. XXIV-479.

19

Tovazzi, Tabula chronologia capitaneorum Tridenti dal 1237 al 1773, BSB MS 33.

20 *Di qui Fiavedo.
Leudro dictus fuit iudex tridentinae Curiae anno 1307 indictione quinta, die

21 aprilis. Vixit Tridenti etiam anno 1311 21 .

XXIX. Simon de Gardulis Vicarius tridentinae Curiae anno 1303 die 28

maii, et anno 1304. Dictus fuit etiam Dumpnus Simon de Gardulis iudex, et

Vicarius, et faciens rationem in Curia tridentina, nec non civis, et habitator

Tridenti. Residebat in palatio episcopali, et anno 1330 iam obierat. A

Gardulis, nunc Gardulo, pago Tridentum inter et Avisium sito cognomen

accepit. Fuit tertium Vicarius anno 1308. Notarius, et Vicarius anno 1303.

Antonius de Leudro iudex tridentinae Curiae an. 1307 ut supra dictum.

Anno 1307 Andreas Quirinus de Venetiis, frater Bartholomaei episcopi

tridentini, fuit Vicecomes Tridenti, et rector in temporalibus totius

episcopatus tridentini. Idem fuit Potestas Brixiae anno 1301. Titulus eius

nobilis vir dominus. Iacobus Quirinus de Venetiis fuit Potestas Mutinae an.

1303. Angelus Maria Quirinus venetus Ordinis s. Benedicti cardinalis, et

episcopus Brixiae in epistola ad Andream Quirinum nepotem suum, ac

senatorem venetum natum anno 1710 pag. 11 recenset le memorie de’

Quirini Podestà di Fermo.

XXX. Iacobinus de Cremona iudex, et Vicarius, et faciens rationem in

Curia tridentina, tempore Bartholomaei episcopi anno 1307 die 8 martii 22 .

XXXI. Finius, et Guido de Parma simul iudices, et Vicarii, et facientes

rationem in Curia tridentina sub episcopo Bartholomaeo anno 1307 die 3

aprilis et die 3 iunii. Reperi etiam Guidonem de Papia, simul cum Iacobino

de Cremona iudicem, et Vicarium Tridenti praedicto anno 1307 die 6 aprilis.

Solum etiam Guidonem de Pavia iudicem, et Vicarium Tridenti anno 1307.

Sed non vidi monumenta nissi apographa 23 . Ceterum Veronae quoque olim

Praetoris unius loco fuerunt duo simul Vicarii. Quidam Guido de Corregio

de Parma fuit Vicarius Veronae anno 1332 teste Blancolino in Chronologia

veronensi, ubi eum refert in serie Potestatum, sed con titolo di Vicario.

Senis etiam anno 1230 fuerunt simul duo Potestates, forsi, ut notat

Muratorius, per contentare il popolo, che nelle due fazioni Guelfa, e

Ghibellina era diviso, To. 15 Rerum Ital., col. 24. Sic etiam ad an. 1240 ibi

pariter duo simul Potestates occurrunt etiam Mutinae ad an. 1202, 1249,

1250, 1251, 1252, 1253, 1254, 1255, 1257, 1258. Immo anno 1318 ibi

21 Galvagnus notarius de Zivezano Vicarius et factor rationum in Curia Tridenti toti

gastaldiae Levici, Perzini, et Meyani per dominum Hugonem de la Porta de Bulzano

capitaneum castri Perzini per dominos Ottonem, et Henricum Duces Karinthiae, et Comites

Tirolis, et Goritiae an. 1306 die 10 ianuarii.

22 Gerardus de Iosano de Cremona fuit Potestas Paduae anno 1293.

23 Dominus Vido iudex an. 1303. Dominus Iacobinus de Cremona et Vido de Papia

Vicarius Curiae tridentinae anno 1307. Iacobinus de Cremona, et Guido de Papia iudices

Vicarii Tridenti an. 1307 die 6 aprilis.
fuerunt octo. Etiam Placentiae uno anno 1220 fuerunt tres Potestates, ex

Chron. Placent. apud Muratorium To. 16 Rerum Ital., col. 615. Similiter ibi

fuerunt Potestates quatuor anno 1232 et quatuor anno 1234.

XXXII. Simon de Gardulis Vicarius Tridenti anno 1308 die 14

decembris. Vide supra num. 19. Domum habuit Tridenti etiam non Vicarius.

Fuit Vicarius Tridenti etiam anno 1309 die 5 iulii.

XXXIII. Gulielmus iudex de Bellenzanis de Tridento, Vicarius, et

faciens rationem in Curia tridentina sub Fratre Henrico episcopo anno 1312

die 18 febraurii. Dictus fuit iudex etiam an. 1317, ac 1320. Iudex iterum

anno 1327. Celebris olim fuit Tridenti Contrata Bellenzanorum ad an. 1435,

et 1439, dicta etiam Mercati Veteris an. 1451 et nunc Contrata Lata.

XXXIV. Aychebonus de Tridento iudex, Vicarius, et faciens rationem

in Curia tridentina anno 1312. Vide supra num. XXVI.

XXXV. Iacobinus de Cremona iurisperitus, Vicarius, et rationem

reddens in Curia tridentina tempore Fratris Henrici episcopi anno 1313, et

1314 die 27 februarii. Iacobinus de Cremona iudex, et Vicarius faciens

rationem in Curia tridentina pro venerabili in Christo Patre domino Fratre

Henrico Dei gratia episcopo tridentino 1313 die 18 aprilis, et an. 1314 die

15 martii.

XXXVI. Gerardus de Bononia iurisperitus, Vicarius Tridenti anno 1314

die 16 iunii, et die 10 septembris. Qua iurisperitus fuit Enni in Anaunia anno

1341 indictione 9 24 . Alius Gerardus de Bononia obiit anno 1317 qui fuit

viginti annis Prior generalis laudatissimus Ordinis Fratrum B.M.V. de

Monte Carmelo, doctor parisiensis, et scriptor illustris, recenseturque a

Ioanne Tritemio in libro de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 549. Circa idem

tempus, nempe anno 1313 fuit capitaneus in Iudicaria, Theno, et Tignalo

alius bononiensis, videlicet nobilis vir dominus Henricus de Bononia. Paulo

autem post, idest anno 1321, ac 1325 Millancius de Millanciis de Bononia

iuris utriusque doctor, et iudex, iussu Fratris Henrici episcopi tridentini egit

pro recuperatione bonorum ecclesiae tridentinae apud tridentinos.

XXXVII. Laurentius iudex de Vello Vicarius in temporalibus Tridenti

tempore Fratris Henrici episcopi anno 1315 die 16 aprilis. Vellum est pagus

Territorii Vicentini duodevinginti P.M. a Vicentia dissitus, et ad

Schledanam Praeturam spectans. Aliud Vellum est in dioecesi brixiensi

XXVI P.M. a Brixia distans. Anno 1783 Tridenti obiit quidam granimensor,

agnatus Comitum Vicentinorum dal Vello, qui Tridentum venit cuiusdam

homicidii caussa.

24 Anno 1314 dominus Gerardus de Bononia iudex, et Vicarius, et faciens rationem in

Curia tridentina pro venerabili Patre domini Henrico Dei gratia episcopo tridentino.
... Guilielmus de Belenzanis iudex, et Vicarius in Curia tridentina anno

1317 die 17 octobris. Pro familiae ipsius origine iuverit nosse, quod anno

1257 vixerunt Guilielmus, et Bellaverius fratres filii quondam Bellenzani de

Tridento. Guilielmus fuit Vicarius etiam anno 1319.

XXXVIII. Matthaeus de Gardellis iudex, Vicarius, et faciens rationem

in Curia tridentina tempore Fratris Henrici episcopi anno 1323 die 26

novembris. Quidam dominus Rubeus Gardelli vixit Tridenti anno 1269, et

quidam dominus Bonaventura de Gardellis de Tridento anno 1330.

Matthaeus iudex, et frater Bonaventurae dictus est anno 1328, simulque et

ipse de Tridento. Anno 1361 Tridenti vixit nobilis, et honesta domina

domina Francisca de Arco uxor quondam Dionysii quondam domini

Bonaventurae de Gardellis de Tridento, et mater Antonii de Gardellis.

Bonaventura scripsit libellum iuridicum contra Nicolaum, et alios de

Madrutio anno 1350 quo probavit eos amisisse feuda ob defectum fidelitatis

iuratae erga episcopum tridentinum.

XXXIX. Adelperius iudex de Tridento Vicarius in temporalibus

Tridenti sub Fratre Henrico episcopo anno 1328 mense octobri, necnon anno

1330, et 1331 die 5 novembris. Idem dominus Adelperius civis Tridenti fuit

iudex in Vallibus Ananiae ac Solis anno 1337. Dictus est Adelperius domini

Calapini iurisperitus, et civis Tridenti anno 1338. Filium genuit, qui anno

1391 appellatus fuit dominus Bonaventura iuris utriusque peritus, filius

quondam domini Adelperii iudicis de Calapinis de Tridento. Idem anno

1385 dictus fuit Sapiens vir dominus. Vide sis quae de nobili Calapinorum

gente collegi Variarum inscript. 481 et 483. Eadem anno 1580 habuit

iurisdictionem Grumesii in Cimbria. Vide quoque nostram Chronologiam

Calapinam.

XL. Franciscus de Burgonovo iudex, et civis tridentinus, Vicarius, et

ius reddens in Curia tridentina tempore Fratris Henrici episcopi anno 1334

die primo iunii. Dictus fuit tantum iurisperitus, iudex, et civis Tridenti an.

1331, et 1338. Burgum novum est intra moenia tridentinae civitatis, prope

Portam veronensem s. Crucis.

XLI. Iustinianus de Gardulis, dictus etiam de Gardellis, civis

tridentinus, filius Simonis, iudex, Vicarius, et ius reddens in civitate

Tridenti, etiam de omnibus personis Perzini etc. an. 1333, 1334, 1335, et

1337. Dictus fuit iurisperitus tantum an. 1320, 1338, et 1339, et 1344. Idem

Iustinianus iudex de Gardulis, et Bonaventura de Gardelis occurrerunt etiam

an. 1315. Quidam Ioannes de Gardellis occisus fuit a nepote in castro

Perzene anno 1343,vel 1348. Alius Iustinianus de Gardulis fuit consul

Tridenti an. 1416, et 1419, archiconsul autem an. 1424. Prior anno 1346

indictione 14 die veneris 17 februarii Tridenti in ecclesia cathedrali per

discretum virum magistrum Marcum de Murio sindicum, et procuratorem
domini Nicolai episcopi tridentini, tulit quamdam sententiam, ceu

iurisperitus electus, et nobilis vasallus et fidelis episcopatus et ecclesiae

tridentinae, et ut de paribus Curiae dictae ecclesiae tridentinae. Appellatus

fuit dominus Iustinianus dictus de Gardulis civis Tridenti.

XLII. Cinus de Castellione Aretino iudex, Vicarius in temporalibus

Tridenti an. 1338, et 1339 die ultimo decembris, una simul etiam

consiliarius regis Bohemiae. Titulus eius fuit Honorabilis, et sapiens vir

dominus. Notandum autem quod Cinus de Pistorio celebris iuris consultus,

Poeta, et scriptor, cognomento de Sinibaldis, Bartholique praeceptor,

certissime obiit anno 1336 Bononiae; ab eoque descendit familia

Pistoriensis Cinorum. Alius Cinus de Pistorio vixit anno 1338 factusque fuit

lector canonista in universitate florentina an. 1367, teste Zacharia To. 7 Hist.

Lit. Ital., pag. 295 25 .

XLIII. Franciscus de Aretio iurisperitus, in temporalibus Vicarius

Tridenti sub episcopo Nicolao an. 1339 die 26 novembris, et 1340 die 13

iunii. In charta anni 1339 dictus fuit dominus Franciscus Castellionus

Aretinus I.U.D. Vicarius generalis in civitate Tridenti. Quidam Franciscus

de Albergottis de Aretio celebris legum doctor, et scriptor obiit anno 1376

Florentiae. Vicarius noster fortasse fuit de Castellione Aretino, sicut Cinus

eius praecessor. Anno 1339 dictus fuit sapiens vir dominus Franciscus de

Aretio Vicarius tridentinus pro venerabili in Christo Patre et domino domino

Nicolao episcopo tridentino. Anno 1340 sapiens vir dominus Franciscus de

Aretio Vicarius in temporalibus reverendi in Christo Patris, et domini

domini Nicolai Dei, et Apostolicae Sedis gratia episcopi tridentini.

XLIV. Guido de Pisauro ius reddens in civilibus, et criminalibus causis

in civitate, et Curia tridentina sub episcopo Nicolao anno 1344, die 10

novembris. Idem Guido fuit cognomento de Cardinalibus. In Chronico

patavino apud Muratorium To. 4 Antiquit. col. 1163 dicitur de Cardinalibus

de Pensauro iurisperitus, ac gerens vices Potestatis Paduae, ac officium

cancellariae a calendis octobris 1345 usque ad cal. martii 1346 26 .

XLV. Nicolaus notarius de Avolano civis Tridenti, Vicarius, et ius

reddens in civitate et Curia tridentina anno 1348. Idem dictus fuit notarius

imperiali auctoritate, ac filius domini Bonaventurae de Avolano, et civis

tridentinus an. 1340, et 1343, nec non faciens vices domini Francisci de

domina Bellina de Tridento Vicarii in Valle Ananiae, ac Solis, in villa

25 Anno 1339 indictione 7, die 3 ianuarii honorabilis, et sapiens vir dominus Cinus de

Castellione Aretino utriusque iuris peritus, in civitate tridentina Vicarius generalis

venerabilis in Christo Patris, et domini Nicolai Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopi

tridentini. – Magister Cinus de Castellione Aretino fuit Auditor causarum palatii regalis

Caroli quarti Romanorum regis, et Bohemiae anno 1355, quo fuit Pisis.

26 Vide infra, Addenda num. 41, 65, 83, 108.
Banchi, ubi ius fiebat, anno 1353, et assessor in Vallibus Annaniae, ac Solis

anno 1362.

XLVI. Ecelinus notarius de Campo civis Tridenti, Vicarius, et ius

reddens in civitate, et Curia Tridenti anno 1355 die 3 martii, et die 12

octobris, dictus Honorabilis et sapiens vir dominus pro Ludovico Bavaro

marchione Brandeburgensi. Hic eodem anno 1355 in sui defensionem emisit

scriptum, ex quo constat, quod tali anno a die 25 martii usque ad 8 octobris

dies feriati, praeter dominicos, fuerint sequentes:

25 martii ob festum Annuntiationis B.M.V.

A dominica Palmarum usque ad dominicam in Albis.

23 aprilis ob festum Sancti Georgii.

24 aprilis ob idem festum s. Georgii.

25 aprilis ob festum Sancti Marchi.

28 aprilis ob festum s. Petri Martyris et propter Kalendas madii usque ad 4

madii exclusive.

6 madii ob festum s. Ioannis ante Portam Latinam.

A 9 madii usque ad 15 propter processiones Rogationum, et festum

Ascensionis.

A 23 madii usque ad 26 propter Pentecosten.

29 madii propter festum ss. Sisinii, Martyrii, et Alexandri.

A 31 madii usque ad 2 iunii inclusive propter Kalendas mensis iunii.

A 4 iunii usque ad 14 inclusive.

A 15 iunii usque ad 24 inclusive propter messem.

25 iunii proper merchatum s. Ioannis Baptistae.

26 iunii proper festum Sancti Vigilii.

A 28 iunii usque ad 2 iulii inclusive propter festum ss. Petri, et Pauli, et

propter Kalendas iulii.

4 iulii propter festum s. Odorici.

10 iulii propter festum septem Fratrum.

12, et 14 iulii propter festum s. Margaritae.

21 et 22 iulii propter festum s. Danielis, e s. Mariae Magdalenae.

25 iulii propter festum s. Christophori, et s. Iacobi.

A 31 iulii usque ad 2 augusti propter Kalendas augusti.

A 3 augusti usque ad 5 augusti propter processionem Crucium.

7 augusti propter festum s. Donati.

10 augusti propter festum s. Laurentii.

15 augusti propter festum B. Mariae.

19 augusti propter festum s. Ludovici.

24 augusti propter festum s. Bartholomaei.

28 augusti propter festum s. Augustini.

29 augusti propter festum Decollationis s. Iohannis.
A 31 augusti usque ad 2 septembris propter Kalendas septembris.

Ab 8 septembris usque ad octavam s. Michaelis propter vindemias, Vide

infra, Addenda num. 2, 25.

Anno 1358 die 23 iunii fuit in castro Valerii (quod est in Anaunia

Tassullitana) venerabilis dominus Henricus plebanus Tirolensis, Generalis

Vicarius, protector, et defensor civitatis tridentinae, ac totius episcopatus,

nullo praesidente Pastore.

... Nicolaus de Meclo Vicarius in temporalibus Tridenti, dictus discretus

vir dominus, anno 1366 die 30 decembris. Idem dominus Nicolaus de Meclo

civis Tridenti assessor nobilis domini Uricii de Tono Vicarii et ius publice

reddentis in civitate Tridenti in civilibus et criminalibus causis pro R.mo in

Christo Patre domino Alberto episcopo tridentino die 24 februarii anno

1374. Idem dominus Nicolaus de Meclo civis Tridenti iudex delegatus etc.

anno 1360. Anno autem 1372 dominus Nicolaus quondam ser Bertolini de

Meclo Vallis Annaniae.

XLVII. Ioannes de Pugnis de Parma, legum doctor,Vicarius in

temporalibus Generalis, et ius publice reddens in criminalibus, et civilibus

causis in civitate, et Curia tridentina, et de hominibus, ac personis totius

Gastaldiae et Perticae Percini, videlicet plebatuum Percini, Pinedi, Civezani,

Meyani, et Albiani, tempore Alberti episcopi tridentini, seu pro eodem

Alberto, an. 1367, 1368, 1369, ac 1370.

XLVIII. Vricius 27 de Castro Otoni Vicarius Generalis in civilibus, et

criminalibus causis in civitate, et Curia tridentina sub episcopo Alberto anno

1372 indictione 10 die martis penultimo iunii, et anno 1374 die 24 februarii.

Titulus eius fuit Nobilis vir dominus. Pro de Castro Otoni autem ego puto

legendum de Castro Toni. Nam anno 1363 die 19 novembris fuit Tridenti in

castro episcopali Boni Consilii cum pluribus aliis nobilibus viris, etiam

nobilis vir ser Uricius de Castro Thoni quondam domini Friderici, de Valle

Annania, testis investiturae datae nobili viro ser Petro de Castro Thoni,

quondam nobilis viri domini Simonis de dicto Castro Thoni. Videsis To. 4

Monumenta Eccl. Trid. pag. 109. Notandus Fricius de Castro Thoni anno

1368 qui annjo 1371 dictus fuit Frixius de Tun. Anno 1391 vixit nobilis vir

dominus Guarimbertus quondam nobilis viri domini Federici de Castro

Toni, qui anno 1376 creatus fuit Vicarius Generalis in temporalibus Vallium

Ananiae, et Solis, tunc dictus discretus, et nobilis vir dominus Guarimbertus

filius quondam domini Federici de Thono Vallis Ananiae. Anno 1584 vixit

27 NB. Legendum non Uricius, sed Vricius more germano pro Fricius.- Anno 1373

nobilis vir Fritzius de Thono. – Anno 1363 die 20 novembris fuit Tridenti in Castro Boni

Consilii nobilis vir dominus Fricius quondam domini Federici de Castro Toni.
in Anaunia illustris dominus Sigismundus de Castro Thoni. Anno 1438

nobilis ac egregius vir dominus Sigismundus quondam nobilis ac egregii

viri domini Simeonis de Castro Toni, habitator Castri Bragerii. Anno 1425

spectabilis, et prudens vir dominus Baldessar de Castro Toni Vicarius

Generalis totius Iudicariae. Anno 1391 nobiles viri Vigilius, et Simeon de

Castro Toni. Anno 1399 nobiles viri domini Simeon, et Erasmus de Castro

Thoni. Sed haec nunc supervacanea sunt. Anno 1368 Fricius de Castro

Thoni 28 .

XLIX. Ioannes Salgardus de Feltro, legum doctor, Vicarius, et ius

reddens in civilibus, et criminalibus causis in civitate, et Curia tridentina, et

de hominibus, ac personis totius Gastaldiae, et Praeturae Perzini districtus

Tridenti, tempore Alberti episcopi an. 1374 et 1377. Idem fuit Praetor

Paduae an. 1361, 1362, et 1363. In Chronico tamen patavino apud

Muratorium To. 4 Antiquit. Ital, col. 1165 dicitur tantum Vice-Potestas

Paduae ad an. 1362 pro tribus mensibus, et alio anteriori anno pro novem

mensibus. Titulus eius fui Honorabilis vir dominus. In alio Chronico

patavino apud Muratorium To. 8 Rer. Ital. col. 417 Dominus Iohannes

Salgardus Vice-Potestas Paduae an. 1362 29 .

L. Tramontonus de Cividado Belluni Vicarius in temporalibus Tridenti

an. 1376 die 13 ianuarii. Etiam Tramontanus in quodam manuscripto

dicitur. Sed utraque lectio mihi suspecta est. Vide infra, Addenda num. 26 30 .

LI. Ioannes Salgardus de Feltro Vicarius in temporalibus Tridenti anno

1377 die 20 februarii. Honorabilis vir dominus Ioannes Salgardus de Feltro

legum doctor, Vicarius, et ius reddens in civilibus, et criminalibus causis in

civitate, et Curia tridentina, et de hominibus, ac personis totius Gastaldiae,

ac Perticae Perzini districtus Tridenti.

LII. Dedus de Dedis de Feltro iurisperitus, et Vicarius in temporalibus

Tridenti anno 1378 die 10 maii. Hieronymus Bertondellus de Burgo

ausuganus in sua Historia feltrensi recenset inter vivos illustres militem

Ioannem Dedum vivemtem anno 1477.

LIII. Ioannes de Strata de Padua, in iure civili licentiatus, Vicarius, et

ius reddens in civitate, et Curia tridentina anno 1380 die 17 decembris 31 .

28 Anno 1424 vixit nobilis vir Ulricus filius quondam Herasmi de Thono. Anno 1450

vixit nobilis dominus Udalricus de Thono filius quondam Erasmi de Thono, senior suae

familiae. Anno 1371 vixit Fricius de Tun, seu Tono, de Castro Thioni.

29 Spectabilis dominus Antonius de civitate Belluni fuit Tridenti anno 1475 curator

Lazari iudaei Simonicidae, et aliorum an. 1476, dictus etiam dominus Antonius de Vitulis

civis bellunensis et legum doctor.

30 Quidam Antonius de Civedado fuit canonicus Tridenti an. 1385. Cividal di Belluno

dicitur Bellunum, civitas episcopalis Feltro ciontermina.
LIV. Ioannes de Pugnis Vicarius in temporalibus Tridenti anno 1381

die 16 februarii, ac 1383 die 3 septembris. Vide supra num. XLVIII.

Dominus Ioannes de Pugnis legum doctor, et Vicarius Tridenti in civilibus,

et criminalibus causis pro episcopo tridentino anno 1382.

LV. Antonius de Tridento, filius magistri Nicolai Schinchignoli,

quondam ser Alberti de Tridento, in iure civili licentiatus, Vicarius, et ius

reddens in civitate, et Curia tridentina sub episcopo Alberto anno 1387 die

23 augusti, ac 1390 die 20 aprilis. Idem anno 1399 dictus fuit Antonius

Stinkanoli legum doctor, et civis Tridenti, prout egomet legi in charta

authentica. Inter vivos amplius non fuit anno 1424. Domus eius fuit inter

duas Rugias maiorem, et minorem Tridenti. Vixit anno 1402. In charta an.

1416 dictum legi Antonium Schichionolum. Anno 1407 die 12 fuit Tridenti

testis sapiens iurium doctor dominus Antonius quondam Nicolai

Schirignoli 32 .

LVI. Antonius de Dasindo iurisperitus, et Vicarius in temporalibus

Generalis Tridenti anno 1391 die 12 aprilis dictus honorabilis, et sapiens vir

dominus. Dasindum est vicus Iudicariae lomasiensis. Anno 1413 vixit

discretus vir Dominicus quondam sapientis viri domini Antonii dicti de

Marsino de Dasindo de Iudicariis tunc habitator Burgi Arci.

LVII. Antonius de Pergamo Vicarius in temporalibus Tridenti anno

1391 die 27 novembris. Ioannes Hieronymus Gradonicus, nunc

archiepiscopus utinensis, in Brixia sacra pag. XXXIII monet veterem

scribendi Pergamum rationem labente saeculo XV omnino desiisse, tuncque

scriptum Bergomum.

LVIII. Nicolaus de Tenuciis legum doctor, et Vicarius in temporalibus

Tridenti anno 1394 die 8 ianuarii. Eodem anno vixit Tridenti dominus

Rolandinus de Gerardis de Tridento iurisperitus 33 .

LIX. Ioannes de Capitaneis Castri Sancti Petri de Bononia, legum

doctor, Vicarius, et ius publice reddens in temporalibus in civitate et Curia

tridentina sub episcopo Georgio anno 1395 die 23 martii, et anno 1396 die

16 novembris. Titulus eius fuit Honorabilis, et sapiens vir dominus Ioannes

de Capitaneis etc.

LX. Alexander de doctoribus de Padua, honorabilis in temporalibus

Vicarius in Tridento, et Curia tridentina sub episcopo Georgio anno 1399

31 Paulus de Strata papiensis anno 1410 fuit studiosus Paduae. Alius Ioannes de Strata

imolensis, Matthaei filius, vir opibus potens, fuit episcopus Comaclensis ab anno 1404 dein

Foroiuliensis ab anno 1413 usque ad 1427 teste Ughello.

32 Anno 1418 occurrunt haeredes quondam domini Antonii Schichignoli de Tridento.

33 Dominus Nicolaus de Tanutiis de Levico legum doctor, et Vicarius Curiae

tridentinae in civilibus et criminalibus pro R.mo domino Georgio episcopo tridentino die 29

iunii anno 1392.
indictione 7 die lunae 16 iunii. Titulus eiusdem fuit Egregius legum doctor

dominus Alexander, cuius mentio redibit infra num. 63. Primus Familiae

Doctoriae Comes ab Aula caesarea creatus saeculo XVII fuit Carolus de

Doctoribus vita functus anno 1688 teste Papadopulo To. 2 pag. 328.

LXI. Antonius, et Francischinus Vicarii in Tridento anno 1400 die 18

martii. Dicti sapientes viri domini... legum doctores, honorabiles Vicarii in

Tridento.

LXII. Francischinus de Valle Annaniae, filius quondam Murli de

Sarnonico, legum doctor, et Vicarius in temporalibus Tridenti an. 1400,

1401, 1402, 1403, 1405 et 1406 die 24 maii,et 1407 die 2 februarii. Occurrit

mihi etiam Franceschinus de Arcessio, atque Arzesio, egregius legum

doctor, et Vicarius in temporalibus Tridenti anno 1405 die 17 augusti, et

anno 1406 die 12 octobris. Idem Francischinus de Sarnonico, tamquam

Vicarius episcopi tridentini, una cum Iacobo quondam presbyteri Grisi de

Revò, ac Manfredo de Clesio, et aliis commisit in Vallibus Annaniae, ac

Solis multas, et varias baratarias, usurpationes, et extorsiones innumerabiles.

Quapropter homines dictarum Vallium catervatim domos praefatorum

Francischini, et aliorum ad terram deiecerunt, resque, ac bona eorum ad

saccomanum posuerunt, necnon castra Tuyeni, et Sancti Hippolyti, ac

Altaeguardae solo aequarunt: obtinueruntque anno 1407 die ultimo martii ab

episcopo tridentino Georgio de Liechtenstein, quod dicti Francischinus, et

Iacobus, eorumque haeredes in perpetuum habitare non valerent in Vallibus

praedictis, nec ad aliquod officium admitti: mecnon quod omnia eorum bona

in memoratis Vallibus existentia publicarentur, et applicarentur

communitatibus dictarum Vallium. Eadem occasione antedicti homines

Vallium Annaniae, ac Solis multa, et notabilia privilegia obtinuerunt a

laudato episcopo Georgio per diploma datum in Terra Bulzani dioecesis

tridentinae, in domo eiusdem episcopi tridentini, petentibus honorabilibus et

sapientibus viris syndicis, procuratoribus, et nunciis totius Vallis Annaniae,

ac Solis, nempe ser Guilelmo notario quondam ser Ottonis de Clesio,

Semblanto notario quondam ser Antonii de Pavilo, Delaito de Cusiano

Vallsi Solis, et ser Sendero notario quondam ser Antonii notarii de Cazuffo

habitatore villae Nani. Ceterum Francischinus laudatur a Patre Francisco

Rugerio mediolanensi, Clerico Regulari Congregationis de Somascha in

declamatione XXIV habita Romae in Collegio clementino anno 1611 ac

impressa Mediolani anno 1629, parte 2 declamatioum eius, ubi Franciscum

Tridentum nobilem vicentinum, poetam, et scriptorem elegantissimum, ac

iurisprudentiae scientissimum, vitaque paullo ante defunctum, alloquens ait

pag. 38: “Non ego ab atavis gloriam hic repeto tuam. Non hic nobilem

Morlinorum Familiam, heroum numquam effoetam, factis illustrem aere, et

cera nobilem, Malusco, et Fundo, pagis amoenissimis in Valle Anania agri
tridentini, imperiantem, in qua genus, et proavos lustras tuos. Non hic

producam celebrem illum virum Francischinum in Marchia Tarvisina

primum gentilem tuum, qui cum urbe Tridento profugus, Morlinorum

Vincentiam intulisset suae familiae gloriam, factis et virtute incoepisset

clarescere, Tridentorum Familiam, vetere relicto Morlinorum cognomine,

feliciter est ominatus, quique ob egregiam supra omnium invidiam,

virtutem, non Vicaetiae solum, sed Patavii nobilium Albo meruit adscribi”.

Haec Rugerius, cui addo quod apud Muratorium To. 8 Rer. Ital. col. 92

recensentur Familiae, quae aliunde ad Vicetiam habitatum venere, inter

quas sunt Familiae de Trintinariis, de Tridento, ac iterum de Tridento.

Addo, quod vicentini Tridenti, vulgo Trenti, nunc sunt Comites. Addo

insuper, quod praedicto anno 1407 fuit canonicus, et decanus Tridenti

dominus Rambaldus filius quondam ser Murlini de Tridento, et canonicus

Tridenti Franciscus de Morlinis de Tridento. Anno 1413 die 6 septembris

egregius, et sapiens legum doctor dominus Franceschinus de Tridento fuit

Vicarius magnifici, et generosi viri domini Leonardi Aymo de Vence

civitatis Vincentiae, et districtus honorandi Potestatis pro serenissima ducali

dominatione veneta.

LXIII. Alexander de Doctoribus de Padua legum doctor, in

temporalibus Vicarius in Tridento, et Curia tridentina sub Georgio episcopo

an. 1407, ac anno 1408 die 24 februarii 34 . Familiae patavinae Comitum de

Doctoribus nobilissimae, ac vetustissimae texit elogium To. 2 Hist.

Gymnasii Patavini pag. 328 et alibi Nicolaus Comnenus Papadopoli.

Eorumdem Comitum familiam dicit Familiam Doctoriam. Anno 1407

statutum est, quod Vicarius civitatis Tridenti eligendus per dominum

episcopum cum consilio et declaratione decurionum, et sapientum civitatis

Tridenti, de cetero durare debeat per spatium unius anni, et non ultra, et in

fine dicti anni iudicari debeat per sindicum a communitate Tridenti

eligendum: et quod non possit reassumi ad Vicariatum nisi post absolutum

quinquennium: quodque idem Vicarius esse possit tam civis Tridenti, quam

forensis. Confertio praxim sequentem, ac Statuta in praefatione allegata.

LXIV. Laurentius de Gauslinis de Feltro legum doctor, Comes

Palatinus, et eques Auratus, a Sigismundo Romanorum imperatore creatus,

fuit Vicarius, et ius publice reddens in civilibus, et criminalibus causis in

civitate, et Curia tridentina anno 1415 die 14 et 31 augusti, dictus

34 Honorabilis, et egregius legum doctor dominus Alexander de Doctoribus de Padua

Vicarius, et ius publice reddens in civilibus et criminalibus causis in civitate et Curia

Tridenti pro ill.mo principe et magnifico domino domino Federico D.G. Duce Austriae, et

Carinthiae, Comite Tyrolis, et Goritiae, et ecclesias tridentinae advocato, et defensore anno

1407 die ultimo madii.
Clarissimus legum doctor, et spectabilis Comes Palatinus dominus

Laurentius etc., qui tandem fuit monachus carthusianus in Silva Mantellana

territorii Tarvisini, vulgo nel Bosco del Mantello, ac Selva del Mantello.

Ipsum laudat Bertondellus in Historia feltrensi pag. 113, et 130 cum

pluribus aliis Gauslinis, quos dicit etiam Guslinos, et Goslinos. Alius

Laurentius Guslinus nobilis feltrensis annorum 55 claruit anno 1629.

LXV. Petrus de la Turre de Pergamo, utriusque iuris doctor, Vicarius, et

ius publice reddens in civilibus, et criminalibus causis in civitate et Curia

tridentina pro ill.mo principe, et excelso domino domino Federico Duce

Austriae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae, Comiteque Tirolis, et domino

Tridenti dignissimo, anno 1418 die martis penultimo augusti. Idem in charta

scripta an. 1419 die 2 decembris Tridenti coram se appellatur Petrus de

Turre de Pergamo, egregius legum doctor, olim Vicarius in temporalibus in

Tridento. Vide infra num. LXIIX. Papadopulus To. 2, pag. 18 monet

Bergomum a scriptoribus barbaris Pergami nomine appellari. Sic

frequenter appellatum reperi saeculo XV 35 .

LXVI. Nicolaus de Campo Longo de Padua, legum doctor, Vicarius in

temporalibus Tridenti anno 1419 die 2 decembris 36 . Campolongus

Campolongus nobilis patavinus fuit professor philosophiae et medicus

Patavii an. 1683, ac 1694, ex Papadopulo To. 1, pag. 181, 186. Eodem anno

1419 Antonius de Molveno civis Tridenti fuit delegatus, et commissarius in

quadam causa tridentina. Idem an. 1415 dictus fuit honorabilis vir dominus

Antonius de Molveno iurisperitus, civis, et habitator Tridenti. Circa an.

1400 ab ecclesia tridentina obtinuit dynastiam Andeli et Molveni. Anno

1405 fuit massarius episcopalis Tridenti.

LXVII. Antonius iurisperitus, Vicarius, et ius publice reddens in Curia,

et civitate Tridenti anno 1420 indictione 13 die martis 2 mensis aprilis. Forte

non distinguendus a mox laudato Antonio de Molveno, qui fuit archiconsul

Tridenti an. 1426 et 1429 ac 1433. Iurisperitus etiam in Fastis consularibus

appellatus, ac probabiliter pater illius Christophori de Molveno notarii, qui

fuit archiconsul Tridenti anno 1448. Quidam Antonius f.q. ser Francisci

notarii de Molveno olim civis Tridenti cum fratribus suis Ioanne, Iacobo, et

Marco investituram decimarum, aliorumque bonorum accepit ab episcopo

tridentino Georgio anno 1391. Vide infra, Addenda num. 54.

35 Alius dominus Petrus de la Turas (sic) fuit Potestas Bononiae anno 1268, ex

Rolandino bononiensi in Arte notaria f.m. CXIX, col. 4.

36 Dominicus Campolongus circa an. 1430 fuit Vicarius in spiritualibus generalis

Paduae, ac Prior commendatarius s. Mariae de Avantio.
LXIIX. Petrus de la Turre de Pergamo, legum doctor, Vicarius in

temporalibus Tridenti, et ius publice reddens in civilibus, et criminalibus

causis anno 1420.

LXIX. Guillelmus de la Pigna Vicarius in temporalibus Tridenti anno

1421 die 4 octobris. Idem propria manu scripsit hanc pagellam.

Figura 1: Autografo di Guglielmo della Pigna incollato dal tovazzi sul recto della

p. 35 del manoscritto.

1421

Recepi ego Guillemus de la Pigna Vicarius in Temporalibus Tridenti

etc. a Iacobo sindico de Supramonte pro parte solutionis sallarii mei libras

triginta sex, computando Grossos XI pro libra.

Ego idem Guillelmus scripsi die 4 octobris.
Maffeius part. 2 Veronae Illustratae in fol. col. 63, refert codicem

manuscriptum saeculi 1300 continentem Summam magistri Ioannis a Pigna

artis grammaticae professoris veronensis. Nomine autem saeculi del 1300

intelligit saec. XIV. In indice ipsum dicit dalla Pigna. Anno 1436 claruit

Veronae vir egregius legum doctor dominus Alexander de Gafforinis

quondam domini Antonii de Pigna Veronae Prior Collegii nobilium

Advocatorum Veronae. Anno 1376 vixit Iacobinus quondam domini

Albertini de Pigna Veronae imperiali auctoritate notarius, dictus etiam

Magister Iacopinus artis grammaticae, et notarius quondam domini

Albertini de Pigna Veronae. Anno eodem 1376 vixit etiam sapiens vir

dominus Leonardus iudex quondam domini Ioannis de Quinto de Pigna

Veronae. Item Iacobinus quondam domini Albertini de Robatiis de Pigna

publicus imperiali auctoritate notarius Veronae dicto anno 1376. Insuper

anno 1407 Veronae fuit Contrata Pignae.

LXX. Bartholomaeus de Minattis legum doctor, et Vicarius in

temporalibus Tridenti anno 1422. Nicolaus Comnenus Papadopoli To. 1

Hist. Gymnasii Patavini pag. 211 laudat ceu amicum suum Felicem

Minatum, s. Nicolai rectorem, virum doctum, et in Collegium theologorum

gymnasii patavini olim adlectum. Ceterum Minati clarent etiam apud

Grignum Ausugii pagum, ex quibus tres nostris diebus fuerunt parochi.

Anno 1581 egregius dominus Iacobus Minatus fuit regulanus Perzini. Anno

1588 Rugerius filius egregii domini Dominici Minatti a Grigno, fuit notarius

publicus et cancellarius Pergini, ac iudex ordinarius.

LXXI. Albertinus de Marostica legum doctor, Vicarius in temporalibus

in civitate Tridenti an. 1424 dictus etiam Albertus. Marostica, dicta quoque

Mons Ostia, est oppidum dioecesis vicentinae, Bassano proximum, et XV

Passuum Milia a Vicentia dissitum.

LXXII. Antonius de Leudro legum doctor,Vicarius in temporalibus

Generalis Tridenti anno 1425 die 6 augusti, et an. 1427 die 13 iunii, et die 5

septembris. Dictus fuit etiam licentiatus in iure civili. Proprium autem eius

cognomen varie scriptum reperitur, videlicet Antonius de Civolis de Leudro,

Antonius de Cenobiis de Leudro, Antonius de Cindis de Leudro, et Antonius

Cinel de Leudro, forsan pro de Piccolis; nam prout dixi in catalogo

Vicariorum Generalium in spiritualibus, et in alio canonicorum Tridenti,

alius Antonius de Piccolis de Leudro claruit ad an. 1539,ac 1566, suntque

adhuc in Leudro Piccoli. Antonius dictus est etiam Egregius legum doctor,

Vicarius in civilibus, et criminalibus causis in civitate Tridenti,

perperamque dictus Vicarius in spiritualibus Tridenti anno 1427 37 .

37 Anno 1391 vixit Antonius filius Bonapassi de Toculis de Leudro feudatarius

ecclesiae tridentinae. Idem anno 1424 dictus fuit Antonius filius domini Bonapassi de
LXXIII. Ludovicus de Calvis de Bononia legum doctor, Vicarius, et ius

publice reddens in civilibus et criminalibus causis in civitate, et Curia

tridentina sub Alexandro episcopo anno 1428 die 18 iunii: quo quidem die

sub datum Tridenti in epsicopali palatio emisit decretum incipiens: “Nos

Ludovicus de Calvis de Bononia, legum doctor, Vicarius, et ius publice

reddentes in civilibus, et criminalibus causis in civitate, et Curia tridentina

pro R.mo in Christo Patre, et principe serenissimo, et domino domino

Alexandro Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo, et domino Tridenti

dignissimo, Duceque Mazoviae etc.”

Anno 1429 Bernardus Laniola de Bononia, utriusque iuris doctor, fuit

concommissarius delegatus ab Alexandro episcopo tridentino, una cum

Gotfredo Vicario in spiritualibus, et Gerio Vicario in temporalibus Tridenti,

in quadam causa communitatum Pedegazae, Calavini, Lasini etc.

In alia charta scripta Roveredi anno 1285 in curtivo Brugnae de

Avolano, ceu testem legi Comitem Zordanum de la Molla, uno verbo scripto

delamolla.

LXXIV. Gerius de Monte Catino de Ferraria, legum doctor, et Comes

Palatinus, Vicarius in temporalibus Tridenti sub episcopo Alexandro anno

1429 die 2 septembris, ac 1430 38 . Gerii nomen, ut ego puto, est diminutivum

Rogerii, Rodinegrii, Ogerii, Adalgerii, vel alterius similis. Pro

authenticando cognomine facit, quod anno 1542 Venetiis editum fuerit opus

Patris Matthaei Silvagii catanensis Ordinis Minorum Regularis Observantiae

de tribus Peregrinis, cum hac inscriptione: Domino domino Antonio de

Monte Catino, ac domino domino Francisco eius filio, Comitibus

illustrissimis Adernionis et Calatanixebeta, virtutibus clarissimis, et

caesareae maiestati equitibus strenuisissimis et fidelissimis: quodque anno

1746 Romae claruerit Montecatinus consistorialis Aulae advocatus; et anno

1594 Ferrariae typis prodierit Antonii Montecatini versio secundi

Politicorum Aristotelis: partitiones in eumdem, et Platonis libri 10 de

Republica etc. in fol. Anno 1784 prodierit Io. Baptistae Montecatini de Vita

Philippi Bonamicii commentarius, Lucae typis Ios. Rocchi 1784, in 8°.

Ioannes Baptista Capellus venetus in suo Lessico Farmaceutico Chimico

edit. 8 Venet. 1763 pag. 253, col. 2, dicit: Monte Catino, castello poco

lontano da Pistoia in Toscana. Vide infra , Addenda num. 19, et 67, 93.

Toculis de Arco. Anno 1349 sapiens vir dominus Trintinus iudex de Toculis de Leudro

civis tridentinus.

38 Anno 1455 Antonius Comes de Monte Cattino de Ferraria fuit Potestas Fani, teste

Petro Maria Amiano part. 2 delle Memorie istoriche delal città di Fano, in catalogo

Potestatum fanensium pag. 351. Ibidem pag. 349 ad an. 1344 dicitur Fani Potestas Nicola

Landi da Monte Cattino da Perugia.
LXXV. Antonius de Tosabechis de Papia, decretorum doctor, et iuris

civilis professor, Vicarius in temporalibus Tridenti sub Alexandro antistite

anno 1432 die 12 septembris. Idem dictus etiam de Tosabecis, anno 1433

ante nonum iulii diem factus est canonicus tridentinus ex collatione

capitulari, unaque simul arhidiaconus tridentinus a praefato episcopo

Alexandro. Fuit inter vivos etiam anno 1452. Nunc Papiae sunt quidam

nobiles de’ Tosi, non vero de’ Tosabechi. Taurinenses nobiles, qui olim

Bechii dicti fuerunt, postea Becios se se appellarunt. In Sollandia quoque

nostra inveniuntur Becii. Anno 1318 floruit dominus Zacharias de

Tosabechis de Carpo, vir potens, ac dives, ex Chron. Mutinensi To. 15 Rer.

Ital. col. 580, 582, et 583. Quidam signor Francesco Tosabezzo Castellano

di Mantova floruit anno 1559 et 1560, et 1563. Ad eum dedit septem

epistolas Iosephus Pallacivinus de Varrano typis editas cum aliis anno 1566

Venetiis.

LXXVI. Iacobus de Ursulinis de Tussigno, quondam Bonoria, Vicarius

Curiae tridentinae, dictus etiam egregius legum doctor, Vicarius in

temporalibus Tridenti sub Alexandro episcopo anno 433 die 9 iulii. Forte

pro Tussigno legendum Tussignano, quod est oppidum Aemiliae,

dioecesisque imolensis, septem Passuum Milia ab Imola dissitum, latine

dictum etiam Tussinianum, de quo cardinalis Hadrianus Cornetanus in suo

itinere Iulii secundi cecinit:

Est locus extremis in montibus asper Hetruscis:

Hunque dictum peribent a Tussi Tussinianum.

Certe Tussignum nullo loco invenire potui. Tossignanum autem dicitur

Taussinianum, et Tausinianum in vetustis chartis, ac Tossignanum. Ab

Ughello Tossinianum. Ab aliis Tussignanum.

Ludovicus de Calvis iterum Vicarius in temporalibus Tridenti circa et

post annum 1435. Vide infra, Addenda num. 62.

LXXVII. Iulianus de Chochapanis, seu Coccapanis de Carpo, legum

doctor, Vicarius, et ius publice reddens in civilibus, et criminalibus causis in

civitate, et Curia tridentina sub episcopo cardinali Alexandro anno 1442 die

17 februarii. Processum quemdam factum per eximium legum doctorem

dominum Iulianum de Cochapanis electum ad id a magnifico domino

Thadaeo de Manfredis domino Imolensi, laudat Alexander Tartagnus

imolensis iuris consultus Lib. 1 Consil. 136 edit Venet. 1597 pag. 142, qui

quidem Tartagnus obiit anno 1477 aetatis suae 53. Ludovicus Antonius

Muratorius in quodam suo libro commemorat ceu viventem hoc nostro

saeculo XVIII ill.mum dominum Ioannem Gallianum de Coccapanis

serenissimi Mutinae Ducis a secretis. Aliunde accepi, quod Bartholomaeus

de Coccapanis de Carpo canonicus ecclesiae Regii Lepidi frustra electus fuit

episcopus regiensis anno 1466, quodque ann. 1472 factus est episcopus
ariminensis. Insuper quod an. 1625 Paulus ex Comitibus Coccapanis

carpensis electus fuit regiensis episcopus. Haec dicta sint pro mea memoria,

ut hinc appareat genus nostri Vicarii, qui perperam in aliquo apographo

dictus est Ioannes pro Iulianus. Appellatus fuit etiam Vicarius in

temporalibus: ac de Campo pro de Carpo.

LXXVIII. Melchior de Facinis de Padua, legum doctor, et Vicarius in

temporalibus Tridenti an. 1443, 1444, 1446, 1448 die 22 maii. Titulus eius

fuit Spectabilis vir dominus. Vide infra num. LXXXII. Anno 1455 dictus

fuit egregius, et famosus legum doctor dominus Melchior de Facinis de

Padua honorabilis civis, et habitator Tridenti, ac syndicus, et procurator

monasterii s. Michaelis Tridenti 39 .

LXXIX. Bonamens de Aliprandis 40 de Mantua, legum doctor, Vicarius

in civilibus et criminalibus causis in civitate, et Curia tridentina anno 1450,

et 1452. Reperitur appellatus etiam Bonamontus, ac Vicarius in

temporalibus, necnon eximius et egregius legum doctor dominus

Bonamentus de Aliprandis de Mantua honorabilis Vicarius, et ius publice

reddens in civilibus et criminalibus causis in civitate et Curia tridentina, qui

nullatenus confundendus est cum Bonamente de Aliprandis cive mantuano

auctore Chronici mantuani dicti L’Aliprandina, evulgati a Muratorio To.

quinto Antiquit. Ital. medii aevi col.1062 et seqq., nam iste Chronista senior

fuit. Testamentum suum condidit anno 1414 et obiisse videtur anno 1417

sine liberis. Dictus fuit etiam Bonamentus, ac Bonamontus, filius quondam

domini Simonis de Aliprandis de Modovia civis, et habitator Mantuae,

dives, ac pius. In praefato testamento haeredem suum instituit Ioannem

Aliprandum consanguineum suum. Vicarius noter fuit commissarius una

cum Antonio de Factis de Terlaco, et Melchiore de Facinis de Padua,

deputatus a Sigismundo Duce Austriae in causa Vallis Primerii, et

Baltassaris de Vallispergio domini eiudem Vallis.

LXXX. Iacobus de Gazzio, legum doctor, et in temporalibus Vicarius

Tridenti anno 1453 die 26 ianuarii, quo emisit quoddam suum Consilium

iuridicum directum Spectabili domino Antonio, super quodam processu

instituto contra Zillium quondam a Vicario Vallis Ananiae. Legitur

huiusmodi Consilium a pagina 138 voluminis secundi Consiliorum

criminalium, quae collegit Ioannes Baptista Zilettus venetus I.U.D. ac

impressit Venetiis Iordanus Zilettus an. 1560 in 4°. Spectabilis domini

Antonii nomine Antonium de Fatis de Trilacu tridentinum non

improbabiliter accipiendum reor, qui fuit famosus legum doctor etiam

39

Anno 1476 misser Marchior dei Facini fuit livellarius monasterii s. Michaelis pro

una clausura.

40

Franciscus de Aliprandis mantuanus fuit Praetor Roboreti ab an. 1548 ad 1549.
vivens appellatus, egitque commissarium in quadam causa, una cum Ioanne

de Mezio Coronae capitaneo civitatis Tridenti, Bonamente Vicario

tridentino, et Melchiore de Facinis anno 1452, obiitque an. 1477 ac sepultus

iacet in magnifica urna penes nos hac in ecclesia s. Bernardini. Quo ad

Vicarii nostri Iacobi patriam placet admonere, quod a vetusto historico

refertur inter illustriores familias patavinas La Casa de Gazo. In Bibliotheca

episcopali Tridenti anno 1539 fuit Antonii Gazii Patavini (qui obiit anno

1530) Florida Corona ad sanitatem hominum conservandam. Teste Nicolao

Comneno Papadopuli in Hist. Gymn. Patavini To. 2, pag. 191 edit. Venet.

1726 Gaziorum familia honesta admodum est Patavii, Cremona, oriunda,

unde Patavium migrasse videtur ex traduce cum Iambonino de Gazo

cremonensi, qui doctor parisiensis scientiae medicae, Patavii forte artem

eamdem professus est, iacetque in templo divi Augustini in urna marmorea

posita in sublimi loco. Ita ex Comneno, cui addo, quod Iacobus Gaddius

eruditissimus scriptor ad annum 1645 fuit florentinus patricius, quodque

modo Gaddi florentini sunt Comites, etiam italice Gaddi appellati. Ita et

ferrarienses.

LXXXI. Lanfrancus de Oriano de Brixia Vicarius in temporalibus

Tridenti anno 1455, et 1456. In palatio episcopali apud ecclesiam

cathedralem Tridenti sito, ubi Praetor residet, ac ius reddit, inque cubiculo,

ubi est Bibliotheca Bomporta, supra caminum, die 23 augusti anno 1766 ac

etiam anno 1785, vidi scutum pictoris manu factum, exhibens Aquilam

nigram, et inferius Leonem rubeum erectum, linguamque emittentem, cum

hoc disticho:

Qui fuit et Legum lumen, primusque Tridenti

Praetor Lanfranci signa Oriana vides.

MCCCCLXVI.

Aquila est insigne urbis tridentinae. Inscriptionem autem Bernardo

Clesio principe antiquiorem non esse, innuere videntur praefatus caminus, et

portae superliminare. Ad descriptum distichon allusisse videtur Michael

Angelus Marianus, dum in suo Trento pag. 219 scripsit: “Il primo, che

tenesse nome di Pretore di Trento fu Lanfranco Oriano Giurista celebre per

varie opere legali, che ha dato in luce”. Chartae quidem quas vidimus nos ab

huiuscemodi titulo abstinent, illumque Vicarii praedecessoribus communem

ei tribuunt: sed ab aliis ei datum fuisse Praetoris, seu Potestatis titulum

censeo, attenta inscriptione praedicta, et quia tali titulo insigniti fuerunt

omnes eius successores. Ioannes Trithemius Germanus Benedictinus, in suo

libro de Scriptoribus ecclesiasticis tertium emendato, augmentato, et

completo an. 1494 habet cap. 811: “Lanfrancus de Oriano iureconsultus

celeberrimus, et saecularis literaturae non ignarus, ingenio praestans, et

clarus eloquio, scripsit in sua professione quaedam non spernenda volumina,
quibus ingenii sui memoriam ad posteros transmisit, et se in studio

multipliter, et magnifice comprobavit. De quorum numero exstant subiecta:

Repetitiones Quoniam contra de prob. Commentatio Clementinae Saepe de

ver. sig. In c. Dispendiosam de iudi. Repet. c. Raynucius de testam. De lege

Admonendi de iureiurando. De interpretatione Statutorum. L. Centurio de

vulgari, et pupillari substitutione. Rpet. Rubr. de causa possessionis et

proprietatis. Alia quoque complura edidit, quae ad notitiam meam non

venerunt”. Ita Trithemius. Papadopulus autem in Historia Gymnasii Patav.

To. 1, pag. 227 scribit: “Lanfrancus de Oriano, quem Orianum seniorem

appellat Marcus Mantua Bevavidius in Epitome virorum illustrium num.

198, Brixiensis, eodem Mantua teste docuit Patavii tunc, cum ibidem Iason

docebat 41 , et si credimus Antonio Porcellino 42 , Iasonis famam ad doctrinam

aequabat summus sua aetate iurisconsultus. Floruisse eum inter canonici

iuris interpretes tradit Guido Pancirolus sextidecimi saeculi scriptor Lib. 3

de Claris legum interpertibus cap. 34, quo tempore Ioannes de Anania

decessit, hoc est circa an. 1458, sed serius multo ad Patavinas Exedras venit,

nec scimus unde huc fuerit accitus. Fertur non amplius quadriennio militasse

gymnasio, indeque reducem in patriam an. 1484 intra quadriennium obiisse

anno scilicet 1488 nonagenarium. Sepultus est sumptuose in templo Brixiae

maiori cum epigraphe graeca, quam italicis versibus reddidit Octavius

Rubeus in suis Elogiis historicis brixiensium illustrium pag. 201 antequam

etc.”. Filium genuit, qui dictus fuit Paulus de Oriano, ibidem praeclarus, et

infra num. XCII laudandus. In hac nostra bibliotheca bernardiniana servatur

volumen inscriptum Practica Lanfranci de Oriano, impressa iterato

Lugduni in aedibus Mathiae Bonhome calcographi, sumtibus Stephani

Mailleti anno 1538, in 8°, fol. 111, cum apostillis Benedicti de Vadis

forsemproniensis, et Celsi Hugonis Celtae, iuris utriusque doctorum.

Comprehendit Lanfranci Repetitionem in decretalem Quoniam contra, et

Repetitionem Clementinae Saepe contingit. Notandum autem, quod in

repetitione prima, eo in loco, ubi agitur de instrumentorum productione

habetur: verbi gratia: in fine imbreviaturarum dicit notarius: hae sunt

imbreviaturae mei talis notarii, de quibus fui rogatus anno Domini 1456,

qui quidem annus est ille ipse, quo Lanfrancus fuit Praetor Tridenti.

Notandum insuper, quod in fine Repetitionis primae legere est: Deo laus sit,

et gloriosae V. Mariae, ac beato Ioanni Baptistae. Nescio quis tractatus

Lanfranci eiusdem recensitus fuit anno 1539 in catalogo bibliothecae

episcopalis tridentinae in Classe iuris civilis. Idem Lanfrancus laudatur

nedum a Trithemio, Papadopulo, Mariano, Pancirolo, Benavidio, Porcellino,

41 Iason docuit ibi ab an. 1486 ad 1489 teste Papadopulo.

42 Ant. Porcellinus obiit an. 1529 aetatis suae 40.
Rubeo, supra memoratis, sed etiam a Thoma Garzonio in Platea universali

edit. 1601, Iacobo Menochio Consil. 495, n. 1, Iacobo Sbrotio Piceno L. 1

Vicarii episcopalis edit. Venet. 1606, quaest. 31, n. 12, Ansaldo de Ansaldis

florentino in Discursibus legalibus pag. 12, Paulo Zacchia medico romano

in Decisionibus Sacare Rotae romanae Decis. 9, Augustino Barbosa lusitano

in Lib. de Officio, et potestate episcopi part. 2, Allegt. 43, n. 16, Lancillotto

Conrado laudensi iuris consulto et aliis. Plures tractatus eiusdem Lanfranci

cuna cum aliis aliorum recusi fuerunt Venetiis anno 15834. Quod non fuerit

primus omnino Praetor Tridenti patet ex dictis supra num. 3, 6, 7, 9, 10, 11,

et 14. Dicendum potius, quod ipse antiquatum, et obsoletum Potestatis

titulum tridentino iudici restituit. Hinc ab eo exordium ducit Catalogus

Bernardianus, de quo in fine praefationis dixi, sed patriam eius non notavit 43 .

LXXXII. Melchior de Facinis de Padua, iuris utriusque doctor, et

Potestas Tridenti anno 1457 44 . Idem fuit civis, et consul primarius

tridentinae civitatis anno 1450, 1454, 1457, 1462, 1463, 1469, 1475, ac

forsan aliis annis, qui vacui sunt in meo consulum Catalogo. Inter vivos

etiam an. 1476, quo arbiter in quadam causa constitutus fuit a Ioanne

tridentino episcopo. Circa eundem annum 1476 pro eodem episcopo Ioanne

fuit orator apud Rempublicam venetam in causa Sancti Simonis pueri

tridentini contra iudaeos. Anno 1477 die quinta februarii fuit Tridenti testis

in eadem causa. Eodem anno 1477 fuit assessor in Vallibus Annaniae, ac

Solis. Obiit Tridenti anno 1482 die 25 octobris. Habitatio eius anno 1471

fuit in Contrata Belenzanorum, quae hoc anno 1786 Contrata Lata

nuncupatur. Vidi quinque ipsius Consilia seu responsa legalia collecta anno

1559 a Ioanne Baptista Ziletto veneto I.U.D. ac vulgata Vol. primo

Consiliorum Criminalium a pag. 169 ad 189, edit Ven. Iordani Ziletti an.

1562 in 4° et sextum a pag. 141 voluminis secundi editi anno 1560. In

huiusmodi Consiliis vol. 1 manifestat suam specialem devotionem erga

utrumque Sanctum Antonium, laudatque Excellentissimum dominum suum

(idest praecptorem in patavino lyceo) dominum Paulum de Castro. filios

habuit Antonium, et Nicolaum 45 , ac forsan etiam illum Andream de Facinis

de Padua civem tridentinum, qui fuit canonicus Tridenti ad an. 1477, ac

1505, parochumque gardunensis ad an. 1489. Prior in charta an. 1471 se se

subscripsit: Ego Antonius filius spectabilis doctoris domini Melchioris de

Facinis de Padua civism et habitator Tridenti, publicus imperiali

43

Praxis iudiciaria Lanfranci de Oriano a Iacobo Bonjour plurimis axiomatibus

locupletata. Venetiis 1565 in 8°, ex Catalogo Remondiniano 1785, pag. CCLXI.

44

Non extat in Catalogo Bernardiano.

45

Anno 1466 vixit Tridenti Nicolaus filius spectabilis legum doctoris domini

Melchioris de Facinis de Padua.
auctoritate notarius: in alia vero anni 1484 dicitur: Dominus Antonius

notarius filius quondam spectabilis legum doctoris domini Melchioris de

Facinis de Padua, civis tridentinus, habitator in Contrata s. Mariae

Magdalenae Tridenti. Dicitur notarius etiam in aliis chartis, et in coaevis

actis hinderbachianis contra iudaeos cap. 180 et in Catalogo consulum

tridentinorum ad an. 1494. Iurisperitus autem ad an. 1498 quo utroque anno

fuit consul. Alter filius in charta an. 1466 ceu testis dicitur Nicolaus filius

spectabilis legum doctoris domini Melchioris de Facinis de Padua civis, et

habitator Tridenti 46 . Ante Melchiorem alii Facini certo certius fuerunt

Tridenti: nam Odoricus de Facinis fuit consul Tridenti an. 1428, 1432, et

1437. Franciscus autem de Facinis fuit itidem consul Tridenti an. 1451.

Odoricus forsan exstitit pater, et franciscus frater Melchioris. An autem

modo supersint, plane ignoro. Anno 1741 obiit Tridenti Lucia facina

Propola. Pragenae in Sollandia sunt Facini. Non frustra Melchior, et eius

filii addiderutn ly de Padua, et quidem constanter; etenim Hieronymus

Bertoldellus in Hist. feltrensi pag. 132 ait: “La Famila Facina anch’ella in

Feltre molto risplende, per quello dimostra il privilegio dell’invittissimo

Carlo quinto imperatore glorioso, fatto a Francesco Facino, dato nelal città

d’Augusta a’ 27 ottobre 1547 veduto in forma autentica, e legalizzato dalla

Pretoria di Feltre, nel quale queste parole si leggono: «Quum omnes fere

gentilitia nobilitas ex virtute alicuius strenui atque insignis viri ad

posteritatem emanaverit, et praecipua quadam veneratione habiti sint, eam

sane familiam vere nobilem censemus, cuius dignitas, et splendor nedum ab

unius probitate, verum ex longo descendentium tramite multorum clarorum

virorum virtute originem traxisse comprobatur. Et proinde attendentes in

primis veterem illam gentis, et familiae tuae Facinorum claritatem, cuius

maiores olim in agro vicentino sub titulo Marchionum, et Comitum

iurisdictiones, et dominia possedisse, ac deinde feritate tyrannorum expulsi,

quum Paduam se se contulissent, bellorum duces facti, non minus armis

strenui, qual literis florentes exstitisse ferantur». Onde proseguendo dice,

che il detto Francesco Facino per trentasei anni continui abbia il Sacro

Romano Imperio servito, tanto sotto la maestà cesarea di Massimiliano

primo, come sotto l’istesso Carlo quinto, dicendo, militando praesertim in

conflictu ad Vincentiam, et aliis praeliis in dominio mediolanensi, videlicet

etc. Ed ivi commemorando anco un Melchiore Facino iurisconsulto, avo

paterno di Francesco, che sette anni continui abbia la Pretura di Trento

46 Anno 1527 Tridenti vixit dominus Philippus quondam domini Antonii de Facinis

civis, et habitator Tridenti. – Miser Andrea di Facini fuit confrater Misericordiae Tridenti

anno 1494. –Anno 1504 Tridenti memorati fuerunt pupilli heredes Facini.
esercitata, quale ivi poi mancò 47 . Onde Carlo quinto gli concesse l’insegna, e

arma nobile della sua famiglia ivi descritta, tanto ad esso, quanto a Nicolò, e

Giovanni, ed altro Giovanni de’ Facini nominato Pasole di Feltre suoi

congiunti presenti, e della stessa famiglia discendenti”. Apud Muratorium

To. 8 Rerum Italic. col 93 in serie familiarum olim potentium in irbe

vicentina dicitur, quod familia de Facino reducta est in Tridento, et vocatur

de Pilotis 48 . Teste Pierio Valeriano bellunensi Lib. 2 de Infelicitate

litaratorum pag. m. 85, Galeatius Facinus patavinus literis graecis, et

latinis optime eruditus fuit saeculo XV exeunte, ac XVI ineunte. Marcus

Forcellinus sub datum Paduae 20 augusti 1752 dicavit librum al Signor

Facino de’ Conti Facini Pasole Gentiluomo Feltrense, laudavitque patrem

eius Comitem Bernardinum, fratres Comites Franciscum, et Augustinum, ac

patruum Comitem Augustinum. De Melchiore Facino dixi etiam supra num.

78 ac in Bibliotheca Tirolensi verbo Facini. Angelus Castro U.I.D., miles, et

Comes, et advocatus consistorialis, ac iuris canonici professor in Studio

paduano, laudat magnificum, et egregium legum doctorem dominum

Melchiorem de Facinis de Padua delegatum per rev. dominum Ioannem

episcopum tridentinum in quadam causa iurisdictionis Castri Sylvae, ac

Levici, in Consilio dato die 15 augusti 1476, ac edito typis 49 .

LXXXIII. Christophorus Lanfranchinus: vide Addenda num. 27, et 37.

LXXXIV. Heronymus Mussatus: vide Addenda num. 46.

LXXXV. Bartholomaeus de Gozadinis de Bononia Potestas Tridenti

ante an. 1468, quo fuit Tridenti tamquam olim Potestas Tridenti, etsi non

compareat in Catalogo Bernardiano. Franciscus Gozadinus bononiensis

anno 1541 dicavit Christophoro Madrucio episcopo et principi tridentino,

pro veteri sua amicitia conservanda, librum in folio editum, et continentem

Consilia domini Ludovici Gozadini fratris sui iam vita functi. Anno 1709

Ulysses Iosephus Gozadinus de Bononia episcopus imolensis, creatus est

S.R.E. cardinalis. Delphinus Gozadinus bononiensis fuit Ordinis Carthusiani

nonatulanus ab anno 1400 tum episcopus pennensis ac dein

forosemproniensis anno 1432. Marcus Antonius Gozadinus bononiensis

consobrinus Papae Gregorii XV fuit cardinalis et episcopus faventinus anno

1623.

LXXXVI. Alexander de Madiis de Bassano, dictus etiam de Padua,

legum doctor, et Potestas Tridenti anno 1468. Vidi quoddam eius Consilium

legale in causa cuiusdam Brigidae condinensis, scriptum Tridenti eo

47

Non Praeturam sed Vicariatum exercuit per septem continuos annos, licet titulus

uterque idipsum importaret.

48

Nullum Pilotum reperi apud tridentinos.

49

Vide infra, Addenda num. 27, ac 28.
tempore, quo fuit Praetor, sed absque anni nota, evulgatum cum aliis

aliorum anno 1560 Venetiis ab Ioanne Baptista Ziletto To. 2 Consiliorum

Criminalium a pag. 105. Italice dicendum de’ Maggi. Papadopulis in Hist.

Gymn. Patav. To. 2, pag. 29 haec habet: Alexandrum Maggium,

cognomento Bassianum Patavinum, alumnum gymnasii nostri, unde prodiit

iureconsultus egregius, et orator eloquentissimus, posteritatis memoriae

consecrat Scandeonius. Is causarum actor in patria primum, deinde Venetiis

praecipui nominis fuit: assedit deinde Praetoribus, in eoque munere

subiectis veneto imperio populis fidem probavit suam, ravennatibus

praesertim, quorum in urbe adsessor Bernardi Bembi, quem Petri cardinalis

Bembi patrem inferius describemus, vivere desiit circa an. MCDXCV.

Scripsit opus elegantissimum, teste Scardeonio eodem, qui copiosum illud,

grave, eruditum existimat, utpote ab eo compositum, qui de re scriberet,

quam longa experientia vehementer edoctus, et sciret, et sciret exponere.

Huc usque Papadopulus. Vide infra num. 89, et num. 4. Praetor iste non est

in Catalogo Bernardiano.

LXXXVII. Paulus de Ungarellis de Padua, legum doctor, et potestas

Tridenti anno 1470 die februarii, et 1471 die 12 decembris. Vide infra num.

XCV. Desideratur in Catalogo Bernardiano. In historia vero patavina

gymnasii apud Papdopulum nulla occurrit ullius Ungarelli mentio.

Gulielmus Ungarellus scripsit Historiam patavinam saeculo XV, quae

servatur inedita penes Comitem Ioannem de Lazara paduanum, teste nostro

Ioanne Augustinio To. 1 pag. 140. Ipsam scribere coepit anno 1441 die 7

martii. Forsan fuit Pauli pater 50 .

LXXXVIII. Ioannes de Salis de Brixia Potestas Tridenti anno 1475

ineunte, ac anno 1477 51 . Celebratur eius nomen in libris agentibus de

martyrio Sancti Simonis pueri tridentini, quod ab iudaeis anno 1475 passus

est, nominatim in Dissertatione apologetica nostri Patris Benedicti Bonelli,

et in Chronicis franciscanis Patris Bartholomaei Cimarelli, ubi de Beato

Bernardino feltrensi, necnon in historiis brixianis Heliae Capreoli (Cavriolo)

ubi L. 12 pag. n. 207 dicitur: “l’anno MCCCCLXXV i giudei che stavano in

Trento, preso acostamento un certo putto chiamato Simone, a’ venticinque

di marzo giorno della Passione di nostro Signor l’uccisero. Qual fatto

saputosi da Giovan Sala dottore nostro gentiluomo, allora Podestà di Trento,

comandò, che fossero con vari, e atroci, ma però meritati supplizi, morti”.

50 Magnificus, ac generosus vir dominus Paulus de Ungarellis de Padus I.U.D., ac

Potestas civitatis tridentinae pro R,.mo in Christo Patre, et domino domino Iohanne Dei, et

Sedis apostolicae gratia episcopo, et domino Tridenti dignissimo, ac benemerito.

51 A Patre Lactantio Olivo mantuano Carmelita in libello, cui tit. Martirio di s. Simone

di Trento, edito in Modena appresso Francesco Gadaldino 1603, in 8° mai. perperam

dicitur Giovanni dalla Sale pag. 28 et 32.
Forte idem Ioannes Praeturam tridentinam obtinuit procrante Ioanne Mathia

Tiberino brixiano, tunc protomedico tridentini episcopi Ioannis

Hinderbachii: qui quidem episcopus anno 1476 Praetorem Salium appellavit

virum doctum, gravem, ac maturum, in iureque dicendo expertiassimum. In

alia epistola eiusdem Hinderbachii ad Bartholomaeum Palearinium

vicentinum data Tridenti die 3 iunii 1476 legitur Ioannes de Salis, civis

brixiensis, legum doctor insignis, urbis tridentinae Praetor, vir nobilis, ac

strenuus iudaicae perfidiae ultor, ac iniuriaa christianae vindex, et additur,

quod nec auro manus, nel precibus, fautorum iudaici facinoris aures

praestitit. Laudatur a Pusculo brixiano Simonidos L. 1 et 2. Dicitur egregius

legum doctor, ingenti fidei zelo succensus a P. Iacobo Philippo Foresto

bergomensi. A Sabellico autem To. 2, Aeneid. 10. L. 7, Ioannes

cognomento Sala brixianus, iuris scientia tempestate illa pene princeps.

Denique commendatur etiam a ulio Caesare de Beatiano in opere, cui tit. La

fortezza illustrata. Calumnias eorum, qui patrocinium susceperunt iudaicae

impietatis contra Salium, diluit Ioannes Antonius Vaschettus iuris consultus

tridentinus emisso libello anno 1477 et alio libello, cuius annum non inveni.

Salius autem vixit Brixiae anno 1480,et 1491. In Catalogo bibliothecae

episcopalis Tridenti scripto anno 1539 recensetur Opusculum Ioannis Salii

de praeservatione a pestilentia, et ipsius cura; sed ad Praetorem nostrum

pertinere non videtur, quia mon fuit medicus. Hodie apud brixianos claret

nobilis dominus Carolus Sala. Anno 1213 Giroldus Sala brixianus fuit

Potestas Mantuae. Saeculo eodem XIII Cavalcantes Sala fuit episcopus

brixiensis, et Bruno Sala brixianus arma sumpsit contra impium Ezelinum

de Romano. Anno 1340 Rolandinus de Salis de Brixia fuit Rector Brixiae.

Anno 1476 die 13 septembris Ioannes Hinderbachius episcopus

tridentinus scripsit Bartholomaeo Paiarino iuris consulto vicentino, laurea

donato anno 1458, quod tridentina Praetura, ad quam idem Paiarinus

anhelabat, alteri iam fuerit conlata: promisitque nihilominus, quod data

occasione ipsum providebit, ut eius gratissima, et erudita conversatione frui

valeat.

LXXXVIIII. Alexander de Madiis de Padua utriusque iuris doctor, et

Potestas Tridenti anno 1477 die quinta februarii, et anno 1479 die 28 iulii,

aliisque diebus 52 . Dicto anno 1477 die 5 februarii Tridenti existens, dictus

fuit magnificus, et generosus dominus Alexander de Bassano, legum doctor,

et honorabilis Potestas civitatis tridentinae, et eius districtus 53 . Ipsius

patentes literae sic exordiuntur: Nos Alexander de Bassano legum doctor,

52 Non est in catalogo Bernardiano.

53 Consilio 52 Bartholomaei Coepolae veronensis defuncti anno 1477 seu potius

Ioannis Baptistae Roselli subscripsit Nicolaus de Maiis de Bassano legum doctor.
Potestasque Tridenti: Tamquam successor Sali commendatur ab Ubertino

Pusculo brixiano coaetaneo Lib. 2 Simonidos, ubi dicitur alumnus urbis

patavinae, ac civis Vicentiae. Pusculi verba haec sunt:

“Bassano actutum sontes inquirere Praesul

Mandat Alexandro, Salo successerat is nam,

Accitus Praetor, iuris legumque magister

Integer, et magna praestans virtute Tridentrum.

Heus Magia urbs Patavi tanto laetatur alumno,

Quo nato de te gaudes Vincentia cive”.

Scripsit idem Madius defensionem processuuum ab Salio confectorum

contra iudaeos beati Simonis tridentini pueri interfectores. Recolantur dicta

num. 86. Insuper anno 1468 quum esset Tridenti Potestas edidit egregium

Consilium pro causa vertente inter Ioannem Zuchellum Vicarium

iurisdictuionis Castri Perzini, et Ioannem Dominicum Vicarium

iurisdictionis Cstri Silvae, ac Levigi.

LXXXX. Salius de Buzzacharinis de Padua, Potestas Tridenti anno

1480 die 17 martii 54 . Idem Salio Buzzacharinus patavinus anno 1492 fuit

professor in gymnasio patavino, prout notat Papadopulus To. 1 pag. 150, qui

pag. 42 ceu viventem laudat olim discipulum suum Comitem Ducium

Buzzacharenum antiquissimae clarissimaeque inter patavinas familiae

surculum 55 .

Alius Duxius de Buzzacharinis fuit Praetor Tarvisii an. 1320.

Buzzacharinus de Buzzacharinis paduanus Vicarius Veronae an. 1253,

1254, et 1259. Bernardus Buzzacharinus patavinus fuit professor

iurisconsultus Paduae an. 1477, forsanque nostri Praetoris pater.

Wenceslaus, et Patarus, et Oswaldus, et Antonius fratres marchiones

Buzzacarini de Padua inter nobiles venetos relati fuerunt anno 1782 die

mercurii 28 augusti. Post, et circa an. 1428 teste Ioanne Clericato Praeposito

patavino in opere de Sacrificio Missae decis. 40, num. 49, nobilis, ac pius

vir Ludovicus Buzzacarenus, annuente Petro Donato episcopo patavino,

fabricare coepit ecclesiam s. Maria de Monte Ortone in dioecesi patavina,

ubi est coenobium Fratrum Eremitarum s. Augustini, et aqua medicinalis

dicta della Vergine 56 .

54 Non est in Catalogo Benardiano.

55 Buzacharinus legum doctor et iudex an. 1260 Paduae testis.

56 Ex Vitis Ducum venetorum To. 22 Rer. Ital. col. 834 missi fuerunt in Cretam

Ludovicus, et Franciscus Buzzacarini cives paduani, et parenti de’ signori di Carrara, anno

1406. Anno 1307 die 30 ianuarii Aquileiae in ecclesia mariori inque synodo fuit scripta

charta praesente discreto viro domino Salione de Buzacherinis Priore s. Spiritus de Padua,

et aliis. Anno 1323 Salion Buzzacharinus de Padua electus fuit episcopus Hadriae, obiitque
LXXXXI. Ioannes Victor de Burgasio de Feltro, iuris utriusque doctor,

et Potestas Tridenti anno 1481, 1482, et 1484. Pater fuit illius Pauli Borgasii

I.U.D. plurium librorum auctoris, episcopi nicosiensis in Cypro, et Vicarii

Generalis in spiritualibus Paduae, tandemque patavini episcopi, qui obiit

anno 1541 aetatis suae anno 75. Paulus Bogasius, et Ioannes Borgasius

tamquam scriptores de re beneficiaria laudantur a Ludovico Carbone

Costaciarino L. 6 Introduct. in Theol. cap. 27, edit. 1589. Ioannes Victor

Borgasius iuris consultus eiusque filius Paulus commemorantur etiam a

Papadopulo To. 2 Hist. Gymn. patav. pag. 44. Bertondellus autem in

Historia Feltren. pag. 133 inter feltrenses illustres recenset Paulo Bogasio

famoso legista, e maestro delle lettere umane nello Studio di Padova, i di

cui antenati trassero l’origine da Limiso del regno di Cipro. Praetor noster

perperam in charta quadam dictus est Ioannes Michael. In Catalogo

Bernardiano est 1484 Ioannes Victor de Bogasiis de Feltro. In charta

quoque sine anno apud me dictus est de Burgasiis de Feltro 57 .

XCII Paulus de Oriano de Brixia, iuris utriusque doctor, et Potestas

civitatis Tridenti anno 1484, et 1485. Fuso calamo de ipso agit Papadopulus

To. 1 pag. 236, et ante Papadopulum egerunt Iacobus Philippus

Thomasinus, Marcus Mantua Benavidius, Guido Pancirolus, et Octavius

Rubeus. Teste Papadopulo fuit filius, vel nepos Lanfranci de Oriano supra

laudati, sed eodem Lanfranco mior virtute, ac sapientiae gloria, quum

nedum iurisprudentia, sed etiam humanioribus literis, ac philosophia

claruerit. Fuit gymnasiarcha patavinus anno 1458 et professor post Iasonem

Maynum per annos circiter vigintiquinque, ac proinde usque ad annum

1512. Inter iam mortuos fuisse anno 1515 coniicere probabiliter licet.

Scripsit doctissimum librum de Immortalitate animarum. Scripsit insuper

varios tractatus, qui uno codice comprehensi sunt sub titulo Oeconomiae

legalis 58 . Iidem tractatus a Trithemio, et aliis attribuuntur Lanfranco: et

nihilominus Papadopulus non Lanfranci, sed Pauli esse autumat. Litem hanc

dirimere meum non est. Vide infra num. 96. In Catalogo Bernardiano semel

tantum occurrit ad an. 1483 Paulus de Oriano brixianus.

... Ioannes Petrus de Gandinis de Brixia I.U.D. et Potestas honorandus

Tridenti die ultimo octobris 1485. Vide nostrum Notariale tridentinum num.

1205.

anno 1327. De magnanima Buzacharinorum domo egit Michael Savonarola in Lib. de

Laudibus Patavii To. 24 Script. Rer. Ital. col. 1168.

57 Paulus Bergasius I.U.D. episcopus nimosiensis, et locumtenens, ac Vicarius in

spiritualibis Generalis Paduae an. 1530 die 19 februarii occurrit in quodam suo edicto apud

Flaminium Cornelium venetum. Idem fuit canonicus feltrensis, et clarissimus decretorum

doctor anno 1499.

58 Tractatus de Dispositione legali Pauli de Oriano.
XCIII. Leonardus Caepolla, vulgo Cipolla de Verona, Potestas Tridenti

anno 1486 die penultimo maii, ex charta tridentina et ex Ioanne Baptista

Blancolino in Supplemento Chronici veronensis vol. 1 partis 2, pag. 86 ad

annum 1474, ubi ait: “Del 1485 avendo inteso l’imperador Federico IV le

virtù, e iurisprudenza di Leonardo Cipolla lo dimandò, e colle che fosse

Podestà della città di Trento. Requisitio contigit an. 1488 executio autem

post Gandinum”. Memoria eius redibit infra num. 108. In Catalogo

Bernardiano desideratur iste Praetor ad hunc annum 1485. Quidam Thomas

de Coepolis canonicus veronensis obiit anno 1393 die 29 iunii.

XCIV. Ioannes Baptista de Lambertinis de Bononia, iuris utriusque

doctor, ac Potestas Tridenti anno 1490 die 17 septembris et anno 1491,

Magnificus, et clarissimus dominus Ioannes Baptista de Lambertinis

appellatus. Laudatur Potestas Lambertinus in dissertatione quadam legali

scripta Tridenti ante an. 1600 ad an. 1490 59 . Vixit etiam post annum 1513

nam reperi, quod Praeturae tridentinae salarium ei datum fuerit iussu

Bernardi Clesii episcopi, ac principis tridentini, qui electus fuit anno 1514.

Ipsum ego nullatenus distinguendum censeo ab illo Ioanne Francisco de

Bononia, quem in apographo quodam Potestatem Tridenti circa an. 1499

appellatum inveni. Cuiusdam Lambertini opus de Iure Patronatus saepe

saepius laudatum animadverti ab Augustino Barbosa in Tractatu de officio

ac potestate episcopi, a Ioanne Clericato, Iacobo Strobio, et Iacobo

Menochio, et Lucio Ferrario; sed aliunde didici opus esse Caesaris

Lambertini, qui fuit archiepiscopus tranensis in Apulia usque ad an. 1509,

ac dein episcopus insulanus. Apud Buderum in Biblioth. historica seleceta

cap. 12, pag. 238, et 266 edit. Ienae 1740 reperi: Io. Bapt. Lamebrtini

Theatrum Regium, sive Tabulae regum Hispaniae, et Lusitaniae. Bruxellis

1620 in 4°, et apud Nicolaum Langletum in Methodo historici studii To. 2,

pag. 261 edit Ven. 1726 in fol., necnon apud Apostolum Zenum To. 2 Epist.

77 pag. 156 ex Catalogo bibliothecae Mallinkrotianae pag. 300 Historiae

venetae Ioannis Bptistae Lambertini ab V. C. ad annum 1501, liber quintus

et sextus Antuerpiae 1635 in 8° de quibus quidem libris intelligendus videtur

praefatus Zenus, dum vol. 3 epist. 315 data Venetiis 26 iulii 1749 Comiti

Ottolino de Ottolinis veronensi dicit: “Rimango appagato della sincerità del

libro rarissimo de Lambertini, del quale in vano si cercano riscontri presso

gli storici fiamminghi, e italiani, e ne’ vecchi, e moderni cataloghi”. Accedit

his, quod Ioannes Baptista de Lambertinis anno circiter 1638 edidit

59 Non est in Catalogo Bernardiano ad hunc annum 1490. Vide infra, Addenda num.

145. Post annum 1486 dictus spectabilis I.U.D. dominus Ioannes de Lambertinis de

Bononia honorabilis Potestas civitatis Tridenti pro R.mo in Christo Patre, et domino

domino Uldarico Dei, et Apostolicae Sedis gratia epsicopo dominoque Tridenti dignissimo.
Antuerpiae vitam Beatae Imeldae Lambertinae ab alio scriptam. Sed is fuit

distinctus a Ioanne Baptista Praetore nostro, etsi fuerit ex Bononia

oriundus 60 . Egit Praetorem hallensem in Belgio anno 1625 filiumque habuit

itidem Ioannem Baptistam de Lambertinis dictum, ac urbis antuerpiensis

senatorem. Benedictus Papa XIV de Lambertinis bononiensibus, in suis

Ecclesiasticis institutionibus latine redditis (italicas enim, quibus olim usus

sum, modo non teneo) Institut. 79 pag. 209, col. 1, edit. Ven. 1750 adserit

Ioannem Baptistam Lambertinum Hispaniae regum historiam scripsisse, ut

celeberrimama victoriam de turcis ab exercitu christiano apud Lepantum,

sive Curzularios reportatam s. Pii quindi tempore literis consignaret, quod

accuratius omnibus, ac sincerius ab eo praestitum attestatur. Huiusmodi

autem victoria contigit anno 1571, die 7 octobris dominica ss. Rosarii.

Iosephus Simonius Assemanus sirus maronita praelatus domesticus et

canonicus vaticanus testatus est anno 1743 coram laudato Benedicto XIV,

quod Ioannes Baptista de Lambertinis, eiusdem Papae gentilis, Societatis

Iesu alumnus, ac vir dignitatum abdicatione clarissimus, fuerit romani

Maronitarum Collegii rector a die 17 iunii 1594, usque ad die 16 februarii

1596 prout legere est apud Chronologiam seraphicam P. Caroli Mariae

Perusini To. 3, part. 2 pag. 306, et in Bullario Benedicti XIV, To. 1, pag.

396. Sed de his plus quam satis. Muratorius To. 4 Antiquit. medii aevi,

dissert. 46, col. 90 refert, quod anno 1272 fuit Praetor mutinensis Saracenus

Lambertinus Bononiensis, et addit, ex eius familia descendisse Papam

Benedictum XIV. Ibi praefert etiam Rambertinum de Ramberto de Bononia

Potestatem Mutinae anno 1219. Ioannes Hieronymus Gradonicus C.R. nunc

utinensis archiepiscopus, in sua Brixia sacra pag. 307 monet Lambertinum

bononiensem ineunte saeculo XIII brixianis semel, iterum, ac tertio ius

civile dixisse: atque ab an. 1344 Lambertinum de Lambertinis bononiensem

fuisse Brixiae episcopum usque ad annum suae mortis 1349.

XCV. Paulus de Ungarellis de Padua, legum doctor, et Potestas Tridenti

an. 1491. Vide supra num. 87. Desideratur in Catalogo Bernardiano.

Quidam beatus Iacobus Ungarellus de Padua Ordinis Minorum

Observantium doctissimus vir, et scriptor, obiit Foroiulii anno 1517

laudaturque ab Arturo, Waddingo, et aliis pluribus 61 .

XCVI. Paulus de Oriano de Brixia, iuris utriusque doctor, et Potestas

Tridenti anno 1492. Conferto num. XCII. Elais Capreolus in Historiis

60 Anno 1367 Cortesius Lambertinus de Bononia fuit Vicarius Fani, et anno 1406

Albergetus de Lambertinis de Bononia Potestas Fani, teste Amiano, in catalogo Potestatum.

Anno 1216 Guidus de Lambertinis Potestas Faventiae. Anno 1260 dominus Guido domini

Lambertini de Bononia capitaneus Forolivii.

61 Traversus de Ongarello fuit Paduae in Consilio publico anno 1233.
ixianis ad an. 1483 Lib. 12, p. m. 210, ait: Fu condotto in bona provisione

per leggere nello Studio di Padoa Paolo Oriano giurisconsulto, nostro

cittadino. Fuit coaevus.

XCVII. Ludovicus Pavesius Potestas Tridenti anno 1492 die 3 octobris

et 1493 die 26 decembris. Mantuae in ecclesia s. Marthae habetur sequens

epitaphium, prout testatur Franciscus Swerrtius in Deliciis christiani orbis

editis Coloniae an. 1608, pag. 171.

Albertino Pavesio ingenius artibus

erudito Ludovicus filio P.

Intempesta mihi cur et mors abstuli? heu heu!

Debueras oculos claudere (nate) meos.

Patriam Ludovici non inveni 62 . Scio tamen, quod fuit Cavedini anno

1570 et 1571 patrinus baptisimalis presbyter dominus Pavesius parmensis

dioecesis, quodque anno 1560 in terra parochiali Quintiani XX P.M. a

Brixia distante, fuerunt Pavesii: quod nosetr Waddingus ad an. 1352 num.

18 laudat P.F. Ludovicum Pabvesium de Pinarolio Minoritam Provinciae

taurinensis. Novi etiam, quod Iulius Pavesius Ordinis Praedicatorum

archiepiscopus surrentinus ad an. 1558 dictus fuerit patria catansariensis

calaber, ac etiam brixiensis 63 : quodque Ioannes Iacobus Pavesius de

Catansario fuit lector medicus Romae, ac Paduae saeculo XVI, pluriumque

librorum auctor. Quidam illustrissimus dominus eques Pavesius mantuanus

vixit ante an. 1650, ex quo, et ex alio epitaphio deduci posse censeo, quod

mantuanus fuerit etiam Ludovicus Pavesius Praetor noster, qui desideratur

in Catalogo Bernardiano.

XCVIII. Ioannes Baptista de Lambertinis bononiensis Potestas Tridenti

anno 1493, ex Catalogo Bernardiano. Vide num. XCIV. Semel tantum ad

hunc annum 1493 recensetur iste Praetor in citato Catalogo Bernardiano.

XCIX. Ottobonus de Ottobonis Potestas Tridenti an. 1495, ex Catalogo

Bernardiano. Vide infra, Addenda num. 40., et 57, 68, 79.

C. Daniel de Crescendulis de Portu Navono, iuris utriusque doctor, et

Potestas Tridenti anno 1497, 1498, 1499, ac 1500. Alii tunc scripserunt

etiam de Cressendulis. Portus Navonus, seu Navonis, indigenis Pordenone,

est oppidum Carniae Concordiensis, ex quo potius fuisse Danielem censeo,

62

Spectabilis doctor dominus Ludovicus Pavesius de Mantua Potestas Tridenti pro

R.mo in Christo Patre, et domino domino Udalrico Dei gratia epsicopo, et domino

tridentino dignissimo an. 1492 die 3 octobris. Magnificus, et clarissimus I.U.D. dominus

Ludovicus Pavesius de Mantua honorandus Potestas civitatis tridentinae pro R.mo in

Christo Patre et domino tridentino dignsisimo, die 3 octobris an. 1492, praesente Tridenti

nobili viro domino Albertino filio eius.

63

F. Iulius Pavesius archiepiscopus surrentinus dicitur brixianus in epitaphio, et aliis

inscriptionibus surrentinis.
quam ex Portu Navonio, Porto Navon, Corsicae, quem recenset Philippus

Ferrarius in suo Lexico geographico, ubi Michael Baudrandus legendum

putat Portus Favonius, Porto Favone. Dictum reperi etiam Clescendulum in

Catalogo Bernardiano. Praefatum Portum carnicum appellat Portum

Navonium etiam Papadopulus in Hist. gymn. patav. To. 2, pag. 327, ac

alibi 64 .

CI. Hercules Tassonus de Mutina, sacri romani imperii eques, iuris

utriusque doctor, consilairius domini Udalrici de Liechtenstein episcopi

tridentini, et Potestas civitatis tridentinae an. 1501, 1502, 1503. Idem

Hercules Tassonius de Mutina fuit aulicus principum estensium anno 1552.

Dictus fuit etiam de Taxonibus 65 . Ludovicus quoque Muratorius mutinensis

V.C. alium eiusdem gentis virum laudans, eum appellavit Tassonium

nostrum. Eumdem Herculem reperi appellatum Praetorem actualem Tridenti

etiam anno 1523 die 17 ianuarii; sed puto pro an. 1523 legendum 1503.

Celebris est memoria Alexandri Tassoni, cuius manuscripta Chronica urbis

mutinensis laudat Waddingus noster ad an. 1317 num. 64 edit 2. Noster

Praetor dictus fuit etiam spectabilis I.U.D. dominus Hercules Taxoni de

Mutina honorandus Potestas Tridenti pro R.mo in Christo Patre, et domino

domino Udalrico de Lichtenstein Dei gratia episcopo et domino Tridenti

dignissimo 66 .

CII. Princivallius Mantica de Portu Navonis I.U.D. et Potestas Tridenti

anno 1503, ac 1504. Varie scriptum reperi nonen eius, videlicet

Prinovellius, Primonalius, et Pumovallius, non tamen in chartis authenticis,

et originalibus; unde ipsum converti in Princivallius, quia nomen istud in

usu fuisse comperi, et similitudinem aliquam prae se fert cum tribus

descriptis 67 . Cognomen quoque, non tamen constanter, trasmutatum in

patriam, nempe in de Mantua observavi. Lectio autem Manticae potius

probanda mihi videtur ex eo, quod tunc temporis cognomina usurpari

64 Inscriptio anni 1591 habet Portum Naonis. Ipsum non invenio apud geographos

Ferrarium, et Baudrandum. Pordenone ac Portus Naonis dicitur etiam in Hist. Salmonii To.

20 part. 1, pag. 218. Portum-Naonem appellat pluries P. Brnard. Rubeus. Alii Portum-

Naonis. Clericatus de Baptismo decis. 47, dub.9, dicit Pordenone oppidum Fori-Iulii.

65 Illustris dominus Comes Hercules Tassonus mutinensis vixit post an. 1573.

66 Anno 1503 die 2 maii magnificus dominus Hercules Tassonus mutinensis, Potestas

Tridenti. Anno 1502 magnificus, et praeclarissimus I.U.D. dominus Hercules Tassonus

honorabilis Potestas Tridenti pro R.mo etc. Alexander Tassonius mutinensis obiit an. 1635

poeta et historicus. Hercules Tassonius an. 1570 in bello veneto contra turcas.

67 An. 1258 vixit Percevalles de Auria, Princivalle d’Oria dictus italice, Regius Vic.

Gen. Romandiolae etc. Dictus etiam Percivalle. Inter epsicopos brixienses est Princivallus

de Flisco ab an. 1317 apud Gradonicum. Apud Ughellum autem sunt episcopi Percevallus,

Princevallus, Princivallis, Princevallis, et Princevalles ab an. 1287 ad 1530. Princivallis

Maltraversus patavinus canonicus, dein episcopus apud Comnenum.
consueverint. Franciscus Mantica utinensis, Andrea patre natus anno 1530

in Portu Naonis Carniae oppido, fuit professor utriusque iuris in universitate

patavina, et tandem Romae obiit S.R.E. cardinalis, pluriumque librorum

scriptor clarus, anno 1614. Alios viros illustres, quos eadem familia

protulit,heic commemorare non vacat. In Catalogo Bernardiano dicitur:

1503, Pirrus Valius Mantica Portus Naonis 68 . Anno 1759 fuit Romae Petrus

Mantica utinensis cubicularius intimus Papae, ac secretarius legationis.

Anno 1753 Franciscus Mantica quondam Francisci doctoris, fuit septemvir

civitatis Utinensis, sive unus ex septem deputatis civitatis Utini.

CIII. Nicolaus Bassileus tergestinus, iuris utriusque doctor, et Potestas

in civitate Tridenti anno 1506, et 1508. Quidam Laurus Basilius tergestinus,

referente Iacobo Tartarotto, fuit Potestas Roboreti ad an. 1582. In Catalogo

Bernardiano dicitur Nicolaus Basileus. Perperam in quodam apographo

Ioan. Baptista Tagestius Potestas Tridenti. Anno 1507 die 7 maii fuit Vice

Potestas Tridenti Ioannes Paulus Schrateneperger I.U.D. ac civis tridentinus:

qui teste laudato Tartarotto, et quadam ipsiusmet Schratenperegri epistola

per me visa, fuit Roboreti Potestas anno 1513, die 21 decembris, et anno

1545. Tum archiconsul tridentinae urbis an. 1519, 1530, 1534, 1538, et

1542. Consulque secundus anno 1523.

Anno 1507 die 19 octobris magnificus, et clarissimus I.U.D. dominus

Nicolaus... Vice Potestas Tridenti loco magnifici et clarissimi I.U.D. domini

P. Mantica de Portu Naonis honorabilis Potestatis Tridenti pro R.mo in

Christo Patre domino domino Udalrico de Liethestain episcopo, dominoque

Tridenti dignissimo. Anno 1508 die 15 ianuarii fuit Tridenti in episcopali

palatio sedens pro audientia danda clarissimus doctor dominus Nicolaus

Basileus Tergestinus, honorandus Potestas civitatis Tridenti pro R.mo in

Christo patre et domino domino Giorgio de Neidech episcopo et domino

Tridenti dignissimo.

Anno 1508 die 28 iunii sub datum Tridenti Georgius de Neydegg

episcops tridentinus scripsit Ludovico Bolognino senatori Bononiae, ut ipsi

novum Tridenti Praetorem instituendum indicaret. Idem Ludovicus fuit

doctor collegiatus Bononiae. Typis prodiit columen Consiliorum, seu

responsorum Ludovici Bolognini de testament. Susbtit. et Feud. Venet.

68 In protocollis Ioannis Iacobi Calavini dicitur saepissime Primus Valius Mantica. In

iis egomet legi: Anno 1504 die martis 26 martii per magnificum virum dominum Primum

Valium Mantica Potestatem Tridenti. Anno 1504 die mercurii 27 martii coram magnifico,

et generoso viro domino Primovalio Mantica honorabili Potestate Tridenti pro R.mo in

Christo Patre, et domino domino Udalrico Lichtenstain Dei gratia episcopo, et domino

Tridenti dignissimo. Anno 1504 die 13 maii, coram magnifico domino Primovalio Mantica

Potestate Tridenti. Anno 1504 die 9 octobris coram magnifico, et generoso viro domino

Primovalio Mantica utriusque iuris doctore, Potestate Tridenti dignissimo.
1576, eiusdem lectura super totum ius canonicum, et civile. Tractatus de

Indulgentiis. Historia summorum Pontificum. Repetitio quaedam ipsius fuit

in biblioth. episcopali Tridenti ante an. 1539.

CIV. Ulpianus de Zanis 69 , a Bernardo Clesio tunc Bononiae studioso

nominatus Praetor Tridenti, admissus, et confirmatus fuit a Georgio

tridentino episcopo sub datum Stenici anno 1508 die 8 augusti, In praefata

bibliotheca tridentina repertus fuit anno 1539 Ulpiani de Zannis nescio quis

tractatus legalis. Hodie siquidem non teneo inventarium illius bibliothecae,

quod ex parte tantum transcripsi anno 1764. Quidam Comes Valerius Zanus

bononiensis sub anagrammatico nomine Aurelii de Antiis, Aurelio Anzi,

scriptis historicis claruit anno 1691. In Catalogo Bernardiano, desideratur

iste Praetor Ulpianus de Zanis. Apud Muratorium in Collect. Script. Rer.

Ital. occurrunt quatuor viri Ioannes, Marinus, Nicolaus, et Petrus de Zanis,

omnes veneti. Anno 1654 facta fuit mentio Comitis Angeli de Zanis

bononiensis defuncti 70 .

CV. Aloysius Saxolus mirandulanus 71 , iuris utriusque doctor, eques

caesareus, et Potestas Tridenti anno 1509, dei 12 maii, 1510 die 24 ianuarii,

anno 1512, et 1514 72 . Nominatus invenitur etiam Alovisius, ac Praetor,

necnon magnificus, et clarissimus iuris doctor, et eques caesareus

excell.mus dominus Aloysius Saxolus de la Mirandula Potestas benemeritus

civitatis Tridenti pro R.mo domino Georgio episcopo et domino Tridenti an.

1510 die 22 novembris.

CVI. Aloysius de Albertis de Verona, iuris utriusque doctor, et Potestas

Tridenti an. 1514, 1515, 1516. Idem dominus Alovisius de Albertis de

Verona I.U.D. et Potestas Tridenti anno 1514 die 9 septembris

consultationem scripsit pro defensione iurium sancti Vigilii martyris

gloriosissimi, episcopatus tridentini patroni, super terra, sive oppido Rippae,

uti loquitur monumentum 73 . Anno 1520 pro negotiis veronensis urbis patriae

suae missus est Venetias. Aloysius de Albertis citatur in collectaneis

Augustini Barbosa in ius pontificium universum. Eiusdem autem singularia

69

Zanni, buffone; Zanna, dente grande d’alcuni animali; Zena, cesta ovata.

70

Anno 1645 Comes Carolus de Zanis patricius bononiensis fundator Collegii civium

bononiensium Bononi D. – Ill.mus dominus Comes Valerius de Zanis bononiensis laudatur

a Bolllandianis To. 2 iunii, pag. 363, edit. anni 1698, ceu vivens. Anno 1751 vixit

monsignor Paulo Zani nobile cittadino di Bologna, e cameriero segreto di Papa Benedetto

XIV.

71

dalla Mirandola.

72

Ego Alovisius Saxolus de la Mirandula iurisconsultus, equesque caesareus, et

Praetor magnificae civitatis Tridenti.

73

Magnificus I.U.D. dominus Alovisius de Albertis de Verona Praetor Tridenti anno

1514 die 10 maii.
extabant olim Romae in bibliotheca Ioannis Baptistae Coccini Rotae decani

anno 1647.

Unde mirum, quod inter scriptores veronenses relatus non fuerit a

marchione Scipione Maffeio, e a P. Baptista Blancolino, ubi praeter

Albertum de Albertis scriptorem legalem saeculi XV, alios etiam inferioris

notae scriptores commemorant. Forsan ad ipsum directae fuerunt literae

sequentes: “Maximilianus divina favente clementia electus Romanorum

imperator semper augustus etc. Honorabilis, fidelis, dilecte. Intelleximus

istic quosdam latrones detineri, qui quondam Octavianum Capram

consobrinum fidelis nobis dilecti Antonii de Dreseno interfecerunt, eosque

iam esse condemnatos, nullamque ob aliam causam iustitiam deferri, nisi

quia homicidium in alio districtu patratum fuit. Cum autem praefatus

Octavianus tam misere interfectus asseratur, fueritque nobis una cum

fidelissima Dresenorum familia summopere affectus, mortem illius, iustitia

mediante, ad terrorem aliorum ulcisci volentes, eosdemque homicidas

poenam subire promeritam, cum publici latrones in nullo loco tuti esse

debeant, iccirco iniungimus tibi omni studio, ut si praefati captivi legitima

confessione dicti homicidii rei conventi sunt, quod absque ulteriori mora

procedas ad iustitiam, eamque fieri demandes, non obstante, quod

homicidium in alio districtu patratum fuerit, nostram expressam executurus

voluntatem. Datum in oppido nostro Rippa Tridenti die decima mensis maii

anno 1516, regni nostri romani tricesimo primo.

Ut p. Caesar Commiassio Caesareae

etc. Maietatis in Consilio

Serentayner.

Foris. Honorabili Fideli Dilecto N.

Potestati Civitatis nostrae Tridenti.

Authographum huiuscemodi epistolae vidi anno 1777 die 8 maii

Tridenti apud Ill.mum, et veterum monumentorum antiquissimae suae gentis

collectorem studiosisimum D. Bartholomaeum Tabarellum de Fatis,

Comitem Palatinum, et maritum Constantiae ex Comitubus de Trissino, seu

de Dresseno vicentinis. Inutile non erit, illud exscripsisse. In Chronico Petri

Zagatae noster Aloysius dicitur Alvise Alberti, quod apud venetos est ac

Luigi, et Lodovico. Sed etiam Dux Alvise Mocenigo dictus est Aloysius.

CVII. Stephanus de Ugonibus brixianus Potestas Tridenti anno 1516, ex

Catalogo Bernardiano. Vide infra, Addenda num. 32, 77.

CVIII. Leonardus Coepolla de Verona, Comes, iurisconsultus, et

Potestas Tridenti sub Bernardo Clesio episcopo, et domino tridentino an.
1517 die... Ianuarii. Titulus eius fuit magnificus dominus 74 . A Ferdinando

Ughello To. 5 Italiae Sacrae, in veronens. episcopis ad an. 1504, col. 949

dicitur spectatae virtutis vir. Orationem habuit civitatis veronensis nomine

ad episcopum Marcum cardinalem Cornelium. Venetias missus fuit anno

1520 orator civitatis veronensis. Neque a Maffeio, neque a Blancolino

recensetur inter scriptores veronenses. Nihil de ipso habet Papadopulus.

Consilia criminalia Coepolae, quae habentur Tridenti in bibliotheca

capitulari sub AP atque atque Liber Coepol. de Contractibus emptionis, et

locatrionis ibidem sub AG prout referuntur in eisudem bibliothecae indice,

sunt Comitis Bartholomaei Coepollae veronensis, qui fuit iureconsultus et

professor paduanus, advocatus consistorialis Romae, primus suae gentis

Comes, et eques, defunctus Paduae, ac sepultus in ecclesia s. Francisci anno

1477. Eiusdem Bartholomaei Tractatus de Eligendo imperatore servatur

Tridenti in bibliotheca episcopali. Sed et alios lucubravit. Laudatur a

Trithemio cap. 843, Iacobo phil. bergomensi, Aloysio Contareno crucifero,

Lodovico Carbone, Nicolai Cafferio pag. 409, Papadopulo To. 1, pag. 224,

Maffeio in Verona illustr., Blancolino, et aliis. Misser Leonardo Cepola

nomine civium veronensium anno 1509 respondit epistolae Dominii veneti,

uti refert Petrus Zagata ad dictum annum. Misser Leonardo Cevola anno

1514 missus fuit orator ad Caesarem cum aliis praedictis civibus

veronensibus, ex eodem Zagata ad annum 1514. Iterum an. 1516 die XI

martii missus est Avium ad Caesarem cum aliis Misser Leonardo Cevola.

Tertio missus fuit a veronensibus Venetias anno 1520, Misser Leonardo

Cepola. In hac nostra bernardiniana est D.D. Barthol. Coepollae veronensis

I.C. clarissimi tractatus de Servitutibus editus Venetiis an. 1681, in 4°. In

Catalogo Bernardiano ad hunc annum 1517 idem Leonardus Cepolla dicitur

comensis, cur autem nescio. In dicta nostra bibliotheca bernardiniana est

liber Consilia criminalia celeberrimi, ac praestantissimi utriusque iuris

illuminatoris domini Bartholomaei Coepolae veronensis, edita Lugduni

typis Antonii de Ry, impensis Iacobi de Giunta florentini anno 1531, in 8°

mai. Consilia sunt 80.

CIX. Antonius de Cappo Praetor Tridenti an. 1518. In Catalogo

Benardiano additur, quod fuit patria mantuanus. Quidam Antonius Scappus

occurrit in Nomenclatore auctorum, qui partem collectaneis doctorum in ius

74 Anno 1517 magnificus dominus Leonardus Cepolla de Verona Comes ac

iurisconsultus Potestatisque Tridenti pro R.mo in Christo Patre domino domino Bernardo

de Clesio Dei gratia episcopo dominoque Tridenti dignissimo.
pontificium universum Augustini Barbosae Lusitani edit. Lugduni 1647

contulerunt 75 .

CX. Antonius Gardellinus de Bassano, iuris utriusque doctor, et

Potestas Tridenti anno 1518, 1520, 1521 mense iulio. Idem teste Iacobo

Tartarotto, fuit Potestas Roboreti a decembri an. 1522 usque ad augustum

anni 1525. Eiusdem mentio fit ab Iacobo Philippo Thomasino in Vitis

illustrium virorum, ubi de Antonio Quaerengo pag. 134 et 135 necnon in

epitaphio relato ab eodem Thomasino inter patavinas inscriptiones pag. 36

exstante in sacello s. Antonii. Huiusmodi est: “Marcus Quaerengus, et Paula

coniux lectissima, unica soror Antonii Cardellini I.C. bassanensis,

Maximiliani primi imperatoris a consiliis, et Tridenti Praetoris, Marco, et

Paulae parentibus carissimis adiacet Nicolaus, et Nicolao patri optimo

Marcus vir integritate vitae insignis, Flavius Quaerengus canonicus

patavinus, et Gregorii XV Ponificis Maximi intimus cibicularius, proavis,

avo, patri. Anno salutis MDCXXIII”. De laudato Antonio Cardellino

scripsit etiam Antonius Quaerengus canonicus patavinus, praelatus

domesticus et ref. papalis vir in re literaria intra saeculum XVI et XVII

facile princeps, et urbano Papae octavo carissimus, laudatusque impense a

Papadopulo To. 2 pag. 191, et Ioanne Iosepho Orilia in Dictionario

Historico To. 2, verbo Quarenghi. Scripsit autem sequentes versus

descriptos a Thomasino in Vitis illustrium virorum pag. 135.

“Quem saevo Hesperias bello flagrante per urbes

Vis animi excelsa ingentis, probitasque fidesque

Invicta, et magnis prudentia cognita rebus,

Caesaris in summum merito adscripsere Senatum:

Et regere imperio populos docuere potentes”.

Quia dictis est de Bassano addendum, quod quidam Iulianus de

Gardellinis fuit consul urbis tridentinae anno 1475 confirmatusque anno

1476. Forsan Gardellini Tridento relicto Bassanum concessere.

Anno 1521 Ioannes Andreas a Scutelli civis tridentinus, ac iuris

utriusque doctor, egit vices absentis Praetoris tridentini. Idem Scutellius fuit

Potestas Roboreti ab an. 1525 usque ad an. 1526. Fuit insuper consul

primarius Tridenti an. 1521 et an. 1525. De aliis Scutelliis tridentinis dixi, et

dicam in Bibblioth. Tirol. Dixi et in collectanea Variarum inscript. 573, ac

912. Quidam Bonaventura a Scutellis fui Potestas Ripae an. 1315.

CXI. Hieronymus Romagnanus, iuris utriusque doctor, et potestas

Tridenti anno 1521 die 13 novembris 76 . Fuit Tridenti consiliarius aulicus

75 Vidi chartam originalem scriptam Tridenti die martis 22 decembris 1517 coram

magnifico domino Antonio de Cappo de Mantua iuris utriusque doctore, Praetore Tridenti.

Vide infra, Addenda num. 59.
Georgii de Neydegg episcopi tridentini etiam anno 1512. Familia

Romagnana fuit inter civicas Tridenti ante an. 1528 modoque non superest.

Nullus ex ea sub eodem cognomine comparet in meis fastis consularibus,

Originem habuit a domino Ioanne Andrea de Monticulo parmensis

dioecesis, qui ad an. 1497 fuit Tridenti ludi literarii praecptor. Tituli

Hieronymo attributi fuerunt Magnificus, et excellens I.U.D. dominus. Anno

1509 obiit Amadeus episcopus Montis Regalis in Pedemontio, ex

marchionibus Romagnani, eique posuit Taurini epitaphium Antonius

Romagnanus, teste Ferdinando Ughello To. 4 Italiae Sacrae col. 1091, qui

antea col. 1056 laudavit Aymonem de Romagnano ex marchionibus

Romagnani episcopum taurinensem usque ad an. 1438, et Ludovicum Ursini

Romagnani filium itidem taurinensem episcopum ab an. 1438. Nulla

Hieronymi Romagnani mentio est in Catalogo Bernardiano. Fuit Praetor

Tridenti, etsi civis Tridenti vigore Statuti an. 1407 supra pag. 32 (num. 63).

Uxor eiusdem spectabilis doctoris domini Hieronymi Romagnani anno 1514

fuit domina Valentina filia quondam nobilis viri domini Stephani Cazufi

civis et habitatoris Tridenti.

CXII. Nazarius Scopulus mantuanus Praetor Tridenti an. 1522 ac 1523.

Idem anno 1533 die undecima maii dictus fuit auditor, et consiliarius

Friderici Ducis Mantuae, olimque Potestas Tridenti.

CXIII. Petrus Petorellus parmensis, iuris utriusque doctor, ac Praetor

Tridenti anno 1523. Idem anno 1542 fuit secretarius episcopi, ac principis

tridentini Christophori Madrutii. Memoratur ab Iacobo Menochio Consil.

495. Eius memoria redibit infra num. CXIX. Quidam Franciscus Pettorelli

Lallata, natus Parmae die 12 februarii 1712 fuit vir literatus, et

archidiaconus parmensis, necnon a die 15 decembris 1760 episcopus

parmensis, vivens etiam anno 1781 77 . Teste citato domino Menochio ibi

num. 40 domini Petrus Pectorellus, et Vincentius de Nobilibus sententias

quasdam tulerunt pro ultrasarchensibus contra archenses, super loco dicto il

Muge in monte nuncupato Il Stivo 78 .

Anno 1523 die 29 iulii sub datum Oeniponti Bernardus Clesius

epsicopus tridentinus ex quinque per consules tridentinos propositis ad

Praeturam tridentinam elegit dominum Ioannem de Castro Vitreo: et ipso

non acceptante, confirmavit Bernardum Nugolonum mantuanum, de quo

76

Fuuit Praetor Rippae an. 1521 die 24 septembris et anno 1522 die 28 iunii.

77

Anno 1788 fuit episcopus Parmae Comes Franciscus Pettorelli Lallata, ex

Calendario aulico Parmae.

78

Anno 1541 die 15 iunii magnificus dominus Petrus Pettorellus parmensis, I.U.D.

cancellarius R.mi d. d. Christophori episcopi, et principis Tridenti ill.mi, fuit commissarius

in causa appellationis inter homines plebis Lomasii, et homines plebis Blezii de supra. Ipse

se se subscripsit Petrum Pectorellum.
infra. Sed Bonellus pro anno 1523 scripsit anno 1529, pag. 318 Vol. 3

Monument. Eccl. Trid.

Anno 1524 die 7 septembris Alexander Gelphus civis, et habitator

Tridenti, ac iuris utriusque doctor, fuit Vice-Praetor Tridenti in domini

Praetoris absentia. Qui quidem Alexander fuit consul Tridenti an. 1525, et

Praetor Roboreti ab an. 1526 usque ad an. 1529.

CXIV: Ioannes de Castrovitro, dictus etiam de Castro Vitreo, et

Castelvitrus, Praetor Tridenti anno 1524, et 1525 die 27 al. 17 maii. Hic

Roboretum fugit caussa rusticanae seditionis in Bernardum episcopum

tridentinum exortae, ac saevientis 79 . Fuit mutinensis; nam in territorio

mutinensi est terra dicta Castelvetro. Ipsum puto distinguendum ab illo

Ioanne Maria Castrovitro, qui saeculo XVI defecit ad haereticos

lugdunenses, genevenses, clavenenses, ac basilienses. In Catalogo

Bernardiano ponitur ad an. 1524 Ioannes Castelvitrinus mutinensis. Alius

Ioannes Maria Castelvetri, natus Mutinae 30 ianuarii an. 1711 factus est

episcopus Regii Lepidi die 7 decembris, obiitque anno 1785 80 .

Anno 1525 die 27 maii fuit Tridenti Vice-Praetor Ioannes Andreas a

Scutellis, laudatus num. 110.

CXV. Ioannes Franciscus Bebius regiensis, iuris utriusque doctor, et

Praetor Tridenti ab octobri an. 1525 nec non anni 1526, 1527, ac 1528.

Praeturam acceptavit sub datum Regii sextodecimo calendas septembris an.

1525. Eius tempore, idest an. 1527 episcopus Bernardus de Clesio

approbavit novam compilationem Statutorum tridentinae civitatis, quae

anno 1528 Tridenti prodiit typis Maphaei Fracacini medici. In Catalogo

Bernardiano ad an. 1526 habetur: Ioannes Franciscus Bubius de Bubiis

regiensis. In chartis a me visis dicitur: “Magnificus et clarissimus iuris

utriusque doctor dominus Franciscus de Bebiis de Regio honorandus Praetor

Tridenti pro R.mo in Christo Patre domino domino Bernardo Dei gratia

episcopo, et principe Tridenti illustrissimo”. Vide Addenda num. 64.

CXVI. Alphonsus Rossettus nobilis ferrariensis, eques, ac Praetor

Tridenti an. 1528, 1529, ac 1530. Non omnino certum est, quod Praetor iste

distinguendus sit ab eo Alphonso Rossetto nobili ferrariensi, qui fuit

consiliarius Ducum ferrariensium, orator eorum ad summos Pontifices,

imperatores, et reges, coadiutor episcopi comaclensis cum spe futurae

successionis a die 22 octobris anni 1548, episcopus comaclensis ab anno

1549 usque ad an. 1563 quo ransiit ad episcopatum ferrariensem, ubi senex

79 Anno 1603 claruit poeta molto illustre, et eccellente signor Castelvetro di Modena.

80 Magnificus I.U.D. eques et Comes apostolicus dominus Ioannes de Castro Vitreo

mutinensis, Praetor Tridenti pro R.mo principe tridentino die 3 martii 1524.
obiit anno 1579 81 . Qua comaclensis interfuit sacrosancto Concilio tridentino,

in cuius Patrum catalogo edito Venetiis apud Christophorum Zanettum an.

1570 cognominatur Rosetus. Ex eadem gente Carolus Rossettus nobilis

ferrariensis, episcopus faventinus, et S.R.E. cardinalis epsicopus portuensis

obiit anno 1681. Idem ab an. 1639 fuit nuncius apostolicus Londini in

Anglia, laudaturque ab Hieronymo Brusonio Vol. 2 Historiarum Europae ab

an. 1627 usque ad an. 1657, edit. Ven. 1657, Lib. 19. p. 507, ubi dicitur il

Conte Carlo Rossetti cavalier ferrarese di gran talento. Praetor noster

dicitur Rosettus ferrariensis in Catalogo Bernardiano 1776. Nunc ab

episcopo non distinguendus censeo.

Anno 1529 die 29 iulii Bernardus Clesius episcopus tridentinus elegit

novum Praetorem ut supra num. CXIII.

CXVII. Bernardus Nuvolonus nobilis mantuanus, iuris utriusque doctor,

et honorabilis Praetor Tridenti sub cardinali, et episcopo ac principe

Bernardo Clesio die 17 novembris 1530, necnon anno 1531, et 1533 die 7

iulii. In charta an. 1530 dictus est magnificus, et celeberrimus iuris utriusque

doctor dominus Bernardus Nuvolonus nobilis mantuanus, Praetor Tridenti

honorabilis 82 . Vide supra num. CXIII. Quibus addo, quod saeculo

sextodecimo ante annum 1560, quidam Iulius Nuvolonus patricius

mantuanus, fuit eximius poeta, socius Academiae degl’Invaghiti mantuanae,

aulicusque ducalis Parmae. In literis Ducis Mantuae an. 1533 dicitur il

Magnifico Miser Bernardo Nuvolono Podestà di Trento. Praeturam hanc

obtinuit, quia ipsam recusavit Ioannes de Castro Vitreo. In Catalogo

Bernardiano ponitur ad an. 1531 83 .

CXVIII. Ioannes Baptista Scopolus civis mantuanus, patruelis iam

laudati Nazarii Scopuli num. CXII, iuris utriusque doctor, ac Praetor

Tridenti anno 1534, et 1535. Successit Nuvolono ad commendationem

81

Alios quoque Ughellus recenset a Praeturis, et similibus muniis ad episcopales

infulas promotos. Quibus omnibus praeponendus Sanctus Ambrosius episcopus

mediolanensis. Magnificus I.U. consultus dominus Alphonsus Rossettus nobilis

ferrariensis, Tridenti Praetor.

82

Anno 1533 die 28 maii magnificus dominus Bernardus Nuvolonus nobilis

mantuanus Praetor Tridenti.

83

Anno 1260 fuit Paduae dominus Bartholomaeus iudex de Nuvolono testis. Anno

1323 dominus Bernardinus de Nuvolono civis mantuanus iurisperito, et procurator

dominorum de Bonacolsis de Mantua. Anno 1530 ex episcopali palatio emisit suum

decretum incipiens Nos Bernardus Nuvolonus Mantuanus I.U.D. ac Tridenti Praetor. In

quadam recenti exemplari chartae scriptae post an. 1515 dicitur Clar. U.I.D. dominus

Bernardus Avolanus nobilis mantuanus, magnificus Praetor civitatis Tridenti, sed perperam.

Stephanus Guatius nob. de Casali Montis Ferrati ne’ suoi Dialoghi piacevoli editis an. 1586

pag. 145 col 1 laudat impense la sig. Vittoria Scarampa Nuvolona mantovana creata di

Margherita Paleologa, e Leonora d’Austria duchesse di Mantova, ceu viventem.
Friderici Gonzagae Ducis mantuani datam Mantuae tridentino episcopo

cardinali Bernardo die undecima maii an. 1533 atque descriptam a meo

Bonello To. 3 pag. 317-318, necnon ad similem, eodemque die datam

commendationem Herculis cardinalis mantuani, fratris laudati Ducis. In

literis Ducis dicitur Il magnifico Miser Gio. Battista Scopulo cittadino

Mantovano, dottor eccellente, iam probatus ab eodem Duce in ufficii

onorevoli, e di momento. Etiam Cavalesii in Flemis sunt clarentque Scopuli,

ex quibus Ioannes Ambrosius publicus physicus, plurium librorum auctor, et

ab an. 1777 publicus regiae universitatis ticinensis professor est 84 .

CXIX. Petrus Petorellus parmensis 85 , iuris utriusque doctor, et Potestas

civitatis tridentinae sub Bernardo Clesio, et Christophoro Madrutio

episcopis anno 1537, ac 1539 die mercurii 12 novembris indictione 12.

Tituli eius fuere: Magnifcius et clarissimus utriusque iuris doctor dominus

Petrus Petorellus, non vero Pectorellus. Recolantur de eo, eiusque gente

adnotata num. CXIII. Semel tantum ad an. 1537 recensetur in Catalogo

Bernardiano, in quo dicitur Pectorellus. In charta anni 1538 dictus fuit lo

magnifico Podestà 86 .

CXX. Vincentius Gemmus parmensis Potestas Tridenti an. 1541, ex

Catalogo Bernardiano et postea ex chartis. Vincentius Gemmus de Parma

I.U.D. Tridenti Praetor anno 1542 die XI augusti.

CXXI. Gaspar Brugnollus, civis ferrariensis, iuris utriusque doctor, ac

honorandus Praetor civitatis Tridenti sub cardinali episcopo Christophoro

Madrutio anno 1543 87 . Dictus fuit etiam Magnifcius iuris utriusaque doctor

dominus Gaspar Brunolus (sic) nobilis ferrariensis, honorandus Praetor

civitatis Tridenti. Idem fuit Tridenti non Praetor,sed cancellarius, et

secretarius principis episcopi tridentini Christophori Madrutii anno 1545, et

1553. Fuit Tridenti Messer Gasparo Brugnolo marito di Madonna Babara

etiam anno 1553, obiitque ante annum 1567, quia eadem Barbara anno 1566

Tridenti degens dicta fuit vidua. Quidam Leonellus Brognolus, nobilis, et

multum magnificus dominus, fuit capitaneus castri Penetrani, seu Penedae,

aut Naci, anno 1581. Anno autem 1597 a quodam typographo veneto dictus

fuit liber amplissimo, et sapientissimo viro Bartholomaeo Brugnolo regio

84 Magnificus I.U.D. dominus Ioannes Baptista Scopulus mantuanus Praetor Tridenti

pro R.mo, et Ill.mo domino Bernardo Clesio cardinali, episcopo, et principe tridentino. Io.

Baptista Scopulus Praetor Tridenti in palatio episcopali sedens anno 1534 die decimo

februarii.

85 Dictus etiam Pectorellus.

86 Anno 1540 die 22 ianuarii magnificus dominus Antonius Thesinus Vice Praetor

Tridenti habitator in Contrata Portae Oriolae.

87 Vide infra, Addenda num. 84.
senatori, rerumque italicarum in aula potentissimi Hispaniarum regis

praesidi, et gubernatori 88 .

CXXII. Petrus Foschirus nobilis mutinensis, iuris utriusque doctor, et

Praetor tridentinus anno 1544, et 1545 die 6 martii, atque alio tempore 89 .

Anno 1547 fuit Tridenti inter primarias matronas Bartholomaea Podestessa,

ides uxor Potestatis tridentini, sed cuius nescio. In Catalogo Bernardiano

dicitur Foscherius. Sic et in chartis penes me. Magnificus dominus Petrus

Foscherius 90 .

CXXIII. Philippus Valentinus mutinensis Potestas Tridenti an. 1548, ex

Catalogo Bernardiano. Quidam dottor Domenico Valentini ante an. 1762

edidit Tragedia istorica di Giulio Cesare, in 8°.

CXXIV. Ludovicus Frontorius de Cento Potestas Tridenti an. 1550, ex

Catalogo Bernardiano. Centum est insigne oppidum Ducatus ferrariensis, de

quo Baudrandus, Pertinet ad dioecesim bononiensem, ipsumque Civitatis

titulo decoravit anno 1754 Benedictus Papa XIV bononiensis 91 .

CXXV. Iosephus Fontanellus regiensis, iurisconsultus, et Potestas

Tridenti dei 29 novembris an. 1552. Idem dominus Ioseph Fontanella die 18

iulii anno 1551 fuit unus ex dominis Adiunctis communitatis regiensis, prout

constat ex quodam decreto dominorum antianorum, et dominorum

adiunctorum eiusdem communis, edito a Patre Flaminio de Parma Ordinis

Minorum observantium To. 2 pag. 401 delle Memorie istoriche

dell’Oservante Provincia di Bologna, in Parma 1760, in 4°. Doctor Ioannes

baptista Zilettus anno 1560 Venetiis edidit quoddam Consilium nostri

Fontanelli To. 2 Consiliorum criminalium a pag. 270, cui subscriptus est

Iosephus Fontanellus I.U.D. regiensis. Ibidem subditur Consilium Marci

88 Videsis nostrum Compendium diplomaticum num. 242, ubi se se dicit de Riperia

Salodii. Anno 1577 fuit Tridenti magnificus dominus Paulus Brugnolus de Rivoltela. –

Magnificus, ac praeclarissimus I.U.D. dominus Gaspar Brugnolus civis ferrariensis,

honorandus Praetor civitatis Tridenti pro R.mo, et Ill.mo domino domino Christophoro de

castro Madrutii episcopo et principe tridentino dignissimo anno 1543 die 22 novembris. –

Cosmographus Bernardus Brugnolus an. 1564 chartam topographicam Venetiis edidit

territorii veronensis. An. 1519 presbyter Lazarus Brognolus de Parma fuit procurator, et

nuncius specialis apud Papa pro archiepiscopo genuensi.

89 Magnificus I.U.D. dominus Petrus Fuschirus etc.

90 Magnificus I.U.D. dominus Petrus Foscherius nobilis mutinensis Praetorque

Tridenti pro R.mo ac Ill.mo etc. post 1543.

91 Magnificus I.U.D. dominus Ludovicus Frontorius de Cento ferrariens. pro R.mo, et

Ill.nmo domino domino Christophoro de Madrutio tit. s. Caesarei in Palatio S.R.E.

persbytero cardinali epsicopo et principe tridentino, ac administratore brixinensi etc.

domino domino nostro gratiosissimo Praetor Tridenti dignissimus anno 1551 indictione 9

die lunae quinta mensis octobris Tridenti in episcopali palatio. Non ergo dicendus

Frontorius (sic). Sed alibi legi Frontorius de Cento nobilis ferrariensis.
Mantuae Bonaviti patavini iurisconsulti, et Comitis caesarei, ad cuius finem

laudatur elegantissima consultatio praedicta excellentissimi iurisconsulti D.

Iosephi Fontanelli regiensis, et in praesentiarum Tridenti Potestasis optime

meriti, et mihi (Marco) uti fratris semper honorandi 92 . Commendatur

insuper in subsequenti Consilio Federici Rugerii iuris Consulti et in

gymnasio patavino vespertini interpretis, qui ait bene scripsisse

excellentissimum consultorem D. Iosephum Fontanellum concivem suum, et

tunc Tridenti Potestatem dignissimum, et sibi vere fratrem honorandum.

Eiusdem Fontanelli sententiam continuo approbat etiam Guidus Pancirolus

regiensis I.U.D. et Patavii publicus professor. Anno 1597 ac 1598 claruit

Comes Alphonsus Fontanellus regiensis, in epistolis cardinalis Lanfranci

Margotti appellatus Conte Alfonso Fontanella, servitio serenissimae

archiducissae addictus. Anno 1651 marchio Iulius Fontana regiensis, ita

dictus ab Ughello, et anno 1725, et 1751 vixit eruditissimus dominus

marchio Alphonsus Fontanellus regiensis. Praefatum Consilium exhibet

vindicias cuiusdam Donati ne poena mortis multaretur. Iosephus noster in

Catalogo Bernardiano dicitur Fontanella. In charta scripta Tridenti die 24

ianuarii 1553 coram eo dicitur magnificus, ac clarissimus I.U.D. dominus

Iosephus Fontanella nobilis regiensis honorandus Praetor civitatis Tridenti

pro R.mo etc.

CXXVI. Iulius Caesar Castelvitrius mutinensis Potestas Tridenti an.

1553 ex Catalogo Bernardiano V. N. 71.

CXXVII. Ludovicus de Superbo ferrariensis Potestas Tridenti an. 1555,

ex Catalogo Bernardiano. Videsis Addenda num. 42 93 .

CXXVIII. Michael Castagninus faventinus Potestas Tridenti an. 1557,

ex Catalogo Bernardiano, et 1558 die 19 iulii. Fuit I.U.D.

CXXIX. Attilius Tondinus senensis Potestas Tridenti 1559, ex Catalogo

Bernardiano.

CXXX. Ioannes Baptista Nardus de Fussignano, iuris utriusque doctor,

et magnificus Praetor Tridenti an. 1560. Ita ego attentis oculis legi olim in

coaevo et notariali monumento. Forsan tamen legere debuissem Tussignano,

de quo supra num. LXVI, nam Catalogus Bernardianus habet

Thosignanensis. Porro Fusignanum, latine dictum a modernis Fusinianum,

est pagus faventinae dioecesis in Aemilia, de quo infra num. CLXXII. Alia

92

Anno 1623 Ioseph Fontanella regiensis miles militiae s. Iacobi de Spatha fuit

conclavista Romae.

93

Anno 1556 die 2 septembris magnificus I.U.D. dominus Ludovicus de Superbo

ferrariensis Praetor Tridenti. – Anno 1555 die 17 septembris Nos Ludovicus Superbus

iureconsultus ferrariensis, Tridenti Praetor. – Anno 1555 die 26 ianuarii magnificus I.C.

dominus Ludovicus de Superbo honorabilis Praetor civitatis Tridenti.
charta scripta Tridenti anno 1560 die 16 decembris habet magnificus I.U.D.

dominus Ioannes Baptista Nardi de Tussignano Praetor Tridenti.

CXXXI. Mathias Caracius de Cento Praetor Tridenti an. 1562, ex

Catalogo Bernardiano.

CXXXII. Darius Pogellinus, dictus etiam Pozellinus, imolensis,

iurisconsultus, nobilis, eques, ac Potestas Tridenti an. 1563, ac 1564 die 12

iunii. In charta sine anni nota dicitur Potestas Tridenti pro dominio

Christophoro cardinali episcopo tridentino, et brixinensi, necnon Marchiae

Anconitanae Sedis apostolicae Legato. Porro idem Christophorus fuit

Marchiae Legatus an. 1564, et 1565. Etiam in Catalogo Bernardiano

Pogellinus de Imola occurrit ad an. 1563 94 .

CXXXIII. Alphonsus Hirundinellus, nobilis de Lugo, iuris utriusque

doctor, ac Praetor Tridenti anno 1565, et 1566 die 16 ianuarii,ac iulii. Fuit

de Lugo ferrariensis, italice cognominatus Rondinelli. Unde latine quoque in

Catalogo Bernardiano dictur Alphonsus Rondinellus de Lugo ferrariensis 95 .

Quidam Marchio Hercules Rondinelli ferrariensis fuit cubicularius intimus

di Spada, e Cappa Clementis XIII Papae anno 1738, et 1767, sed

supernumerarius. Et Ioannes Rondinelli natus Ferrariae XI iunii 1717 factus

est episcopus Comacli die 22 novembris 1758. Vixit etiam an. 1781.

Antonius Rondinellus de Lugo fuit Potestas Fani in Umbria anno 1527.

Venerabilis Frater Henricus Rondinellus de Florentia eques Ordinis

Melitensis, Tertiariusque Reformatorum s. Francisci obiit anno 1708 aetatis

49, sanctitate clarus.

CXXXIV. Ioannes Baptista Moragius, nobilis placentinus, et Praetor

Tridenti, successor Hirundinelli creatus anno 1565. Dictus fuit magnificus

dominus Ioannes Baptista Moragius doctor placentinus, et Praetor Tridenti

in quadam charta. In aliis etiam Moraggius. Cave ne ipsum Maioraggiis

adnumeres. Nam mediolanensis fuit Marcus Antonius Maioraggius, qui

edidit suos libros Patavii, Mediolani, et Venetiis an. 1569, ac aliis, utique

posthumos, cum obierit an. 1551 aetatis 41, laudante Iacobo Bruckero in

Hist. crit. philos. Pariter mediolanensis fuit Comes Maioragius clarus ad an.

1632. In Catalogo Bernardiano habetur: 1567 Ioannes Baptista Muraggius

parmensis. Nunc Parma, et Placentia unico Duci parent. Magnificus

94 Magnificus, et praeclarus I.U.D. dominus Darius Pogellinus, eques, ac nobilis

imolensis, et honorandus Potestas Tridenti post 1558. Magnificus, et clarissimus I.U.D.

dominus Darius Pogellinus nobilis, et eques de Imola, Praetor civitatis Tridenti 1564 die 12

iunii. 95 Magnificus dominus Alfonsus Rondinellus Praetor Tridenti dignissimus die 16

ianuarii 1566 Tridenti in studio episcopalis palatii. In alia charta magnificus dominus

Alphonsus Rondinellus de Lugo Praetor Tridenti.
dominus Ioannes Baptista Moraggius plecentinus honorandus Tridenti

Praetor 96 .

CXXXV. Aloysius Guarinonius de Rivarolo Praetor Tridenti anno 1568

die 7 decembris, et anno 1569. Rivarolum est insigne dioecesis eporediensis

oppidum, vulgo della diocesi d’Ivrea in Pedemontio. Etiam Tridenti sunt

Guarinonii nobiles, oriundi ex Averraria inter Mediolanum et Comum.

Hippolytus Guerinonius, vir celebris, natus est anno 1571. Nicolaus

Giarinonius Tridentum venit anno 1445 97 .

Anno circ. 1570 tempore Ludovici cardinalis Madrutii episcopi

tridentini quidam Cischius 98 dioecesanus Tridenti electus fuit Praetor

Tridenti; sed ipsum non admiserunt officiales tridentini antistitis. Unde

Pragam se se contulit ad Caesarem, et interim substitutus fuit Franciscus

Betta consiliarius tridentinus, eoque alio transmigrante Hieronymus Pilatus.

De Iacobo, et aliis Cischiis dixi in Biblioth. Tirolensi verbo Ceschi.

Pariter cum Cischio electus fuit Potestas Tridenti quidam doctor

Saibandus dioecesanus Tridenti, sed an fuerit admissus non inveni. Is fuit

excellens I.U.D. dominus Franciscus f.q. nobilis, et magnifici domini Marci

Antonii Saybandi equitis de Roboreto, qui anno 1571 fuit provisor Roboreti.

Sane in catalogo Bernardiano neque Cischius, neque Saibandus exstat. De

pluribus Saibandis dixi in citata Biblioth. verbo Accademia degli Agiati.

Anno 1515 Roboreti die 2 decembris occisus fuit dominus Petrus f.q.

domini Ioannis de Xaibantis de Roboreto.

CXXXVI. Horatius Sacratus regiensis, iuris utriusque doctor, et Praetor

Tridenti an. 1571 die 26 septembris, et 1572, 1573, ac anno 1574. Idem

dominus Horatius Sacratus I.U.D. vixit Regii etiam an. 1601 die 13

novembris 99 . Quidam autem Comes Iulius Sacratus regiensis, seu Regii

Lepidi, vixit ibidem anno 1597. Hercules Sacratus ferrariensis, Iulii Sacarti

filius, obiit Ferrariae anno 1591 episcopus Comaclensis. Franciscus Sacratus

cardinalis,et episcopus Caesenae, ac Alphonsus Sacratus episcopus

Comacli, fuerunt ferrarienses, nati ex Camilla Iulii Sacrati filia. Familia vero

96 Anno 1568 die 10 iulii magnificus I.U.D. dominus Ioannes Baptista Moragius

plecentinus, Praetor Tridenti.

97 Magnificus dominus Aloysius Guarinonus de Rivarello olim Praetor Tridenti post

an. 1565.

98 Bollandiani 4 aug. pag. 658 agunt de B. Francisco, diminutive Cisco, seu potius

Cicco pisaurensi.

99 Magnifcus, et clarissimus iurium doctor dominus Horatius de Sacratis de Regio

Praetor Tridenti die 20 octobris 1571. Magnificius dominus Horatius Sacratus regiensis,

praetor Tridenti dignissimus 1572. –Magnificus dominus Horatius Sacartus de Regio legum

doctor, et Praetor Tridenti 1573, die 17 augusti, ac 23 septembris. Magnificus et clarissimus

I.U.D. dominus Horatius Sacratus de Rhegio (sic) honorabilis Praetor Tridenti anno 1574

die 16 ianuarii.
Sacrata ex Burgundia Parmam, Ferrariamque venit, teste Ughello To. 2, col.

488. Venetiis quoque sunt Sacrati, ubi vulgo Sagredo appellantur. Alii etiam

italice Sacrati dicuntur.

CXXXVII. Iulius Tocholus parmensis Praetor Tridenti an. 1577, ac

1579. Sua signoria Podestà Tocholo an. 1580, ceu ex Potestas.

CXXXVII bis 100 . Iulius Tochulus Praetor Tridenti anno 1577, ac 1579.

In Catalogo Bernardiano dicitur Parmensis. Ceterum quidam magister

Gregorius de Toculis de Leudro phisicus vixit an. 1327. Dominus Trentinus

de Toculis iudex de Tridento an. 1349. Tridentinus de Toculis civis

tridentinus, iurisperitus, iudex delegatus, et specialiter constitutus a

Reverendo in Christo Patre, et domino domino Nicolao Dei, et apostolicae

Sedis gratia episcopo tridentino in causa Montis Bordinae vertente in

murienses, et nacenses an. 1342. Trentinus quondam Francisci Bonapasii de

Toculis de Arco civis tridentinus anno 1499. Odoricus de Toculis procurator

episcopi tridentini an. 1322. Toculi sunt etiam Cavedini. Sed Veronae

quoque floruerunt Toculi; nam Ioannes Franciscus Toculus nobilis

veronensis laudatur ceu scriptor veronensis a Blancolino pag. 180: Script.

veronensis dominus Paganinus de Toccolis de Parma fuit Potestas Mutinae

an. 1323, 1324 101 .

CXXXIIX. Ioannes Baptista Ponginibius placentinus Praetor Tridenti

anno 1579, ex Catalogo Bernardiano. Videsis infra, Addenda num. 53.

CXXXIX. Lazarus Foenuccius de Saxolo 102 Potestas Tridenti anno

1580, et 1583. Obiisse videtur anno 1588 103 . Scripsit Tractatum de momento

temporis. Venetiis ex officina Ioannis Baptistae Somaschi 1586, in 4° et

librum sub tit. Ragionamenti sopra alcune osservazioni della lingua volgare

di M. Lazzaro Fenucci da Sassuolo. In Bologna, Per Anselmo Giaccarello

1551, in 8°, et alia. Laudatur ab Augustino Barbosa in Lib. de officio, et

potestate episcopi edit. 1628, a Dionysio Sancassano Scanz. Cinel. 20 pag.

83; Mariano Ruellio Scanz. Cinel. pag. 112; Iacobo Tartarotto Biblioth.

Tirol. pag. 60; Ioanne Celricato in Lib. de Extrema Unctione, Decis. 80, n.

33.

CXXXX. Ludovicus Cremaschius de Mantua legum doctor collegiatus

Mantuae, ac Potestas Tridenti anno 1582. Oratio eius latina in funere

Eleonorae de Austria, Ducissae Mantuae prodiit typis Mantuae anno 1594.

Multa panxit carmina, ob quae saepe laudari meruit ab Angelo Grillo, et

100

*Pagina 89 manuscripti.

101

Matthaeus Tocculus veronensis Vicarius domus mercantilis an. 1549. Ludovicus

Tocculus Vicarius ibidem 1565, provisor Sanitatis 1577. Ioanninus de Tocolis de Berzeca

Vicarius Arci an. 1393.

102

Saxolum est oppidum dioecesis regiensis, Ducatusque mutinensis.

103

Infra, Addenda num. 159.
aliis poetis sui aevi, ac inter illustriores Mantuae poetas comparet. Vide

infra num. CL.

CXLI. Ioannes Ordelaphus pisauriensis Praetor Tridenti anno 1584, ex

Catalogo Bernardiano. Videsis infra, Addenda num. 35 104 .

Anno 1586 die primo martii magnificus dominus Ioannes Baptista

Busettus doctor, et Praeturae Tridenti locumtenens asseritur 105 . Fuit de Rallo

Anauniae tassullitanae vico. Tridentum venit qua consiliarius aulicus

episcopi et principis. Albo civium tridentinorum adscriptus est l’eccellente

Misser Gio. Battista Busetto da Rall l’an. 1589, vixit etiam anno 1603.

Beneficium Missae perpetuae instituit in ecclesia s. Marci PP.

Augustinianorum Tridenti, ubi etiam sepultus est cum uxore sua Christina

sub lapide dicente: Io. Baptista Busettus de Rallo I.U.D. Ill.mi et R.mi D.D.

Ludovici Madrutii S.R.E. Card. Episc. et Principis Triden. Consiliarius,

Christinae foeminae pietatis et prudentiae laude commendabili, uxori

cariss. quae obiit die XI Decembr. Anno M.D.XCIV aetatis suae XLV. Item

sibi,et posteris suis M.H.P.C., idest ut ego quidem censeo Monumentum

Hoc Poni Curavit. Cavendum ne cum aliis eiusdem nominis Busettis, sive

(ut scribunt moderni, ac marchiones Bussetti mediolanenses) Bussettis

confundatur. Vide sis Biblioth. nostram Tirol. verbo Bussetti, ac Marianum

in Trento pag. 129.

CXLII. Cleodorus Calcus mediolanensis Praetor Tridenti an. 1585, ex

Catalogo Bernardiano. Vide sis infra, Addenda num. 35 106 .

CXLIII. Bernardinus Codebonius mutinensis Praetor Tridenti an. 1586,

ex Catalogo Bernardiano. Vide infra, Addenda num. 34.

CXLIV. Concinus de Concinis annaniensis Praetor Tridenti an. 1588,

ex Catalogo Bernardiano. Vide Addenda num. 39, 58.

CXLV. Hieronymus Bertus, nobilis mantuanus, dictus etiam nobilis de

Mantua, iuris utriusque doctor, et Praetor Tridenti an. 1588 die 22 iunii, ac

1590, 1591, 1592, 1593. Magnificus I.U.D. dominus Hieronymus Berthus

mantuanus, Tridenti Praetor anno 1593 die 23 februarii 107 . Titulus eius fuit

magnificus I.U.D. dominus. In Catalogo Bernardiano dicitur Hieronymus de

104 Magnificus filius dominus Ioannes Hordelafius Praetor Tridenti anno 1584, die 4

iunii.

105

Post an. 1568 magnificus dominus Franciscus Beta Praeturae tridentinae

locumtenens.

106

Anno 1585 die 27 februarii Tridenti magnificus et clarissimus U.I.D. dominus

Cleodorus Chalchus patricius mediolanensis, et civitatis Tridenti Praetor pro etc. Illustris

dominus Cleodorus Calchus iureconsultus collegii mediolanensis, et civitatis Tridenti

Praetor die XI octobris an. 1584.

107

Anno 1591 magnificus, et clarissimus dominus Hieronymus Bertus nobilis

mantuanus, Praetor Tridenti dignissimus pro etc.
Bertis 1591. In quadam charta dicitur magnificus d. Hieronymus Bertus

nobilis mantuanus. In alia de anno 1592 die quinta decembris magnificus,

atque clarissimus I. C. dominus Hieronymus de Berthis nobilis mantuanus,

et civitatis Tridenti Praetor honorandus pro Ill.mo et R.mo D.D. cardinale

Ludovico Madruzio episcopo et principe Tridenti domino nostro

gratiosissimo etc.

CXXXXVI. Sempronius Scacchinus parmensis nobilis, iuris utriusque

doctor, et Praetor Tridenti anno 1594. Clarissimus dominus Sempronius

Schachinus Praetor Tridenti post annum 1590. Magnificus, et clarissimus

dominus Sempronius Scachinus parmensis, et Tridenti Praetor post annum

1577 108 .

CXXXXVII. Hieronymus Fondulius cremonensis, iuris utriusque

doctor, ac Tridenti Praetor an. 1596, et 1597 die 14 augusti, dictus

magnificus dominus I.U.D. Helias Capreolus in suis Hist. brixiensibus ad an.

1413 Lib. 9, p. m. 150 commemorat ceu dicto anno florentem Cabrin

Fondulo prencipe già di Cremona. Pariter ad dictum annum 1413 in

Annalibus Italiae de eodem Gabrino Fondolo Tiranno di Cremona, et

hospite Ioannis Papae XXIII, ac Sigismundi Rom. regis loquitur Ludovicus

Antonius Muratorius. Sic et ad an. 1414 Ughellus To. 4, col. m. 612

recenset Constantium de Fundulis nobilem cremonensem, episcopum

Cremonae ab an. 1412 usque ad an. 1423 quo resignavit. In Catalogo

Bernardiano dicitur Hier. Fondolus 109 .

Anno 1604 mense ianuario coepit reddi ratio a Praetore tridentino in

aula, sive sala palatii episcopalis prope cathedralem ecclesiam Sancti Vigilii

siti, quae alibi antea reddi consueverat 110 . Id si mea non fallat me memoria,

notatum reperi a Bartholomaeo Tomaciolo, quem Bonellus Anonymum

Tridentinum constanter appellavit, in manuscriptis vitis epsicoporum

Tridenti. In eodem palatio tamen praefata ratio reddi consuevit etiam diu

antea.

Anno 1591 inter et 1595 clarissimus dominus Cornelius Gentilottus

locumtenens Praeturae Tridenti.

CXXXXVIII. Octavius Mussonus mantuanus Praetor Tridenti anno

1598, ex Catalogo Bernardiano.

108

Magnificus, et clarissimus dominus Sempronius Schachinus doctor parmensis, et

Tridenti Praetor post an. 1587.

109

An. 1597 die 27 iunii magnificus et clarissimus dominus Hieronymus Fundulus

cremonensis Praetor Tridenti dignissimus. Fondulus 1597 die 13 martii, et 1598 die 2

aprilis. Item Chron. bergomense ad an. 1415 To. 16 Rer. Ital. col. 916, et Salmonius To. 19

p. m. 41.

110

Nos Hieronymus Fondulus iuris consultus cremonensis, et civitatis Tridenti Praetor

pro Ill.mo et R.mo domino Tridenti, die 8 maii 1598.
Anno 1600 die 26 ianuarii clarissimus dominus Ludovicus Particella

iureconsultus et consiliarius Tridenti fuit Vice Praetor Tridenti.

Anno 1610 die 21 maii pro nobili et clarissimo domino Praetore infirmo

fuit Vice Praetor Tridenti nobilis et clarissimus dominus Petrus

Alexandrinus a Neustein, consiliarius et cancellarius episcopi cardinalis

tridentini.

CXXXXIX. Iulius Albertinus senogalliensis Praetor Tridenti anno

1600, ex Catalogo Bernardiano, in quo dicitur Senagoliensis. Anno 1625 in

romano gymnasio fuit primarius pontificii iuris professor Petrus Albertinus.

Clarissimus dominus Iulius Albertinus iureconsultus scenogaliensis, ac

Tridenti Praetor die 29 aprilis 1603. Iulius Albertinus de Senogalia Potestas

Tridenti 21 aprilis 1603.

CL. Ludovicus Cremascus mantuanus Praetor Tridenti anno 1604, ex

Catalogo Bernardiano. Vide supra num. CXXXX, ubi quae de ipso retuli a

quodam Diario mantuano pro anno 1785 accepi. Diarium autem huiusmodi,

ut praefatum nostrum Potestatem notarem, ultro mihi videndum exhibuit

humanissimus, ac piissimus dominus Ioannes Iosephus Volanus presbyter ac

nobilis roboretanus, olim sacrorum canonum in tridentino seminario

professor, vivens, ac studiis vacans etiam hoc anno 1786 111 .

CLI. Ludovicus Pellicellus iurisconsultus mantuanus, ac civitatis

tridentinae Praetor anno 1605 112 , et 1607 die 17 septembris. Quidam

appellatus don Lodovico Pellicelli capitan-tenente del Corpo degli arcieri di

Mantova vixit circa annum 1780. In Catalogo Bernardiano dicitur

Pellucellus noster iste Praetor.

CLII. Ludovicus Rudolphinus de Sabloneta Praetor Tridenti an. 1609,

ex Catalogo Bernardiano. Alioquin scribitur Sabuloneta. Est inter Mantuam,

et Cremonam. Italice Sabionetta. Vide infra, Addenda num. 43, 72, 101,

132.

CLIII. Ioannes Baptista Pianus de Massa Carrariae Praetor Tridenti

anno 1610, ex Catalogo Bernardiano. Pianus etiam anno 1611 113 .

CLIV. Camillus Sernetus Praetor Tridenti anno 1612 die 15 iunii. Idem

in charta anni 1613 die 19 iunii dictus est Camillus Farnettus de Novellaria

Potestas Tridenti: Farnettus pariter dicitur etiam in Catalogo Bernardiano 114 .

111

Anno 1604 die 23 februarii clarissimus dominus Ludovicus Cremascus nobilis

mantuanus, praetor Tridenti.

112

Clarissimus dominus Ludovicus Pollicellus mantuanus Praetor Tridenti die 12

decembris 1605.

113

Illustris, et excell.mus iuris consultus dominus Ioannes Baptista Pianus de Massa

Carrariae Tridenti Praetor die 24 ianuarii anno 1611.

114

Anno 1613 die 8 iulii illustris, et clarissimus dominus Camillus Farnelus (sic)

honorandus Praetor Tridenti sedit Tridenti in salono iuris ad Bancum solitum. Anno 1614
Huic Praetori Carolus cardinalis Madrutius episcopus tridentinus dicto die

19 iunii 1613 commisit, ut una cum duobus urbis consulibus reparare faciat,

et impedire, ne Athesis, et alii circumiacentes fluvii agris noceant. Lectio

varia Serneti, et Farnetti ab exscriptoribus monumentorum derivare potuit.

Exstat Farnetum oppidum Hetruriae, Cortonam inter et Aretium. In olim

Custodia perusina Fratrum Ordinis Minorum S. P. Francisci fuit conventus

Farneti, sei Ferneti. Oppidum Novellariae, italice di Novellara, spectavit

olim ad marchiones Gonzagas mantuanos sub titulo Comitatus, estque situm

inter Ducatus mantunaum, et mutinensem. Hodie paret Duci mutinensi, et

epsicopo regiensi, Camillo Serneti Podestà di Trento legi egomet in charta

originali diei 15 iunii 1612.

CLV. Ioannes Stephanus Castellius Praetor Tridenti an. 1615, ex

Catalogo Bernardiano. Fuit de Tirano Vallis Telinae. Vide infra, Addenda

num. 113. Quidam Ioannes Baptista Castellius protonotarius apostolicus

fuit Vicarius generalis s. Caroli Borromaei archiepiscopi mediolanensis

anno 1572. Gabriel Castellius bononiensis an. 1530 archiepiscopus

dariensis, et Suffraganeus bergomensis. Stephanus Castellius fuit Potestas

Rpae anno 1620.

CLVI. Maiolinus Bisacionus Praetor Tridenti anno 1617, ex Catalogo

Bernardiano. Maiolinum Praetorem Tridenti intra an. 1612, et 1660 reperi

ego alibi commemoratum. Fuit e Aesio Pivani. Quidam Bisaccione de’

Conti di Pianano fuit capitano del Popolo di Fiorenza anno 1399, teste

nostro P. Ioanne de Augustinis de Venetiis Minorita Obsevantiae in Istoria

degli scrittori viniziani To. 1, pag. 311, edit. Ven. 1752. Maiolinus nomen

habuit a sancto Maiolo abbate cluniacensi, de quo Martyrologium romanum

XI maii, et Ven. Baronius ibidem. Quidam Maiolus de Numasiis nobilis

foroliviensis claruit saec. XIV et fuit pater Ioannis episcopi foroliviensis ab

anno 1402. Sed de Praetore nostro intelligendum, quod ait Pater Antonius

Forestus Iesuita To. 4 parte secunda del Mappamondo istorico edit. venetae

1694, pag. 175 ubi ad an. 1648 loquens de tumultu neapolitano, cuius

antesignanum fuit Thomas Aniellus, vulgo dictus il Masaniello, testatur,

quod il progresso, e l’esito di questa sedizione, ampiamente lo descrivono

gl’istorici del nostro tempo, massime il Brusone, et il Conte Maiollino

Bisaccione. In Langletiana metodo per istudiare la storia editionis Ven.

1736, To. 3, pag. 15 inter praecipuos hsitoricos recensetur Maiolino

Bisaccioni Continuazione delle storie de’ suoi tempi di Alessandro Zilioli.

In Venezia 1643, in 4°. Insuper pag. 14 dicitur quod Luca di Linda,

Descrizioni universali, e particolari del Mondo, Venezia 1660, in 4° Ienae

die 14 aprilis illustris, et clarissimus dominu Camillus Farnetus novellariensis, I.U.D.

eques, et comes Palatinus apostolicus, Tridentique Praetor.
To. 2 1660 ed Amstelodami 1665, in 8°. Fu volgarizzato, e accersciuto da

Maiolino Bisaccioni. Scriptum fuit latine. Item pag. 118 Maiolino

Bisaccioni Memorie storiche della mossa d’armi di Gustavo Adolfo in

Germania l’anno 1630. In Venezia 1642, in 4°. Non è assai stimato.

Pagina 96 del manoscritto del Tovazzi N. 40.
In Bibliotheca historica selecta Struvio- Buderiana, edit. Ienae 1740 To.

1 cap. 13, § 16, pag. 411, recensetur liber inscriptus “Historie delle guerre

civili di Catalogna del Conte Maiolino Bisaccioni. In Bologna 1653, in 4°”.

Maiolini Bisaccioni delle Historie memorabili de’ nostri tempi dall’an. 1630

sino al 1640, o sia la quarta parte delle Historie di Alessandro Zilioli.

Venetia 1653 (sic), in 4°. Buderus pag. 135 115 .

CLVII. Caesar Pioppius mutinensis iurisconsultus, comes et eques

auratus, ac Tridenti Praetor dignissimus appellatus anno 1619, ac 1620, et

1621, die quinta novembris. Tituli eius illustris,et clarissimus dominus.

Idem Cesare Pioppi Podestà di Trento anno 1621 in suo supplici libello

exhibito Al’Ill.mi et R.mi signori consiglieri di Trento dixit, quod olim il

Podestà di Trento haveva ducattoni otto il mese, ed hora ne vien ad haver a

pena quatro. Anno 1620 dictus fuit Comes, et eques aureatus, illustris et

clarissimus dominus.

CLVIII. Claudius Beggius de Massa Carrariae tuscus, iurisconsultus, et

civitatis tridentinae Praetor an. 1621 et 1625, die 7 novembris 1623. Tituli

eius fuerunt Illustris, et clarissimus dominus. In Catalogo Bernardiano

dicitur Claudius Reggius. Sed Beggius nominatur etiam apud Ill.mum

canonicum Gentilottum.

CLIX. Ioannes Franciscus Pavarellus cremonensis I.U.D., Praetor

Tridenti anno 1626, et 1627. Clarissimus dominus Ioannes Pavarellus iuris

consultus et Tridenti Praetor 1626. Quidam Ioannes Baptista Pavarellus

cremonensis anno 1700 libris editis claruit. Anno 1626 die 3 iulii illustris, et

clarissimus dominus Ioannes Pavarellus etc.

CLX. Sebastianus Rastellinus recanatensis, Praetor Tridenti successor

immediatus Pavarelli creatus est a Carolo Madrutio cardinali, et episcopo

tridentino, ac sabinensi, anno 1628 die 30 ianuarii. Recanatum, seu potius

Recinetum, italice Recanati, est civitas episcopalis Piceni, Laureto quoad

episcopum unita. Anno 1629 die 8 maii illustris et excellens dominus

Ioannes Sebastianus Rastellinus de Recineto Potestas Tridenti. Vide infra,

Addenda num.155 116 .

115 Historia delle guerre civili di Francia descritta dal Comte (sic) Maiolino Bisaccioni

geltilhuomo ordianrio della Camera del re christianissimo, qua ea, quae ab anno 1648 usque

ad an. 1651 contigerunt, et in secunda editione ad annum usque 1653. Extat haec pars

historiae in huius scriptoris Historia bellorum civilium, quae in Venetia 1652, et in Bologna

1653 in 4° prodiit. Sic Bibl. Buderiana To. 1, cap. 13, § 16 pag. 416. Vide infra, Addenda

num. 105.- Historia delle guerre di Germania dal 1629 sin al 1630 del Conte Maiolino

Bisaccioni. In Venezia 1653, in 4°. – Maiolino Bisaccioni Memorie Historiche della mossa

d’armi di Gustavo Adolfo in Germania nell’anno 1630. Venetia 1642, in 4°. Ex Bibl.

Buderiana To. 1, c. 16, § 88, pag. 959.

116 Anno 1619 Madrucius locumtenens: Vide Addenda num. 129.
CLXI. Manfredus de Manfredis castilionensis Praetor Tridenti an. 1629

ex Catalogo Bernardiano. Varia sunt oppida sub nomine Castilionis. Ego

puto, quod Manfredus fuerit de Castilione Stiverorum, da Castiglione delle

Stiviere, Ducatus mantuani 117 .

CLXII. Ioannes Castellius bellasiensis Larii Lacus, Praetor Tridenti an.

1631, ex Catalogo Bernardiano, qui recte addit illud Larii Lacus, idest Lacus

comensis, ne Bellasium pagus in ripa eiusdem Lacus exsistens, confundatur

cum Bellasio nostrae Anauniae inferioris, seu Ennanae. Bellasium comense

memoratur a P. Philippo Ferrario in Lexico geographico verbo Larius. In

eius actis dicitur Ioannes Angelus Castellius de Bellasio iuris consultus et

Praetor Tridenti anno 1632, et 1634.

CLXIII. Amantius Lambertegnus episcopatus Comi Praetor Tridenti an.

1638, ex Catalogo Bernardiano. Ughellus tamen in comensibus scribit

Lambertengum dicens: Frater Leo Lambertengus ex Ordine Minorum

episcopus Comi patriae suae. Sic etiam Iovius ibidem, et Augustinus

Valerius. Idem Leo fuit episcopus ab anno 1293, alias ab anno 1296 usque

ad 1327. Prosper Farinacius iuris consultus romanus Rotae romanae Decis.

part. 2, decis. 68 diei 18 aprilis allegat Lamberteng. de Contract. Mulier. in

fin. num. 109, editio posthuma Farinacii est Lugdun. 1633 118 .

CLXIV. Maynardus Trussus cremonensis, iuris utriusque doctor, et

honorandus Praetor Tridenti anno 1640, 1641, 1642, et 1643. Titulus eius:

perillustris, et clarissimus dominus. Idem Maynardus Trussus iuris

consultus cremonensis fuit Praetor Roboreti anno 1645 mense maio die 6 et

19, seu potius ab anno 1644 post diem 15 maii usque ad 6 iulii an. 1648.

Dictus fuit etiam Trusius 119 .

CLXV. Franciscus Assandreus mediolanensis, nobilis, iuris utriusque

doctor, ac Tridenti Praetor an. 1644, 1645 et 1646. Vide sis infra, Addenda

num. 31. Italice dictus Assandri. Perillustris, et clarissimus dominus

Franciscus Assandrus I.U.D. mediolanensis, et Tridenti Praetor die 22 martii

anno 1646.

CLXVI. Ioannes Maria Novellius pontremulensis Praetor Tridenti ad

an. 1648, ex Catalogo Bernardiano. Perillustris, et clarissimus iurisconsultus

117 Anno 1629 die 2 novembris Andreas Pompeatus Vice Praetor Tridenti. Sic et an.

1631 die 30 aprilis et ultima maii. – Illustris, et clarissimus iurisconsultus cremonensis

dominus Manfredus de Manfredis civitatis tridentinae Praetor anno 1630, die 19 februarii.

118 Ughellus laudat in comensibus Ioannem Andream Rambertengum U.I.D. insignem

pagtria comensem ad an.clarum ad an. 1520.

119 Alphonsus Maynardus cremonensis iuris consultus Comes, et eques vixit in patria

an. 1636. Vincentius Mainoldus cremonensis fuit Praetor Roboreti ab an. 1584 et Horatius

Mainoldus Praetor Roboreti ab an. 1586.
de Pontremolo dominus Antonius Maria Novellus consiliarius archiducalis,

et Tridenti Praetor die XI decembris 1646, et 23 decembris 1647.

CLXVII. Antonius Maria Novellius Pontremulensis Praetor Tridenti an.

1650, ex Catalogo Bernardiano. Antea fuit Praetor Roboreti ab an. 1633

usque ad an. 1637, ex Tartarotto.

CLXVIII. Iacobus Antonius Guerra de Verona, Potestas Tridenti anno

1657, et 1658 mense novembri ac decembri. Hic, qui etiam Iaonnes

Antonius dictus fuit, paullo post Roboreto Tridentum rediens, a facinorosis

proditorie occisus est apud Matarellum. Etiam in Catalogo Bernardiano

appellatur Ioannes Antonius, cuius quidem vel alterius ullius Guerrae

veronensis mentionem invenire mihi datum non est in historicis

veronensibus, praeter Dionigi Guerri pictorem apud Blancoliniana

ecclesiarum veronensium monumenta 120 .

CLXIX. Franciscus Prazzolius (Piazzolius) Novo-Comensis Praetor

Tridenti an. 1660, ex Catalogo Bernardiano. Et anno 1661 Franciscus

Piazzoli iuris consultus novocomensis 121 .

CLXX. Ioannes Bastus Valentinus Praetor Tridenti an. 1662, ex

Catalogo Bernardiano. Ego puto, quod iste Valentinus fuerit de Valentia,

oppido Ducatus mediolanensis, de qua Baudrandus.

Perillustris, et clarissimus dominus Ioannes Basti I.U.D. Valentiae, et

tridentinae urbis benemeritus Praetor anno 1663 die 21 februarii.

CLXXI. Stephanus Marachius pontremulensis civis, legum, seu iuris

utriusque doctor, et benemeritus Tridenti Praetor anno 1664 die 9 februarii,

anno 1665 die 29 ianuarii, et anno 1666 die 7 ianuarii, et 4, 7 februarii,

dictus perillustris, et clarissimus dominus. Idem Stephanus Marachius

pontremulensis fuit Praetor Roboreti ab an. 1672 usque ad 1675. Cavendum

autem, ne confundatur cum Stephano Maraphio pontremulensi, qui ab an.

1664 usque ad an. 1667 fuit Praetor roboretanus. Nostro Marachio in

roboretana Praetura successit Franciscus Maraphius pontremulensis ab an

1675 usque ad an. 1681. His placet adiicere, quod anno 1612 die 30 martii

fuit Praetor in tridentino principatru alius Maraphius, cuius decreta sic

exodiri consuevenrunt: Nos Sacramorus Maraphius I. C. Pontremolensis, et

Praetor Rippae, ac pertinentiarum. Alios pontremulanos audiemus infra.

Porro civitas nunc dicta Pontremoli, quondam dicta fuit Apua. Sita est in

120 Anno 1657 die 28 iulii perillustris,et clarissimus I. C. veronensis dominus Ioannes

Antonius Guerra civitatis tridentinae Praetor pro tribunali sedes. Dicitur insignis vir doctor

Ioannes Antonius Guerra veronensis tridentinorum dignus Praetor etiam a Vigilio

Episcopio.

121 Anno 1661 die ultimo ianuarii Nos Franciscus Piazzoli iuris consutltus

novocomensis, et urbis tridentinae Praetor.
dioecesi sarzanensi, et lunensi, nuncque magno Duci Hetruriae paret 122 .

Laudatur vol. 21 dello stato presente di tutt’i paesi del mondo Francisci

Salmonii pag. 164, edit. 1757, ubi dicitur, quod Pontremoli, città della

Toscana, soggetta al Gran Duca, situata nella Lunigiana, diede parecchi

giureconsulti ai primi tribunali d’Italia. Fabricius Maracchus de

Pontremulo I.U.D. Parmae laureatus, ac spectatae virtutis vir, fuit tandem

episcopus termulanus (di Termoli) in Apulia ab an. 1661 usque ad annum

1676, quo vivere desiit, teste Coleto To. 8, col. 378.

CLXXII. Carolus Spadatius de Fusiniano, dictus etiam Spadazza de

Fussignano, legum, seu iuris utriusque doctor, ac Praetor Tridenti an. 1666,

et anno 1667 die 16 novembris, ac die 22 decembris dictus perillustris et

clarissimus dominus. Idem ab an. 1670 usque ad annum 1672, Iacobo

Tartariotto attestamte, fuit Praetor Roboreti. Laudatur etiam a Mariano in

Trento edito an. 1673, pag. 574, ubi ait: Nella città di Rovereto vi sta una

Pretura cospicua, e lucrosa con titolo d’illustrissimo, ed autorità di mero, e

misto impero: carica sostenuta ultimamente dal dottor Carlo Spadazza da

Fusignano, dopo quella di Pretore di Trento. Ab eodem Carolo scriptus fuit

liber, cui titulus: Theatrum viduile, seu de viduis, ac privilegiis viduilibus.

Ferrariae 1672, in fol. De Fusiniano patria eius dictum supra num. 130.

Carolus dicitur Spadacius in Catalogo Bernardiano 123 .

CLXXIII. Marcus Baratta romanus Praetor Tridenti anno 1669, ex

catalogo Bernardiano. Vide Addenda, num. 56.

CLXXIV. Ioannes Fontana, iuris utriusque doctor, et Potestas Tridenti

anno 1671, 1672, ac 1673. Fuit insuper academicus Accensus Tridenti. De

eo scribit Nicolaus Coletus venetus To. 2 Italiae Sacrae Ughellianae col.

467, edit, Ven. 1717 in hunc modum: “Ioannes ex Comitibus Fontana,

nobilis florentinus, ex Mactiliano dioecesis faventinae, I.U.D. gubernator

Imolae, Potestas Tridenti, praefectus cubiculi eminentissimi cardinalis

Barbadici, Vicarius generalis, ac Praepositus ariminensis, et tantem Vicarius

generalis cardinalis Ioannis Casimiri Denhoff Poloni, huic in episcopatu

Caesenae successit die 3 iunii an. 1697, qui cum optimi Praesuli partes

luculenter implesset, ad coelos evolavit die 2 mensis martii anni 1716. Duas

dioecesanas synodos celebravit, alteram mense novembri 1708, quae

impressa fuit Caesenae, alteram mense maio 1713”. Haec Coletus, cui addo,

122 Pontremoli in Val di Magra, soggetto al re di Spagna. Ioannes Antonius Maginus

ante annum 1620 in Descriptione Italiae. Pontremoli della Lunigiana Vercius To. 1, pag. 36

Hist. March. Travis. Terra Pontremoli sarzanensis dioecesis. Alexander VII in Epist.

123 Fusignano est pagus Ducatus ferrariensis, feudum marchionis Calcagnini, a

Ferraria dist. 138 P.M. sed dioecesis faventinae, numerans homines 1970 anno 1777, ex

Diario ferrariensi. Anno 1777 inter legum doctores ferrarienses computatus fuit Iosephus

Spadazza.
quod Mutilianum patria nostri Praetoris, dicitur italice Modigliana, estque

oppidulum Aemiliae Magno Duci Hetruriae parens. Quod cardinalis

Barbadicus fuit episcopus paduanus usque ad an. 1697, quo decessit, nunc

ab an. 1761 dictus Beatus Gregorius Barbadicus. Quod denique Ioanni

Fontanae Comiti, ac episcopo Caesenae dicatum fuit il Quaresimale del P.

Fulvio Fontana Iesuitae, fratris eius, editum Venetiis anno 1713, necnon

quod alius Ioannes Fontana fuit episcopus ferrariensis anno 1611. Marianus

in Trento edito anno 1673 Praetorem nostrum recensens inter socios

Academiae Accensorum Tridenti pag. 349, abstinet a Comitis titulo,

dicitque tantum: Il dottor Gio. Fontana Podestà di Trento. Alibi dictus fuit

perillustris, et clarissimus dominus Ioannes Fontana florentinus legum

doctor, ac Tridenti Praetor. In Catalogo Bernardiano pro Ioanne Fontana

est: 1671 Augustinus Fontana florentinus; sed lectio Ioannis est certa.

Augustinus Fontana florentinus Praetor Tridenti anno 1671 dicitur etiam in

charta coram eo scripta dicto anno, et a me lecta die 19 iunii 1795 in

Tabulario Comitum Maelchiororum. Forsan fuit Ioannes Augustinus: vel

Augustinus fuit antecessor Ioannis.

CLXXV. Franciscus Riccius pontremolensis, legum doctor, et

tridentinae urbis benemeritus Praetor anno 1674 die 10 decembris, necnon

an. 1675, 1676, et 677, dictus perillsutris, et clarissimus dominus. Ipsius

tempore instauratum est palatium Praetorium, episcopale nuncupatum, ac

situm prope cathedralem ecclesiam 124 , uti constat ex lapide adiecto, et

dicente: Hoc episcopale palatium vetustate collapsum restituit Sigismundus

Alphonsus episcopus princepsque Tridenti, et Brixinae, ec Comitibus de

Thun Anno domini MDLXXVI. Titulus benemeriti Riccio praesenti datus fuit

a notario. Secum Tridenti an. 1674 habuit filium suum appellatum nobilem

dominum Nicolaum Riccium.

CLXXVI. Zacharias Serapti pontremolensis Praetor Tridenti anno 1678,

ex catalogo Bernardiano. Postea fuit Praetor Roboreti a die 9 aprilis 1681

usque ad an. 1686 teste Iacobo Tartarotto, a quo dicitur Zaccaria Serati

pontremolese. Iterumque Praetor Roboreti ab an. 1688 die 6 maii usque ad

an. 1694. In documento anni 1692 apud me dictus est Dominus Zacharias

Serratus Praetor Roboreti. In alia an. 1684 l’illustrissimo sig. Zaccaria

Serrati Podestà di Rovereto, e suo distretto. Anno 1792 S.E. sig. cavalier

Francesco Seratti fuit consigliere intimo attuale di Stato, governatore della

città, e Porto di Lovorno, e Littorale Toscano, comandante in capite della

Marina di guerra del Gran Duca di Toscana.

124

In charta anni 1350 dicitur Palatium Episcopatus Tridenti prope Rugiam

Molendinorum.
CLXXVII. Antonius Michalorius urbinas Praetor Tridenti an. 1683, ex

Catalogo Bernardiano. Vide infra, Addenda num. 44.

CLXXVIII. Hieronymus Castilioneus mediolanensis Praetor Tridenti

an. 1684, ex Catalogo Bernardiano. Vide infra, Addenda num. 33.

CLXXIX. Ioannes Marcus Triva mutinensis Praetor Tridenti an. 1684,

ex Catalogo Bernardiano, in quo

Anno 1681 indictione 4 die iovis 27 martii perillustris, et clarissimus

dominus Petrus Mancius, legum doctor, patritius, et collegiatus Tridenti, ac

meritissimus Vice-Praetor Tridenti dicitur a quodam notario. Obiit Tridenti

dominus Petrus Mantius I.U.D. anno 1687 die mercurii 9 aprilis. Fuit consul

Tridenti an. 1659, 1660. 1663, 1671. Archiconsul anno 1672, ac iterum an.

1673, necnon an. 1679, ac 1680. Vide sis, quae de Manciis dixi in

Collectanea Variarum Inscript. 534.

Anno 1682 indictione quinta, die sabati quinta septembris perillustris, et

clarissimus dominus Bernardinus Bomportus, I.U.D. collegiatus, ac patritius

Tridenti, ac benemeritus Pro-Praetor Tridenti occurrit. Obiit Tridenti anno

1687 die dominico 2 aprilis. De eo dixi in Biblioth. Tirol. verbo Bomporti.

Hic autem addere placet pro memoria, quod an. 1517 magister Vincentius

aromatarius quondam Bartholomaei de Bonporto de Scledo emit unam

domum positam in civitate Tridenti in Contrata episcopalis palatii, apud

dominum Donatum de Calapinis versus mane, ac meridiem, apud viam

communem versus sero, et apud haeredes quondam domini Calapini cives

Tridenti versus septentrionem, inde dato pretio centum et decem raynensium

in ratione librarum quinque bonae monetae pro quolibet raynense, uti habet

instrumentum emptionis.

CLXXX. Ioannes Albertus Mirabilia mediolanensis Praetor Tridenti an.

1686, ex catalogo Bernardiano. Quidam dominus Iosephus Maria

Maraviglia mediolanensis Clericus Regularis, et ab an. 1668 episcopus

novariensis. Laudatur a Papadopulo, et Coleto. Librum edidit inscriptum Le

prerogative de’ Sinodi diocesani, in 12°, et alium Gli errori de’ savi.

CLXXXI. Bernardinus Piccatellius pontremolensis Praetor Tridenti an.

1687, ex Catalogo Bernardiano.

CLXXXII. Franciscus Sigismundus Avesanus, iurisconsultus

veronensis, ac Praetor Tridenti an. 1690 indict. 13 die iovis 14 decembris

atque an. 1691, et anno 1692 die 16 maii 125 . Et iste dictus fuit perillustris, et

clarissimus dominus. Nullam prorsus familiae Avesanorum mentionem

invenire potui apud veronenses historico, excepto Maffeio, ne quidem apud

125 Anno 1691 il molto illustre, e clarissimo sig. Francesco Sigismondo Avesani

iureconsulto, nobile veronese, Podestà di Trento. - Il molto illustre e clarissimo sig.

Francesco Sigismondo Avesano iureconsulto veronese etc.
lancolinianas familiarum veronensium antiquorum, et recentium tabulas.

Forsan ab Avesa loco Veronae proximo et suburbano sic dictus est Praetor

noster. Ceterum hodie quoque superest in urbe Veronae honesta

Avesanorum familia. Maffeius autem in Verona illustrata part. 4, Lib. 2,

cap. 1, col. 95 edit 1713 ceu sibi coaevum laudat il sig. Saverio Avesani

cittadin veronese pubblico ingegnere nell’ultima guerra col turco. In

principio eiusdem operis est iconismus Veronae delineatus da Saverio

Avesan publico ingegnere.

CLXXXIII. Sebastianus de Rubeis, nobilis de Carraria, iurisconsultus,

et Potestas Tridenti anno 1694. Pro patria sciendum, quod praeter

Carrariam, urbeculam Tusciae, principatus titulo insignitam, et spectantem

ad Ducem massanum gentis de Cybo, est Carraria terra notabilis agri

paduani, olim dominus Paduae denominationem tribuens. Vidi eam a longe.

Apud Comnenum Papadopuli To. 1, pag. 152 ad an. 1520 est professor

artium Ludovicus de Carraria pataviensis, medicus. In Catalogo

Bernardiano Praetor noster dicitur de Massa Carrariae.

CLXXXIV. Ioannes Marcus Triva mutinensis, iurisconsultus, et

Potestas Tridenti perillustris, et clarissimus anno 1698 indictione 6 die

veneris 23 maii. Vide supra num. CLXXIX. Il molto illustre, e clarissimo

sig. Marco Triva iureconsulto modenese Podestà di Trento li 20 febbraio

1702. Obiit ante 20 novembris 1703.

CLXXXV. Franciscus de Francischinis de Ettoreis imolensis Praetor

Tridenti an. 1703. Idem Francesco Ettori Imolese fuit Praetor Roboreti a die

6 februarii 1710 usque ad an. 1714 teste Iacobo Tartarotto. In Catalogo

Bernardiano dicitur Franciscus Franceschinis d’Ettoreis imolensis, sine de

ante Franceschinis 126 , eique nullo medio subiungitur ad an. 1708 sequens

Vespinianus, pro quo sciendum, quod anno 1716 fuit Potestas Fani in

Umbria quidam Annibal Vespignanus de Imola, teste Petro Maria Amiano

nelle Memroie di Fano parte 2, in Catalogo Potestatum.

Utrum a iudicibus rite, ac iuste procedentibus timendae sint citationes

eorum, qui ultimo supplicio plectuntur, ad rationem reddendam coram

divino tribunali, discutitur ab Stephano Menochio in Storeis Cent. 1, c. 28 et

a Martino Delrio Disquisit. Magic. L. 4, c. 4, 12, 45, sect. 1. Videsis

Necrologium nostum universale num. 632.

CLXXXVI. Ioannes Sebastianus de Vespignanis iuris utriusque

consultus imolensis, Rotae bononiensis auditor, consiliarius aulicus

salisburgensis, Praetor, et capitaneus Bononiae: necnon Praetor Caesenae,

126 Fuit eques Ordinis s. Stephani. – Anno 1704 die 17 novembris il Molt’illustre e

clarissimo sig. Francesco Franceschino de de Ectoreis iureconsulto e patritio

forocornoliensis, et al presente meritissimo Podestà di Trento.
ac Fulginei: capitaneus iustitiae, atque commissarius Quatuor Vicariatuum

lagarinorum Brentonici, Murii, Avii, et Alae, assessor Vallium Annaniae, ac

Solis in oppido Clesio adan. 1722, et 1724. Item assessor officii spiritualis

Tridenti, Praetor Tridenti, ac Roboreti, et Ripae, tandemque auditor Rotae

genuensis,et scriptor, fuit ultra quadraginta annos iudex in partibus

tirolensibus ante annum 1740 127 . Fuit Praetor Tridenti anno 1708, deinde

Praetor Roboreti ab anno 1714, usque ad an. 1719, tum asessor Clesii usque

ad an. 1724, iterumque Praetor Roboreti ab anno 1724 usque ad an. 1729.

Anno 1723 inter suos consiliarios aulicos eum cooptasset epsicopus

tridentinus, nisi obstitissent canonici tridentini. Uxorem duxit Teresiam

sororem domini Andreae Ravelli civis tridentini, et obiit ante an. 1748 apud

Genuam 128 . Vidi eiusdem volumen inscriptum: Vota decisiva, seu rationes

decidendi, opus adiuvante quoque Ioanne Carolo I.U.D. authoris filio

absolutum. Bononiae 1741, Ex Typogr. Laurentii Martelli, in fol. pp. 608

continensque 130 vota. Idem Dottor Gio. Carlo Vespignani d’Imola fuit

gubernmator Vetrallae anno 1759, et Comacli anno 1767. In Hetruria est

pagus dictus Vespignanum. Alia Sebastianus edidit ante an. 1735.

Sebastianus scripsit etiam alios libros, laudaturque ab Hieronymo Tartarotto

roboretano in Apologia del congresso notturno delle Lammie, pag. 10, edit.

venetae 1751, et a Clemente Baronio ibi pag. 249.

CLXXXVII. Angelus Paulinus Balestrieri lucensis Praetor Tridenti an.

1713, ex Catalogo Bernardiano. Quidam Dominicus Balestrieri

mediolanensis fuit Accademicus roboretanus circa an. 1754.

CLXXXVIII. Antonius Maria Beghinus parmensis Praetor Tridenti an.

1716, ex Catalogo Bernardiano, et anno 1718 die 2 novembris. Videsis

Addenda num. 87.

CLXXXIX. Antonius Mutii tifernas, sive de Civitate Castelli Praetor

Tridenti anno 1720. Ita Catalogus Brnardianus. Civitas Castelli dicta etiam

Tifernum Tiberinum, est in Umbria, et Ditione pontificia.

CXC. Ioannes Dominicus a Carretto Mancurti, nobilis imolensis 129 ,

iurisconsultus, ac Praetor Tridenti an. 1722, 1726 et 1727. Circumfertur

liber inscriptus: Flaminiorum Forocorneliensium M. Antonii, Ioannis

Antonii, et Gabrielis carmina a Mancurtio illustrata. Patavii 1743, Typis

Comini, in 8°. Vide infra, et scito, quod Forum Cornelii nunc ferquentius

dicitur Imola, quodque an. 1660 Luca Carrettus de Imola fuit Potestas Fani,

et anno 1634 dominicus Carrettus de Imola fuit itidem Potestas Fani in

Umbria. Vide infra, Addenda num. 18.

127 Quidam Annibal Vespignanus de Imola fuit Potestas Fani in Piceno anno 1716.

128 Tractatum de Emptione scripsit.

129 Imola dicitur etiam Forum Cornelii.
CXCI. Iosephus Pizzolius mediolanensis Praetor Tridenti an. 1727, ex

Catalogo Bernardiano.

CXCII. Iosephus Tonellius mantuanus Praetor Tridenti an. 1729. Obiit

die 8 martii 1731, ex suppuratione. Ex Catalogo Bernardiano. Ipse scripsit

Tonellus Praetor die 21 novembris 1729. Vidi.

CXCIII. Caesar Thomas dalla Porta mediolanensis Praetor Tridenti an.

1730, ex catalogo Bernardiano. Dein fuit Praetor Roboreti a die 21 augusti

1732 usque ad an. 1738 teste Iacobo Tartarotto.

CXCIV. Antonius Loria nobilis de Mantua, iurisconsultus, ac Praetor

Tridenti an. 1730, et 1734 die 14 ianuarii. Deinde assessor Clesii an. 1736-

1738. Praetor Roboreti ab anno 1738 usque ad an. 1745. Idem ante an. 1744

fuit commissarius Poleti in Ducatu mantuano, Potestas Luzariae, rector

Gubernuli, gubernator Luzariae licet absens. Eidem Carolus Iosephus

Pruner presbyter tridentinus, dein parochus brancaforensis, dicavit suum

libellum de Partu Virginis anno 1744, Tridenti excusum in 4° cum

inscriptione: All’ill.mo signore Antonio Loria Patrizio di Mantova, Podestà

di Roveredo. Heic ad vacuum implendum liceat mihi subiungere, quod

eodem Loria Praeturam tridentinam occupante, idest anno 1731 die 22

novembris festo sanctae Caeciliae virginis, et martyris primam lucem

adspexi ego Frater Ioannes Chrysostomus de Avolano Iesu Christi, et

Mariae servus, ac Ordinis Seraphici Minorum Reformatorum professor. Id

prorsus abs re non erit adnotasse. Alii quoque ante me idem praestitere in

similibus suis libris.

CXCV. Ioannes Dominicus dal Carretto Mancurti de Imola iuris

consultus ac Praetor Tridenti iterum an. 1735, et 1740 die 29 februarii. Vide

infra num. CIC.

Anno 1744 in palatio Praetorio posita fuit Bibliotheca Bomporta in

usum Praetorum, prout monui in Biblioth. Tirol. verbo Bomporti Giuseppe

Andrea.

CXCVI. Hieronymus Iosephus Pasqua, patritius pontremulensis,

iurisconsultus, ac Praetor Tridenti anno 1745, 1746, et 1747 die 7 augusti.

Quidam Simon Pasqua ianuensis, fuit episcopus lunensis, et sarzanensis,

necnon cardinalis, obiitque Romae anno 1565. Idem fuit Tridenti ad

Consilium generale, sub nomine vero Simonis de Nigris; fuit enim olim

adscriptus familiae de Nigro. Vide Ughellum Coleti To. 1, col. 856, et

Catalogum Patrum Concilii Tridentini editum Venetiis an. 1570. Vide infra,

Addenda num. 20 130 .

130

Hironymus Ioseph Pasqua I. C. pontremolensis, tridentinae urbis Praetor 1747

dictus Ill.mus dominus Praetor.
Ioannes Paulus Ciurlettus de Belfonte 131 , nobilis civis, ac iuris utriusque

doctor collegiatus Tridenti fuit Vice-Praetor Tridenti an. 1752, et 1760,

custos archivi secretioris castri tridentini, consul urbis an. 1745, 1749, 1754,

archiconsul 1763, consiliarius aulicus Tridenti ab hoc anno 1763. Obiit

Tridenti anno 1770 die 24 decembris. Post se reliquit Leopoldum filium,

pluresque filias, et uxorem suam Margaritam Sitiam f.q. Francisci Ignatii

Sitii de Noris consiliarii aulici Tridenti, ac bonam famam. Novi eum, et

alloquutus sum pluries. De eo dicam etiam in Biblioth. Domus eius fuit e

regione ecclesiae parochialis s. Petri quam novissime reformavit, et

ampliavit Leopoldus.

CXCVII. Dominicus Madius, vulgo de’ Maggi, mantuanus, iuris

utriusque doctor, ac Praetor Tridenti anno 1752, post diem 19 iulii.

CXCVIII. Claudius Lanzonus, nobilis mantuanus, iuris utriusque

doctor, et Praetor Tridenti an. 1755, 1756, 1757, 1758. Postea Praetor

Roboreti usque ad an. 1767. Vidi eum in hoc nostro coenobio bernardiniano.

Vir fuit decorus adspectu, et non senex. Quidam Iospehus Lanzonus scripsit

Exercitationem de Coronis, et unguentis in antiquorum conviviis, italice

anno 1698, latine Ferrariae anno 1715. De Armis convivalibus schediasma,

Ferrariae an. 1715. De vestibus convivalibus antiquorum etc. Vita eius cum

omnibus ipsius operibus medicis, physicis, et philosophicis prodiit

Lausannae anno 1738, voll. 2, in 4°, pro libris 25.

CIC. Ioannes Dominicus dal Carretto Mancurti tertium Praetor Tridenti

ab an. 1758. Fuit Tridenti ex-Praetor apud filium suum Praetoren etiam anno

1768. Quantum vir fuerit, quantique habitus, innuit satis repetitio tanta

Praeturae tridentinae. Vidi eum pluries in palatio Praetorio, et in nostro

choro bernardiniano ad Officia Tenebrarum 132 . Perseveravit in Praetura

usque ad an. 1762.

Andraes ab Aquila I.U.D. pluries consul urbis tridentinae, ac assessor

Officii spiritualis, fuit Vice-Praetor Tridenti, ubi decessit an. 1772, in nocte

diem 14 decembris praecedente. Domus eius fuit apud s. Mariam

Magdalenam.

CC. Ioannes Albertus Cavazanus de Sancto Carolo, nobilis patritius

aviensis, lagarinus, iuris utriusque doctor, et Praetor Tridenti an. 1762,

1763, 1764, 1765, 1766, 1767 die 6 octobris. Commissarius Comitatus

arcensis ab an. 1768, ac etiam an. 1770 usque ad ianuarium anni 1772, quo

domum suam rediit. Fuit etiam poeta, et frater Bartholomaei Antonii parochi

saccensis. Genuit filium nomine Iosephum, qui fuit Praetor Ripae

131 Fuit Vice-Praetor in capite per annum circiter ad annum 1751 et 1752, quo tempore

actum de creando Praetore cive tridentino.

132 *Officium Hebdomadae Sanctae.
possessione donatus an. 1770 die 14 decembris. Eiusdem Alberti decreta sic

exordiuntur: Noi Gio. Alberto Cavazzani di s. Carlo, I. C. nob. Patrizio

d’Avio de’ 4 Vicariati per Sua Altezza R.ma Monsig. Cristoforo Sizzo

vescovo e del S.R.I. principe di Trento etc. Marchese di Castellaro etc. etc.

di questa sua città, e Pretura Podestà etc. Quidam Zaninus Cavazanus fuit

unus ex iis multis veronensibus factionis Guelphae, qui a Friderico secundo

romanorum imperatore suadente impio Ezelino de Romano Veronam

deserere compulsi fuerunt, et exilio damnati. Nihilominus vixit Veronae an.

1749 Ioannes Antonius Cavazzanus de Verona. Albertus fuit Praetor

Tridenti, etsi natus in tridentino principatu, contra Statuti tridentini

praescriptum. Anno 1654 dominus Franciscus Cavazanus fuit capitaneus

Castri Avii. Anno 1796 die 19 ianuarii Ephemeridibus tridentinis additum,

quod il signor Innocenzo Cavazzani di Avio de’ Quattro Vicariati famoso, e

rinomato professore d’organi non è altrimenti morto, come fu sparsa voce,

ma d’una perfetta salute, e pronto a servire chiunque si degnerà di

comandargli, o scrivergli.

CCI. Dominicus a Carretto Mancurti iurisconsultus, nobilis patritius

imolensis, prout ipse se se scripsit, filius fuit saepe laudati Ioannis

Dominici, undecimque annis Iesuita, Praetor autem Tridenti ab autumno an.

1767 usque ad novembrem anni 1772, quo ab episcopo principe

Christophoro Sitio dimissus fuit, quia Magistratui consulari favens, eumdem

Praesulem offendit. Idem longe distans a Tridento scripsit rogatus pro

praedicto Magistratu contra episcopum libellum italica lingua impressum

an. 1774 in fol. Vide infra, Addenda num. 5. Huius Praetoris tempore, idest

anno 1768 coepi Catalogum istum exarare Tridenti. Obiit Fani die... augusti

anno 1800.

CCII. Sebastianus de Gervasiis de Rudo, nobilis, patritius bellunensis, I.

C. consiliarius, et collegiatus Belluni, ac Praetor Tridenti a die 26 novembris

1772 usque ad 26 novembris 1774. Fuit senex, statura pusillus, e a

iuristarum cavillationibus abhorrens. Frequenter ei dati sunt iudices

coadiuncti 133 . Domicilium suum fixit Tridenti, ubi etiam obiit die mercurii

19 martii anno 1783 aetatis suae 84, et me praesente sepultus est die 20 post

meridiem apud s. Petrum. Ipsum visitavi aegrotantem. Apoplexia correptus

fuit non diu ante obitum. Origine anauniacum se se dixit. Certe Gervasii

sunt in pago Anauniae, cui nomen Ennum. Uxor eius Teresia de Gerardis

filia doliarii tridentini, modo est uxor Iosephi Caroli Guarinonii notarii

tridentini. Nullum ei filium genuit. Ambo promiserunt facultates suas

pauperibus sanctimonialibis Clarissis monasetrii ss. Trinitatis Tridenti

relinquere, cum onere alendae dictae Teresiae, sed praeter verba, nihil aliud

133 Fuit ineptissimus.
dederunt, quia non habuerunt.Anno 1781 claruit quidam Conte Luigi Rudio

di Belluno poeta in quadam collectione. Teresia obiit Tridenti in Contrata

Mortis die 4 decembris 1795.

CCIII. Hieronymus Cattaneus de Momo iurisconsultus, nobilis, patritius

papiensis, aetatis annorum vigintiseptem, Praetor Tridenti a die lunae quinta

decembris an. 1774, qua suum ingressum fecit. Fuit Academicus

Affidatorum Papiae, ac Lentorum Roboreti, olimque regius condirector

orphanotrophii papiensis. Ipse se se scripsit: Girolamo de’ Cattanei di

Momo Podestà di Trento 134 . Anno 1775 die sabati 8 aprilis duos nefarios

homines in platea Praetoria capite minui fecit. Eodem anno coepit privatim

pluribus legere Digesta quinquies in hebdomada unaquaque. Desinente anno

eodem carceri mancipavit notarium quemdam tridentinum 135 , probante

coniudice Vigilio equite de Angelis cive Tridenti atque Consilio aulico: sed

tandem notarius innocens exiit. Anno 1776 mense iulio fuit Viennae cum

electo nostro episcopo Petro Vigilio, sermonemque habuit cum regina

imperatrice vidua Maria Teresia. Eodem anno 1776 mense decembri

collectioni poeticae doctoris Romedii Antonii Gallicioli tridentini addidit

suum italicum epigramma in laudem praedicti neo-electi episcopi;

missusque Bulsanum defendit causam baronis Martini Klotii tridentini, et

victoriam retulit cum centenis aureis. In syndicatu consueto, causa praedicti

notarii ad examen revocata est, notariusque innocens, et Cataneus iustus ac

legalis declarati sunt. In notarii laudem, et gratulationem prodiit typis folium

cum italico epigrammate. Praedicto mense decembri 1776 desiit Cattaneus

esse Praetor Tridenti. Anno autem 1777 fuit iudex Castilionis Stiverorum in

Ducatu mantuano. Vidi eum in hoc nostro coenobio bernardiniano.

Tartarottus habet Giovanni Cataneo di Tortona Praetorem Roboreti ab an.

1653 ad an. 1654. Anno 1538 fuit Tridenti habitator magister Sylvester

luchanicarius filius quondam ser Antonii de Chatanis de Papya.

CCIV. Alphonsus Marinius de Ceresaria iurisconsultus, nobilis,

patricius mantuanus, ac Praetor Tridenti, possessione accepta die septima

ianuarii an. 1777. Desiit anno 1782 die... ianuarii. Anno autem 1784 fuit

Praetor Ripae creatus ab episcopo Petro Vigilio, contradicentibus ripanis, et

canonicis tridentinis. In eodem munere perseverat etiam hoc anno 1786.

Ceterum iuste, ac laudabiliter munere suo functus est hactenus. Patria eius

dicitur Castellio Stiverorum, etiam in Catalogo Bernardiano. Desiit esse

134

Etiam Papadopolus scribit Cattaneus geminata litera t. Muratorius autem unica

litera t.

135

C. L. D. C. idest Caietanum Ludovicum de Capris, de quo in nostro Notariali

pluries.
Praetor Ripae anno 1788. Petiit reassumi post Vainum, sed frustra. Vide

infra, Addenda num. 113.

Anno 1778 die 19 iunii ab episcopo Petro Vigilio suppressum fuit

coenobium s. Laurentii PP. Dominicanorum ad Athesim extra muros

Tridenti, et anno 1781 mense februario inibi esse coepit Ergastulum, seu

Domus Correctionis, germanice Zuchthaus.

CCV. Iosephus Paravicinus de Valle Telina, idest de Monasterio,

indigenis Monaster, pago Vallis Telinae, legum doctor, ac Praetor Tridenti,

possessione adita die 28 ianuarii an . 1782. Desiit, et abiit, officio consiliarii

Mantuae obtento, anno 1786 die lunae vigesimoquarto maii 136 . Rediit paullo

post ad suberundum legalem sindicatum. Secum hic tenuit uxorem

papiensem, ac filiolos. Sigillum eius praetorium in orbe habuit Nob. D.

Ioseph aravicinus Vallis Tel. I. C. Tr. Pr. Ab ultimo suo domicilio dictus est

etiam de Papia. Ipsum visitavi aliquantisper aegrotantem. Officum

Mantuanum obtinuit a Comite de Wilzegg magno cancellario regio ad

preces epsicopi, ac principis tridentini Petri Vigilii ex Comitibus de Thunn,

qui deinde ad preces Wilzechii elegit Praetorem Tridenti quemdam

mediolanensem, posthabitis aliis commendatis a cardinalibus Hertzano, et

Garampio 137 . Electus dicitur Carolus Gambaloita de Mediolano; sed non

venit, quia obiit mense decembri 1786. All’Ill.mo sig. Fulvio Gambaloita

dicavit la Tavola del Territorio Cremasco di Gio. Ant. Magini Fabius eius

filius editum Bononiae an. 1620.

Bernardinus de Gerardis de Petraplana, I.U.D. nobilis, civis, et habitator

Tridenti, est actualis consul civitatis tridentinae, ac Vice-Praetor Tridenti a

Paravicini discessu etiam hoc 12 die octobris 1786. Eius habitatio est apud

s. Mariam Maiorem. Uxor autem domina Ioanna filia nobilis viri domini

Dominici Antonii Salvetti patritii tridentini. Fuit consul etiam an. 1776, et

1782. Pro memoria placet heic adnotare, quod civibus tridentinis adscriptus

fuit anno 1577 (sic) Mr. Capitanio Simon di Girardi di Predapiana. Idem

dictus fuit il signor Capitanio Simon da Predapiana in tabulis tridentinis an.

1571, et 1572. Capitaneus Simon de Gerardis de Murio Vallis Lagarinae

civis tridentinus, filius quondam domini Petri de Murio praedicto, anno

1567 die 13 octobris emit castrum de Petra plana in pertinentiis Pahi situm

pretio florenorum octo millium, ac trecentorum ab equite Ferdinando de

Castro Clesio, consentiente cardinali epsicopo tridentino. Eius familia in

censum nobilium tirolensium relata est eodem anno 1567. Fuit consul

136 Anno 1786 Nos Iosephus Paravicinus I. C. nobilis Vallis Tellinae,et nunc

tridentinae urbis Praetor. – Anno 1659 obiit Ioannes Antonius Paravicinus de Sondrio

Vallis Tellinae archiepiscopus sanctae Severinae in regno neapolitano.

137 Hondedes.
Tridenti an. 1582. Simon de’ Girardi di Pietrapiana capitanio, Alius forsan

fuit ille sig. Simon Gerardi de Preda piana, qui vixit an. 1624, ac ille Simon

Ghirardi di Pioetra Piana, qui an. 1628 teste Mariano in Trento primis

Accademiae Accensorum Tridenti sociis fuit adscriptus. Hoc nostro saeculo

vixit l’Ill.mo sig. Ferdinando Gerardi da Pietra piana consigliere di sua

cesarea maestà. Anno 1579 capitaneus Simon Moris collegit quingentos

milites in Valle Lagarina, eosque duxit contra iudicarienses episcopo

tridentino renitentes, prout narrat Gnesottus pag. 192, ubi recte ipsum non

distinguit ab eo Capitano Simon Gerardi di Mori, qui habebat multa bona

Setauri, videlicet domos, et agros an. 1564 a communitate coemptos.

Bernardinus cum laude fuit Vice-Praetor in capite usque ad adeventum novi

Praetoris Octavii de Pusetrla mediolanensis, qui pervenit die 29 novembris

et possessionem accepit die 3 decembris 1787. Idem Bernardinus inchoat

sua edicta sic: Nos Bernardinus Gerardi de Petra Plana I. C. nobilis Sacri

Romani Imperii, et Provinciae Tirolis patricius, et collegiatus Tridenti,

modoque huius urbis, suaeque Praeturae P. Praetor etc. In fine autem se se

subscibit: Bernardinus Gerardi de Petra Plana P. Praetor etc. Sigillum

habet rotundem, et magnum cum inscriptione in orbem: Bernard. Gerardi

de Petra Plana I.C.N. I. et P. Tyr. Tridenti PP: idest Pro-Praetor. Habet

filios, et filias, ac fratrem presbyterum Maximilianum. Lauream doctoralem

accepit Mantuae anno 1762. Obiit Tridenti in domo sua e regione S. Mariae

Maioris die sabati 22 decembris 1804, sed falsa fuit mortis relatio.

CCVI. Caesar Octavius Pusterla de Mediolano, legum doctor, et

Comes, fuit Praetor Tridenti a die 3 decembris 1787 usque ad diem 3

decembris 1788. Causa presbyteri Vincentii Pisoni eidem obfuit 138 . Familia

Pusterla est inter mediolanenses nobilissima. Multoties laudatur apud

Muratorium in Collect. Scriptorum Rer. Ital. et alios. Dicitur Pusetrla, et de

Pusterla. Caesar Octavius dictus fuit etiam Octavius Caesar, ab episcopo

nostro factus est Praetor Ripae hoc ipso anno 1788. Antea fuit Vicarius

iustitiae, sive inspector criminalium Papiae, ac assessor Mediolani. Anno

1789 in laudem nostri P. Amandi dal Covolo praedicatoris ripani prodiit

muriensibus typis un Sonetto dedicato al merito impareggiabule dell’Ill.mo

sig. Cesare Ottavio de’ Conti Pusterla Pretore di Riva 139 .

CCVII. Iulius Caesar Vainus I. C. nobilis ferrariensis, sed incolatu

parmensis, Praetor Tridenti electus ab episcopo Tridentum pervenit die 13

decembris 1788 140 . Iuramentum praestitit die 19. Is tempore Sitii episcopi

138 Vide infra, Addenda num. 118.

139 L’Ill.mo sig. Ottavio Cesare de’ Conti Pusterla Podestà di Riva 1790.- Ottavio

Pusetrla del collegio de’ Conti cavalieri, e giurisperiti di Milano, ora Podestà di Riva 1790.

140 Vide infra, Addenda num. 80.
uxorem duxit Tridenti, non tamen tridentinam. Consules obtulerunt

episcopo pro Praetore Iosephum Bonvicinum de Parma, Vainum

praedictum, et Antonium Ranam itidem de Parma, quos omnes consulibus

laudavit, ac suggessit doctor Franciscus Stephanus Bartholomaeius de

Pergino consiliarius ducalis Parmae. Vainus die 4 februarii 1789 edictum

contra usurarios, etiam nominatim reprobatos, dedit incipiens: D’ordine, e

comando dell’Ill.mo signor don Giulio Cesare de’ Conti Vaini, nobile

patrizio ferrarese, giureconsulto, consigliere aulico di onore di S.A.R. etc.

Avvocato de’ poveri, e sindicatore perpetuo dei pro tempore governatori

dell’insigne Terra di Bagnocavallo, ed al presente Podestà di Trento etc.

etc. Ei subscriptus est hoc modo: Conte Giulio Cesare Vaini Podestà etc.

Siglae illae S.A.R. dicunt Sua Altezza Reverendissima episcopi et principis

Tridenti. Quatuor mensium prorogationem impetravit. Etiam anno 1787 fuit

consiliarius episcopi tridentini. Desiit esse Praetor die 31 maii 1790, et obiit

in Italia anno 1791 ante septembrem, ut vulgatum, sed vivit mense novembri

1791 filius Francisci viventis.

Addenda vel Notanda

1. Dominus Ioannes de Cavedino iudex, et Vicarius Tridenti anno 1285

indictione 13, die 8 exeunte madio (idest die 24 maii) Tridenti in palatio

episcopatus, in praesentia domini Adelperii de Mezo, Petri de Belenzanis, et

aliorum, ad preces domini Viti de Mezo investivit de officio Comadariae

Simeonem f. q. Boninsignae ad hoc, quod valeat facere ambassatas, et

exercere dictum officium per totum episcopatum Tridenti, eique praecepit,

quod sub poena sacramenti portet infulam viatorum cum aquila etc. Idem

autem Simeon iuravit de recte agendo officio suo, et tenendo secreto. Sic ad

literam monumentum. Sed alibi ad an. 1284, et 1288 est dominus Uto de

Mezo.

2. Dominus Ezelinus de Campo, de quo [supra] num.XLVI, obiit ante

an. 1393 141 , nam anno 1392 die martis quinta decembris Tridenti investivit

nobilem dominam Elisabeth filiam quondam domini Ezelini de Castro

Campi in Iudicaria civem, et habitatricem Tridenti pro se, ac sorore sua

domina Catharina, earumque liberis in perpetuum descendentibus, de sua

parte dicti Castri Campi, et Castri, sive Dossi de Morlino plebatus Boni, et

castri de Toblino. Item de certa parte cuiusdam Comitatus cum decima

141 Immo obiit ante an.1372 quo honesta domina domina Ysabeta f. q. ser Azolini

notarii de Campo habitatrix Tridenti in Contrata Belenzanorum, et uxor Henrici dicti

Pocherii teutonici pro 180 libris denariorum parvulorum tridentinorum vendidit affictum

unius vinealis ad Dossum presbyterorum in Mesian positum apud Tridentum.
ipsius iacente in pertinentiis Ripae supra ecclesiam s. Maria de Prenono.

Item de quibusdam vassallis, seu servis. Haec ostendunt, cuius generis fuerit

Ezelinus noster. Vide infra num. 25.

3. Anno 1780 palatium Praetorium Tridenti restauratum fuit notabiliter,

scala in plateam desinens amota fuit. Sic et porticus. In facie autem

aquilonari tres lapides albi positi sunt, quorum unus exhibet insigna

episcopi, alter insignia civitatis, ac tertius istam inscriptionem:

Hanc

Curiam pene collapsam

restituit

S.P.Q.T.

A:MDCCLXXX.

Ita legi eodem an. 1780 die 12 novembris.

4. Madius, de quo num. LXXXVI se se subscripsit Consilio edito a

Ziletto his verbis: Ego Alexander Magius Bassanensis inter legum doctores

minimus, et ad praesens Tridenti Potestas pro R.mo in Christo Patre, et

domino Ioanne Dei, et apostioliace Sedis gratia episcopo, et domino

Tridenti meritissimo. Haec pro mea memoria. Ego scribo Madius, quia sic

Maggi brixinenses latine dicti occurrunt.

5. Decreta Dominici Mancurti, de quo ad an. 1767, sic exordiri

consueverunt: Noi Domenico dal Carretto Mancurti I. C. nob. patrizio

d’Immola, e per l’Altezza Sua R.ma monsignor Cristoforo Sizzo, marchese

di Castellara, sig. sig. padron clementissimo, di questa sua città, e pretura

Podestà. “Alius iudex tridentinus, de quo ad an. 1302 dictus est” Dumpnus

Simon de Gardulis iudex, et Vicarius, et faciens rationem in Curia tridentina

per honorabilem virum Dumpnum Fratrem Philippum Dei Gratia ecclesiae

tridentinae episcopum, Tridenti in palatio episcopali anno 1302 die 3

augusti. Alius de quo ad an. 1543 magnificus iuris utriusque doctor dominus

Gaspar Brunolus (sic) nobilis ferrariensis, honorandus Praetor civitatis

Tridenti pro R.mo, et Ill.mo domino cardinali domino nostro Tridenti

dignissimo etc. Alius, de quo ad an. 1395 honorabilis, et sapiens vir

dominus Ioannes de Capitaneis castri Sancti Petri de Bononia, legum doctor,

Vicarius, et ius publice reddens in temporalibus in civitate, et Curia

tridentina pro R.mo in Christo Patre, et domino, domino Georgio Dei et

apostolicae Sedis gratia episcopo tridentino an. 1395 Tridenti in palatio

episcopali, in loco iuridico consueto. Alius ad an. 1471 Paulus de Ungarellis

de Padua legum doctor, et Potestas Tridenti pro R.mo in Christo Patre, et

domino domino Iohanne Dei, et apostolicae Sedis gratia episcopo Tridenti

dignissimo. Alius, de quo ad an. 1517 magnificus dominus Leonardus

Cipolla de Verona Comes, ac iurisconsultus, Potestasque Tridenti pro R.mo

in Christo Patre, domino, domino Bernardo de Clesio, Dei gratia episcopo,
dominoque Tridenti dignissimo, anno 1517 Tridenti in episcopali palatio.

Alia huiusmodi omitto.

6. Sub uno ex laudati Praetoribus, seu iudicibus saeculi XIII accidisse

putandum, quod ex Caesarii dialogis refertur in Sermonibus discipuli editis

Lugduni an. 1499 ac iterum an. 1534. Etenim Serm. 164 habetur, quod extra

civitatem tridentinam decollatus fuit quidam famosissimus latro, et in

eodem supplicii loco sepultus: die tamen sequenti, issu Deiparae Virginis,

quae mirabiliter apparuisse urbis vigilibus narratur, honorifica sepultura

intra eiusdem urbis muros ab epsicopo donatus fuit, quia edoctus a quodam

Religioso abstinuit omni die sabati a quocumque maleficio, consuevitque

tali die nihil penitus comedere, ob sanctissimae Virginis Mariae honorem, et

reverentiam. Subditur autem, quod ab illo tempore usque hodie vix aliquis

adultus invenitur in illa Provincia, qui eius exemplo diem sabbati in

honorem nostrae Dominae ieiunet. Porro casus inibi late descriptus evenit,

quum Tridentum per circuitum ab hostibus infestaretur 142 . Ipsum legi apud

Caesarium Lib. 7, cap. 59,et apud citatum Discipulum. Latro autem videtur

ille Comes Germanus Capo di Assassini, de quo Thomas Cantipatranus

Ordinis Praedicatorum saeculi XIII Lib. 2 Apum cap. 50. Caesarius, qui fuit

Heisterbacensis Ordinis Cisterciensis, ac teste card. Ioanne Bona in Notitia

auctorum, in Historiis memorabilibis pius, verax, et simplex, cucullum

induit Heisterbaci anno 1199, scripsitque ad an. 1237. Discipulus vero, seu

Heroldus, idest venerabilis, et devotus Iohannes Herolt Sancti Dominici

sectator professus, scribebat anno 1418 saeculo XV. Vide infra num. 12.

7. In stemmate Comitum Goritianorum, ac tirolensium, quod exhibet in

Monumentis Ecclesiae Aquileiensis Pater Bernardus Maria de Rubeis

Dominicanus col. 1050 occurrit Albertus Comes Tirolensis 1204, 1217,

1250, aliusque Albertus Comes Goritiae, ac Tirolis 1238 † circiter 1253.

Uterque sistitur sine patre, sine matre, sine filiis, aut fratribus. Apud alios

autem iidem Alberti nominantur Adelpreti. Quidam Comes Albertus de Tirol

impense commendatur a Radevico frisingensi Praeposito, ac historico XII

saeculi Lib. 1 de Gestis Friderici primi Romanorum Imperatoris, cap. 37. In

calendario udalriciano tridentino saeculi XI manu posteriori notatur VII Kal.

martias Obitus Comitis Adelpreti de Tirol. Vixit an. 1161, quo pariter dictus

est Comes Adelpretus de Tirol. An. 1163 Albertus Comes de Tirolo. Ipsum

distinguo a Potestate tridentino, et ab Albertis, seu potius unico Alberto

Patris Rubei. D. Adelpretus Comes Tirolensis absque titulo Potestatis

occurrit in nostris tabulis ad an. 1204, 1208, 1215, 1222 di 5 augusti, ad an.

1233, 1236.

142 De eodem latrone loquitur etiam P. Alexander Dioptallevius nei Trattenimenti

spirituali part. 3, Tratten. 17, Dom. 16, edit. Ven. 1729.
8. Sanctus Petrus Damiani card. in Rhythmo de omnibus ordinibus

hominum in saeculo viventium cecenit:

Potestas mundet vitia,

Furta, et latrocinia,

Ut ceteri perterriti

Timeant poenam consequi.

Ego tamen scripsissem potius Et furta, et latrocinia, necnon Formident

pro Timeant: vel Poenam referre timeant.

9. Emmanuel Sa lusitanus Iesuita in suis aphorismis confessariorum

verbo Debitum num.8, dicit: Debitum publicum salarium, seu stipendium

integrum Potestati, Avvocato, Assessori, et Doctori etiamsi ante finem

statuti temporis moriatur; et salarium talibus promissum a privata persona,

solum pro rata debetur.

10. Gralantus vicesgerens Potestatis tridentini ad an. 1206 laudati

probabiliter fuit ille dominus Gralantus filius quondam domini Gralanti de

Salurno, qui anno 1258 promisit episcopum tridentinum defendere suis

armis, equis, et balestariis: quique anno 1259 eidem episcopo, nomine

Egnoni, dedit mutuo setptingentas libras denariorum parvulorum, et alias

anno 1269. Dictus fuit etiam D. Gralandus de Salurno. Decessit ante an.

1391 quo mentio facta fuit bonorum, quae fuerunt olim D. Gralandi de

Salurno in Metio Sancti Petri.

11. Petrus de Malusco laudatus ad an. 1206,vivere desiit ante an. 1231.

Fuit causidicus, iudex, Vicedominus Anauniae, dives, nobilis, ac vir

insignis. Eumdem pluribus laudavi etiam in Collectaneis de Praefectis

Anauniae ad an. 1211.

12. Latro, de quo supra num. 6, non fuit quell’Assassino di Strada, de

quo in Vita Beati Henrici Susonis constantiensis suevi Ordinis

Praedicatorum a P. Ignatio del Nente scripto cap. 34, edit. Paduanae 1710,

pag. 44, et Paulus Segnerius in Quadragesimali Conc. 30 paret 2, nam latro,

quem Suso convertit, habitavit in silva Rhenana, non vero tridentina,

vixitque saeculo XIV, quo idem Suso defunctus Ulmae in Suevia die 25

ianuarii 1365. Uno verbo alius fuit.

13. Quaedam Paravicini solemnis attestatio incipit: Nos Iosephus

Paravicini I.C. nob. Vallis Tellinae, et nunc Tridentinae Urbis Praetor,

fidem facimus etc. Tridenti ex Palatio Praetorio solitae nostrae Residentiae

die 24 apr. 1786 143 .

143 An. 1471 Nos Paulus de Ungarellis de Padua legum doctor et Potestas Tridenti pro

R.mo in Christo Patre, et domino domino Iohanne Dei, et apostolicae Sedis gratia episcopo

Tridenti dignissimo, sub datum Tridenti in episcopali palatio.
14. Ille Vicarius iurisdictionis castri Perzini, quem supra num.

LXXXIX, ex quodam manuscripto appellavi Zuchellum, dicitur Prudens vir

ser Ioannes Zochelrigel Vicarius totius Comitatus Castri Perzini in quodam

Consilio Melchioris Facini apud ceteroquin corruptissimam Collectionem

Ziletti To. 1, pag. 180, col. 2.

15. Anno 1237 die 8 aprilis Potestati, et Consilio tridentino literas dedit

Gregorius nonus Papa, ne moniales Clarissas s. Michaelis Tridenti cogant

Statuta civitatis observare, ac banna solvere. Ad verbum easdem retuli in

regesto diplomatico Relationis secundae ad P. Paschalem de Varisio num.

VI, ubi etiam monui, fore incertum, an tunc Adelpretus, vel Swikerius fuerit

Potestas. Ecce, num expediat notare etiam diem anni, quo quis primum, vel

ultimo occurrit Potestas.

16. Referente Blancolino in Chronologia veronensi Henricus de Egna 144

factus est Potestas Veronae an. 1240, iterumque an. 1246, et occisus a

Ioanne Scanarola an. 1247, quo anno ei successit in Praetura Henricus de

Egna iunior, defuncti nepos. Henricus de Egna filius quondam domini

Ioannis de Castro Fundo anno 1172 a Sancto Adelpreto episcopo tridentino

licentiam obtinuit aedificandi castrum Egnae. Diploma integrum legere est

apud meum Bonellum Vol. 2 Monum., pag. 452 145 . Dominus Nicolaus de

Egna, vir nobilis, vixit an. 1208, 1210, 1211, et sequentibus, etiam an. 1231.

Dominus Henricus de Egna fuit in Consilio tridentino anno 1240. Nobiles

viri domini Odoricus, Henricus, Ezelinus, et Vilemus fratres filii quondam

domini Ezelini de Egna claruerunt anno 1282. Dominus Ezelinus de Egna

fuit capitaneus Tridenti anno 1260. Ex eadem familia fuerunt duo episcopi

brixinenses, videlicet Albertus primus de Egna ab an. 1323 usque ad an.

1336, et Albertus secundus ab an. 1374 usque ad an. 1377, ut dixi in

Episcopario quadruplici. Teste laudato Blancolino in Chronico veronensi ad

an. 1247 Henricus de Egna occisus a Scanarola fuit nepos Ezelini de

Romano saevissimi tyranni, nempe filius sororis eius. Monachus Patavinus

in Chronico suo apud Muratorium To. 8 Rer. Ital. col. 690 habet, quod

“Anno 1255 circa principium aprilis, tridentini gravissimum iugum

tyrannidis Ecelini a suis cervicibus excusserunt. Ad quos opprimendos

validum exercitum per Vallem Suganam festinanter direxit, qui multa castra,

et villas eorum tam incendiis, quam rapinis crudeliter devastarunt. Eodem

144 Enida nata d’Enrico d’Egna, e di Aldisia Migoli di lui moglie beneficam se

praebuit Fratribus, et sororibus s. Piritus Veronae, teste Blancolino L. 2 delle Chiese, pag.

652. 145 Dominus Henricus de Egna vassallus ecclesiae tridentinae fuit Tridenti an. 1220.

Fuit de Egna, dicta etiam Innia, et Igna, pago Athesiae Tridentum inter et Bulsanum, non de

Enna Siciliae. Unde perperam dicitur Neapolitanus a Vercio To. 1, pag. 109 Hist.

Ecelinianae.
tempore Ecelinum de Egna, filius sororis suae, coniecit in vinculis etc.”. Ita

citatus Monachus. De praefato Henrico Potestate Veronae habet Chronicon

Estense To. 15 Rer. Ital. col. 311, quod anno 1247 de mense februarii cum

Henrius de Egna filius sororis nequissimi Eccellini gereret regimen civitatis

Veronae, quidam miles veronensis, nomine Iohannes de Scanarola

accusatus de proditione, ante tribunal eius vinctus compedibus existebat.

Cui cum Henricus diceret: Iohannes, scias esse impossibile, quod evadas,

ille gladium de caliga latenter educens, irruit in eum, ipsumque in capite

graviter vulneravit, ita quod vix diebus XV supervixerit. Tunc satellites

Potestatis ipsum protinus occiderunt. Tum col. 312 dicitur, quod Henricus

fuit iuvenis bellicosus, fortis, strenuus, et terribilis inimicis; ac subditur

illud proverbium: Qui vult mori, regem potest occidere. Quod Henricus

fuerit nepos Eccelini de Romano laudem eius non auget; nam ibi col. 311,

praemissum, quod idem Eccellinus fuit Sathanae minister, Diaboli carnifex,

potator humani sanguinis, sitibundus inimicus Ecclesiae, haereticorum

refugium, malitiae saedulus adinventor. Alii dicunt, quod fuit niger, et

pilosus totus.

17. Propter dicta in Praefatione § Hinc etiam animadverto, quod primus

senensium Potestas fuit ad an. 1199 ex Chronico senensi To. 15 Rer. Ital.

col. 19, ubi longa series Potestatum senensium ine interruptione datur, post

quam ad an. 1202, 1203, 1210, 1211 loco Potestatis positi fuere tres

consules 146 . Potestatum mutinensium series exhibetur cit. To. a col. 556.

Primus est ad an. 1188. Etiam in hisce Catalogis unicuique constanter

additur titulus Potestatis. Potestas mutinensis ad an. 1219 non dicitur

Rambertinus, sed Rambertus de Rambertis de Bononiam quem praecessit

an. 1217 Lambertus de Bualelo de Bononia, et sequuti sunt Rambertinus

domini Matthaei dominae Samaritanae civis Bononiae anno 1254.

Lamberinus Dominae Samaritanae Bononia 1268. Saracenus de

Lambertinis de Bononia 1272.

18. Iuverit nosse pro Praetoribus a Carretto, quod Othobonus de Carreto

ex marchionibus Finarii fuit episcopus ferrariensis an. 1304. Carolus ex

eadem familia cardinalis, et plures alii episcopi, et non episcopi fuerunt viri

illustres, teste Ughello To. 2, col. 545.

19. Ughellus, et Coletus impense laudant To. 1, col. 717 Antonium

Comitem Monte Catinum, nobilem ferrariensem, advocatum consistorialem,

episcopumque Fulginii ab an. 1643 usque ad an. 1668.

20. Pro nostro Pasqua facit, quod laudati Simonis cardinalis Pasquae

nepos ex fratre Octavianus Pasqua ianuensis, fuit episcopus Hieracensis (di

146 Primus Potestas Placentiae ad an. 1158, sed sine interpositione consulum mihi

Potestates fuerunt ab anno 1214, Murat. To. 16 Rer. Ital. col. 615.
Gerace) in Calabria ab an. 1574 usque ad an. 1591 laudatissimus, ac

plurium librorum scriptor, referente Ughello To.9, col. 398, edit. Coletanae

1721,qua semper utor.

21. Henricum de Egna inter Praetores nostros recensui, quia eius titulo

iudicis additum illud Curiae tridentinae, prout additum etiam sequenti

Henrico de la Bella. Sane additionem huiusmodi actuale iudicis munus

importasse inferre licet ex eo, quod non omnibus iudicibus facta reperitur.

Quamplurimos collegi solo iudicis titulo decoratos hoc modo: D. Trintinus

iudex, D. Iordanus iudex, D. Iacobus iudex dicitur de Pissavacca de

Tridento, Domini Calapinus, et Albertus, et Gisloldus iudices etc. quo

quidem titulo iudices habituales, idest Ex-iudices, sive olim iudices, indicari

censeo, praesertim quum eosdem in chartis anterioribus iurisperitos tantum

appellatos animadverterim: et duos, tres, aut quatuor simul iudices in una

eademque charta memoratos invenerim. In charta tridentina an. 1218 sic

recensiti occurrunt quatuor: Dominus Petrus de Malusco iudex, et dominus

Henricus iudex tridentinae Curiae, et dominus Adelwardus, et dominus

Gerardus iudices. In alia an. 1215 post archidiaconum occurrit dominus

Henricus iudex Curiae tridentinae: dominus Henricus de Cronpach,

presbyter Henricus capellanus.

22. Pro memoria placet hic referre, quod scriptum legi: Ioannes Baptista

Blancolinus in sua Chronologia veronensi ad an. 1213 habet: La città di

Trento venne in podestà de’ veronesi. Ad annum autem 1223 “Per opera di

Manfredo Cordovico 147 s’impadroniscono li veronesi di Trento, e vi

costituiscono Pretori Antonio Nogarola, e Pace Lazise nobili veronesi; ma

Pietro Zagata mette ciò esser seguito nel 1213, altri dicono nel 1231”.

Torellus Sarayna I.U.D. in Historiis veronen. Lib. 1, fol. 19 edit. veronen.

1542,col. 1, scribit: “Nel 1265 Mastino de la Scala posto inpronto l’essercito

de la Republica veronese andò alla recuperatione de Trento già sotto

Eccelino manchato da la ubbidienza de Veronesi. Gionto sopra quello non

volendosi dare li cittadini, con una leggier battaglia guadagnoe l’entrata, e

concesse la città per ragione della guerra in preda agli soldati, per il che le

robe, e persone divennero in podestà de quelli con estremo danno e ruina”.

Idipsum quod Torellus habet ex Curte Bertondellus quoque in Hist. feltren.

pag. 76, ubi additur, quod Tridenti moenia fuerint a veronensibus prostrata,

et deinde sumptibus tridentinorum restituta, necnon quod dicto an. 1265

acciderit secunda tridentinorum a veronensibus defectio. Denique

Blancolinus in Chronologia veronen. ad annum 1265: “Mastino dalla Scala

capitano del popolo veronese ito a Trento con grossa banda di gente prese

quella città, e la saccheggiò: la quale innanzi la morte di Ezelino erasi

147 Allii da Cordovico.
ibellata dai veronesi”. Idipsum citatis Blancolino, Saraina, et Curte, habet

etiam Vercius in Hist. Marchiae Tarvisinae, ac veronensis, To. 1, edit. Ven.

1786, pag. 144 ad an. 1265. Etiam Fidelis Onofri in suo Summario istorico

ait, quod nel 1222 Trento venne in potere della Repubblica di Verona per

opera di Manfredo di Cordovico. Haec omnia die alio examinanda relinquo.

Bonellus Cordovici factum reiicit, ac negat vol. 2, pag. 117, et 555, etsi

dictum etiam a Ioanne Francisco Tinto, Ludovico Muscardo, et Hieronymo

de Curte veronensibus, ac realtum a Hieronymo Tartarotto nelle Memorie

antiche pag. 19, ac Simone Petro Bartholomaeio perginate in Dissert. de

Monetis pag. 33.

23. Anno 1283 tridentini litigarunt cum veronensibus propter confines,

Albertumque de Castrobarco ab Scaligero veronensi missum in vincula

coniecerunt, suo tamen malo eventu.

24. Anno 1301 Albertus Scaliger veronensium dominus milites

Tridentum misit, ut ipsum recuperaret, sed frustra, et cum suo damno.

25. Pro Cicario Ezelino de Campo notandum, quod fuerunt canonici

ecclesiae tridentinae Albertinus de Campo an. 1166, Aldrigetus de Campo,

Fridrici filius, an. 1211, tandem episcopus, Odolricus de Campo 1259, et

1295. Henricus de Campo an. 1259, et 1265. Ezelinus de Campo an. 1261,

et 1295. Gislembertus de Campo, Armanni filius 1288, deinde decanus

Tridenti 1303, et 1321. Henricus de Campo eius frater 1311, tandem

decanus ab an. 1321 usque ad 1328 148 . Ioannes Baptista de Castro Campi

legum doctor fuit archiconsul Tridenti an. 1494, et 1498 dictus etiam

Mathias Comes Gallassius de Castro Campi. Celeberrimus fuit Mathias

Comes Gallassius tridentinus, Dux Luceriae, ac supremus exercituum

austriacorum praefectus usque ad an. 1647 quo obiit. Ioannes Wenceslaus

Gallassius tridentinus Comes fuit orator caesareus Romae an. 1715, obiitque

Pro-Rex neapolitanus an. 1719. Nunc Castrum Campi est Comitum

Trappiorum Aeniponti a tempore, quo Gallassii defecerunt.

26. Non frustra fuit additum pag 25 [num. L] Cividado illud Belluni,

nam in brixiana dioecesi 43 P.M. ab urbe dissitus est pagus parochialis cum

Vicariatu foraneo dictus Cividate in libello Il Sole di Brescia pro anno 1773,

pag. 70, et Cividato in alio Diario bresciano per l’an. 1786, pag. 106.

27. In manuscripto Catalogo Bernardiano post Lanfrancum de Oriano

habetur: 1460 Christophorus Lanfranchinus veronensis Praetor Tridenti.

Vide infra num. 37.

148 Anno 1392 vixit Tridenti domina Isabeta quondam domini Encelini de Campo. Et

an. 1401 Vigilius filius et heres quondam ser Henrici dicti Pocherii, et dominae Elizabet

eisudem ser Henrici uxoris et filio quondam domini Hecelini de Campo.
28. In eodem Catalogo Bernardiano ponitur: 1462 Hieronymus

Mussatus patavinus Praetor Tridenti. Vide infra num. 46.

29. Ibi post Nardum est: 1562 Mathias Caracius de Cento Potestas

Tridenti. Quidam Baptista Carracius, teste Pincio fuit Dux militum

venetiarum an. 1508 ad Petram Vallis Lagarinae.

30. Nulla mentio ibi est Praetorum Gozadini, Alexandri Madii, et Pauli

Ungarelli. Ioannes e Sallis perperam dicitur brixiensis. Pariter inibi

desideratur Praetor Buzacharenus, et Coepolla anni 1485 et Lambertinus an.

1490, et Ungarellus anni 1491 et Paulus de Oriano anno 1492, et Paveius, et

alii.

31. Praetor Assandreus dictus in chartis a me visis, dicitur Assander in

Catalogo Bernardiano. Recte utroque modo 149 . Quidam Manfredus de

Asandris de Mantua fuit Potestas Mutinae anno 1313, ex Chronico

mutinensi apud Muratorium To. 15 Script. Rer, Ital. col. 574. Quidam vero

Gio. Battista Assandri scripsit opus praenotatum: Della economia,ovvero

disciplina domestica. In Cremona 1616, in 8°, et aliud sub tit. Rivoluzioni di

Cattalonia. In Bologna 1645 in 4°.

32. Ugonii Praetoris nostri tempore vixit, claruitque Mathias Ugonius

brixianus I.U.D. episcopus Famaugusate in Cypro, Suffraganeus Brixiae,

atque an. 1505, et 1509 Vicarius generalis episcopi veronensis in

spiritualibus, et temporalibus. Resurrectionem suam expectat Brixiae in

ecclesia ss. Apollonii, Rochi, et Iosephi nostrorum Patrum Observantium

per eum die 4 octobris 1519 dedicata, teste nostro Waddingo ad an. 1517

num. 50. Scripsit librum de patrairchali praestantia in dialogi formam,

editum Brixiae an. 1507 qui servatur Tridenti in Biblioth. episcopali, nec

non Tractatum de Conciliis approbatum a Paulo III Papa per diploma

speciale die 16 decembris an. 1553 impressumque Venetiis an. 1565 sub tit.

Synodia Ugonia. Hunc impense commendat Ludovicus Morerius parisiensis

in suo Diction. verbo Ugonis. Laudatur etiam a Benedicto XIV L. 1 de

Synodo, cap. 1, num. 4, et L. 2, c. 5, n.1, et L. 3, c. 1, n. 2. Vixit etiam an

1530. Quidam Lodovico Ugone brixianus fuit capitaneus contra turcas anno

1570.

33. De Familia Castillionaea tractatur apud Murat. To. 6 Rer. Ital. col.

1004, deque aliis Castillionaeis in pluribus aliis tomis eiusdem collectionis.

Claret etiam hodie Mediolani.

34. Ughellus To. 2 col. 754 laudat Hieronymum Codebò episcopum

Montis Alti, natum Mutinae ex generoso stemmate, patre Andrea Mutinae

Ducum a Consiliis clarissimo. Idem translatus anno 1661 ad episcopatum

149

Hoc anno 1789 Camillo Assandri capitaneus militum mediolanensium contra

turcas eumtium.
Regii Lepidi, defunctusque ipsomet anno, laudatur etiam a Nicolao Coleto

cit. To. 2 Ital. Ughell. col. 320 verbis hisce: Hieronymus ex Comitibus de

Codeboviis Mutinensis, ortus die 13 augusti 1594, ex Comite Andrea

Codebovio. In iudicibus quoque dictae Italiae legitur non Codebonius, sed

Codebovius. Catalogus Bernardianus luculenter habet Codebonius. Vide

infra num. 127.

35. Anno 1300 Bellotus de Calchis de Mediolano fuit Ianuae Potestas,

ex Annal. genuiens. Georgii Stellae To. 17 Rer. Ital. col 1015. Aliis quoque

Calchi commemorantur in eadem collectione Script. Rer. Ital, quos inter

celebris scriptor Tristanus Calchus mediolanensis dictus nobilissimus

historicorum mediolanensium a Muratorio 150 .

36. Circa an. 1366 obiit Franciscus de Ordelaphis Tyrannus, seu

dominus Forolivii. Filius eius fuit Scarpetta de Ordelaphis episcopus

Forolivii ab an. 1391. Vide infra num. 45.

37. Anno 1460 Christophorus Lanfranchinus veronensis fuit Praetor

Tridenti, ex Catalogo Bernardiano 151 . De eo loquitrus Papadopulus To. 2

Hist. Gymn. patavini pag. 25 in hunc modum: “Christophorus

Lanfranchinus, Comes, et eques, nobilis veronensis, a prima aetate

liberalibus disciplinis operam dedit Bononiae, claruitque adhuc iuvenis ex

elegantissima oratione habita in nuptiis Gherardi Bevilaquae, et Constantiae

Bentivolae. Iurisprudentiam quoque ibidem attigit; verum revovatus

Patavium a legibus venetis, hic et curriculum studiorum absolvit, et lauream

in utroque consecutus est, post quam reversus Veronam iurisconsultorum

veronensium facile princeps fuit declinante saeculo XV, carus etiam, ac

potens consiliis seu responsis plurimis editis apud Fridericum III caesarem,

aliosque principes maximos. Scripsit librum doctissimum de Iure

praecedendi doctorum, et militum, quo nomine viros Ordinis equestris

significat. Primas autem concedit doctoribis, validissimis, sed et acutissimis

rationibus, stylo tamen barbaro, et luculento, in quo doctrinam laudes,

elocutionem detesteris. Sumptuosus, locuples, et venerabilis omnibus, sed

enim pia largitate, ac magnificentia erga res sacras gloriosior in patria

mortalitatem explevit circa finem saeculi eiusdem, anno ut creditur

MCDXC. Laudatur a Panvinio, Curtio, et Puteo, ex quibus haec pauca

decerpimus”. Ita Papadopulus. Ex Blancolino de’ Supplementi alla cronica

di Pier Zagata vol. 2 partis 1, laudatus Christophorus fuit Vicarius

150 Franciscus Maximilianus Calcus nobilis mediolanensis anno 1610 studuit

Ingolstadii. – Tristani Calchi Historia mediolanensis prodiit Mediolani an. 1628 in fol.

Eisudem residua historiae mediolanensis Mediolani an. 1644 in fol.

151 Veronae nunc sunt Comites Lanfranchini, teste Blancolino. Christophorum

Lanfranchinum inter illustriores veronenses recenset Ferd. Ughellus in praefatione ad

catalogum episcoporum veronensium To. 5, col. 659.
magistratus mercantilis Veronae an. 1464, 1470, 1472, 1476, ac Potestas

Leniaci an. 1469, 1479, et 1504, quo decessit, habuitque successorem anno

1535 Alexandrum Lanfranchinum Vicarium dicti magistratus 152 . Auctor

praefati libri de Praecedentia doctoris et militis in cit. To. pag. 151,

asseritur etiam ab eodem Blancolino.Marchio Maffeius in Verona illustrata

part. 2 col. 102, 103 eumdem laudat, et appellat insigne legista, che fu

ambasciator per la patria a Venezia. Praeter librum editum de

Praecedentia, scripsit teste Maffeio, alium librum in laudem caesaris

Friderici. Orationem habitam in suo ingressu ad lecturam ferrariensem anno

1448 et aliam pro nuptiis Gerardi Bevilaquae, et Constantiae Bentivolae de

Bononia. Scripsit invectivam in quosdam tunc gliscentes mores, idest

adsectandi nomenclatruram Comitis, et assumendi extraneos habitus, quos

deliros, inhonestos, histrionibus aptissimos, cauponarios, barbaricos, et

gallicos appellat. Scripsit tandem alia multa versu, et prosa, quae in

manuscriptis codicibus asservantur. Multos libros impressos, et ineditos

possedit, quos renseuit in suo testamento scripto anno 1494 notante Maffeio.

Vide supra num. 18.

38. Anno 1786 die 8 octobris reddidi domino Bernardio suum

Catalogum, eique grati animi ergo adieci Appendicem ad Praetores civitatis

tridentinae, continentem nomina, et notulas plures. Incipit: 1206 Adelpretus

Comes Tirolensis Potestas. Sed non omnes Vicarios recensui, neque ullum

assessorem. Libellus implet pagg. 8 in 4°, ac finit: Legum doctor.

39. Concinum de Concinis annaniensem, de quo ad an. 1588, alibi

nuspiam invenire potui, videlicet neque in tabulis manuscriptis exhibentibus

alios Concinos (de Concinis) de Tuyeno, et Casetio usque ad an. 1447,

neque in libello ceteroquin diligentissimo, impresso Tridenti anno 1757 sub

titulo: Descrizione geneologica 153 dell’antica, e nobil famiglia Concinni, in

quo agitur de Concinis etruscis, et annaniensibus ab origine usque ad dictum

annum 1757 recensenturque alii Concini de Concinis, sed nostro Praetore

anni 1588 multo antiquiores. Recentior inter annanienses est ad an. 1490

idemque legum doctor.

40. Nonnisi Venetiis reperi Ottobonos, ex quibus nullus quidem fuit

Reipublicae princeps, seu Dux, […]men eiusdem Reipublicae magni

152 Blancolinus L. 1 Eccl. Veron. pag. 367 dicit factam fuisse portam cuiusdam

ecclesiae cum inspriptione: Christophorus Lanfranchibnus doctor, et Comes, eques suo ere,

et sponte vivens dicavit anno salutis 1493. – Idem Christophorus Lanfranchinus scripsit

elegiam quinquaginta versuum ad Hermolaum Barbarum episcopum veronensem

defunctum anno 1471, laudatam a nostro P. Ioanne de Augustinis To. 1 dell’Istoria degli

scrittori viniziani, pag. 256. Eumdem Christophorum recenset inter viros illustriores

civitatis veronensis Ughellus in praefat. ad episcopos veronenses.

153 *Nel testo genealogica.
cancellarii fuerunt ab an. 1559 Ioannes Franciscus filius Ectoris, Leonardus

filius Iacobi, et Marcua filius Marci Antonii, omnes Ottoboni, prout

admonet noster P. Ioannes de Augustinis nell’Istoria degli scrittori viniziani

To. 2, pag. 559, 560 154 . Ex iisdem Ottobonis unus, idest Petrus praedicti

Marci filius, fuit episcopus arixiensis, ac tandem usque ad an. 1691 Papa

Alexander octavus nuncupatus. Hodie nulla est ottoboniana familia penes

venetos; etenim nulla comparet in Libro aureo exhibente Familias patricias

Venetiarum edito an. 1764, ac iterum an. 1778. Leonardus Otthobonus anno

1596 fuit secretarius Consilii decemviralis. Petrus Othobonus an. 1729 fuit

cardinalis episcopus sabinensis, et S.R.E. vicecancellarius. Antonius

Ottobonus fuit Potestas Feltri an. 1675. Vide infra num. 57.

41. Venetiis pariter est familia patricia de Pisauro appellata, ex qua

Ioannes fuit Dux Reipublicae anno 1658, et Ioannes Maria episcopus

Paphensis in Cypro an. 1555. Pisaurum autem est civitas episcopalis in

Ditione pontificia, inque regione Umbriae. Anno 1425 fuit Potestas

Ravennae Ioannes de Pisauro patricius venetus. Pisaurum ab aliis collocatur

in Piceno, et putatur a flumine Isauro, sive Pinsauro Pinsauri ferre

cognomen, ut Ugghellus admonet To. 2, col. 857.In antiquis tabulis

Pisaurum nominatur.

42. Quidam Superbus de Viris illustribus ferrariensibus saepe allegatur

in Italia sacra editionis venetae Nicolai Coleti, in episcopis ferrariensibus, et

alibi.

43. Augustinus Barbosa lusitanus To. 1 Collectaneorum in ius

pontificium universum edit Lugdun. 1647, Lib 2, tit. 30, cap. 8, num. 7, et

19 allegat Ludovicun Rodolphinum de suprema, seu absoluta principis

potestate, opus in capita, et numeros tributum. Idem Ludovicus Rodolphinus

recensetur etiam in Nomenclatore auctorum, qui partem huiusmodi

collectaneis contuletrunt 155 . Pariter il Rodolfino etiam in Muratorio

commeoratur in Tract. dei difetti della giurisprudenza edit. Tridenti 1743, p.

187, cap. 14. Redolfini Praxis recentior. Venetiis 1726 in fol. Petri Ridolfini

praxis recentior procedendi in iudiciis in Romana Curia. In fol. pro L. 18.

44. Ansaldus de Ansaldis I.U.C. florentinus, et S.R.R 156 . auditor in sui

discursibus legalibus de Commercio et mercatura editis Coloniae

Allobrogum an. 1718 157 . Discursu 45, pag. 152, 153, 154 et in aliis, citat

Michalor de Fratrib. opus in partes, capita, et numeros divisum. Hisce

154

Vie infra num. 68, 79.

155

Ludovicus Rudolphinus de Sabloneta de Origine, dignitate, et potestate Ducum

Italiae. Argentorati 1624 in 4°. Ex methodo Langleti.

156

*Sacrae Rotae Romanae.

157

Obiit Rotae decanus.
scriptis vidi Blasii Michalorii I. C. urbinatis, ac Rotae collegialis Urbini

iudicis ordinarii opera iuridica, nempe de Fratribus, de Positionibus, et de

coeco, surdo, et muto, volumen in folio editum Venetiis an. 1709 apud

Paulum Balleonium. Idem Blasius forsan exstitit nostri Praetoris genitor;

etenim natus est anno circiter 1575, et claruit usque ad an. saltem 1659.

Studuit in bonnoniensi gymnasio sub Horatio Giovagn. ispo attestante in Tr.

de Fratrib. part. 1, c. 20, n. 21.

45. Alius Ioannes Ordelaphus anno 1183 una cum aliis civibus

tarvisinis egit de arcendo Ezelino romanensi a civitate tarvisina, prout monet

anonymus Monacus Camaldulensis nelle Memorie del monastero de’ ss.

Cristiana, e Parisio di Treviso di monache Camaldolesi additis alle

Memorie della vita di san Parisio Mon. Camald., editisque Venetiis 1748,

pag. 76 ubi praemittitur, quod forsan idem fuit ille Ioannes Ordelaphus, qui

anno 1190 die quinta februarii pro remedio animae suae obtulit eremo

Cmaldulensi agrum, ut super ipsum aedificari posset sicti Ordinis

Camaldulensis monasterium 158 . Pag. 77 notatur, quod “gli Ordelaffi erano

cittadini trevigiani, diramati, secondo l’opinione comune, dalla Casa

Faledro, del ruolo delle patrizie veneziane: poiché Ordelaf è lo stesso nome

che Faledro, letto al rovescio. Questi divenuti col tempo assai potenti si

fecere signori di Forlì, città della Romagna: ma in questo secolo essi erano

de’ primi di Treviso, e possedevano molti palazzi, e case”. Praefatus

anonymus Camaldulensis fuit Pater abbas dominus Ioannes Benedictus

Mittarellus, aliorum etiam operum auctor clarus, teste Rambaldo de

Azonibus Advocatis canonico tarvisino nelle Memorie del Beato Enrico

morto in Trevigi, editis Venetiis an. 1760, part. 1, pag. 107, ac alibi: ac

etiam Ioanne Lamio nelle Novelle di Firenze 1748 pag. 567, apud

Zachariam historicum literarium Italiae To. 1, pag. 175, edit. 2, Ven. 1750.

46. Apud Muratorium To. 10 Rer. Ital. exstat Historia augusta Albertini

Mussati patavini. Apud Ughellum autem Galeatius Mussatus archipresbyter

ecclesiae cathedralis patavinae ad an. 1648. Citato To. 10 Rer. Ital. col 787

occurrit perillustris, et excell.mus I.U.D. Antonius Mussatus patavinus ad

an. cir. 1625. Alia praedicti Albertini opera recenset Muratorius ibi. col. 1,

2, 3 eumque dicit historicum, poetam, et tragoedum, ac patavinae urbis

insigne ornamentum. Obiit senex Clugiae exul anno 1329 aut 1330. Dubium

habet, num reapse a Musis cognomen Musati acceperit, dictusque primum

fuerit Mussus, ut putavit Scardeonius. Impense laudatur Papadopulo To. 2,

pag. 7 ubi refertur, quod appellatus fuerit Musaptus, quasi Musis aptus,

quando fuit coronatus poeta. Fuit Praetor Florentiae, ac Lendinariae, legatus

158 Anno 1259 fuit civis tarvisinus Ordelafus de Marcio.
paduanorum ad Caesarem. Anno 1781 claruit poeta Conte Nicolò Mussato

padovano.

47. Anno 1490 Ioannes Gothardus, et Ioannes Franciscus fratres,

civesque tridentini, ex familia nunc extincta, fuerunt exilio multati a

potestate Lambertino tamquam fautores Roberti Sanseverini, ac venetorum

contra civitatem Tridenti. Imagines autem eorum depictae fuerunt in Tutti

Praetoria pedibus, et capite inversis: ipsorumque bona ad fiscalem Cameram

devoluta. Ubinam pedem fixerint, nescio. Sciens alioquin, quod fuit Tridenti

familia nobilis 159 eiusdem cognominis etiam anno 1591, uti dixi in Biblioth.

Tirol. art. 249.

48. Bonus iudex sicut nocere cuilibet nescit, ita prodesse omnibus novit.

Boni iudices iustitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt,

nec eam muneribus acceptis destruunt. S. Isidorus Lib. 3 Sententiarum, c.

54. Et haec pro memoria.

49. P. Cyprianus Gnesottus de Setauro Capuccinus nelle Memorie delle

Giudicarie edit, Trid. 1786, pag. 99, et 100 ait: “Alcuni cittadini di Trento

(hic citat Francum in Vita Federici Arc.) massime Manfredo Crodovino

diedero la città di Trento in potere de’ Veronesi. Il Tartarotti nella Lett. al

Prep. Muratori pag. 19, va osservando, che gli scrittori veronesi riportano

questo fatto all’anno 1222, e che Antonio Nogarola, e Pazio Lazisio cittadini

di Verona venissero col nome, ed autorità di governatori a prenderne il

possesso, ed usarvi giurisdizione. Se questo fosse vero etc.”. Vide supra

num. 22.

50. Idem Gnesottus pag. 100, et 101 subdit “Riferisce il Muratori, che

Federico II imperatore senza vere in considerazione le donazioni di Corrado

e di Federico I imperatori si appropriò la podestà temporale di Trento, e che

vi ponesse nell’anno 1225 per Podestà Adalperto, o Alberto Conte del

Tirolo, cui il vescovo dovette accordarsi... Ad Adalperto Podestà di Trento

sotto il titolo di reprimere i ribelli, e tenere soggetti i popoli l’imperadore

sostituì Sodigerio di Thito Pretor di Trento con grossa truppa di tedeschi

dopo il 1240, il quale sostituiva altri giudici subalterni, e dopo Sidigerio

proseguirono i Conti Mainardi come apparisce dal testamento di Egnone

presso il Bonelli vol. 2, pag. 138. Faceva molto bene i fatti suoi Sodigerio sì

in Trento, che nel Trentino, usurpando a chi che sia sotto ogni pretesto e di

esazioni, e di condanne, secondo narra il Franco in Vita Riprandi, le case, i

campi, le decime, e quanto sapeva desiderare. Diede sentenza a’ 2 febbraio

1245 contro Odorico Pancera per usurparsi i suoi beni sotto titolo, che

avesse in guerra dato soccorso ai bresciani, dichiarandolo ribelle, quando

anzi nel 1242 aveva valorosamente aiutato i trentini, ed i loro alleati, come

159 *Perotti.
si ricava dal Franco, insorti essendo i bresciani poco innanzi”. Haec

Gnesottus conferenda cum superius iam scriptis.

51. Praefatus Gnesottus pag. 102 dicit: “In Trento risiedeva il Podestà

delle Giudicarie, tenendo nelle Giudicarie li Podestà subordinati. L’augusto

impeartore, con sentenza data die 7 exeunte octubri in campanea de Monte

Claro apud castra... l’anno 1237, cessavit potestariam Comitis Tirolis de

Iudicaria... et omnes alias potestarias civitatis et episcopaus Tridenti...

praecipiendo districte, quod omnes homines epsicopatus Tridenti veniant de

cetero ad civitatem Tridenti pro iustitia postulanda, et facienda etc. Costituì

in allora in suo nunzio e luogotenente per le cause Lazario, acciò giudicasse

in nome di S.M.”. Sic Gnesottus, cui addo, quod Montechiaro est locus

parochialis, ac vicarialis XII P.M. distans a Brixia. Vie supra num. IX.

52. Idem Gnesottus pag. 106 scribit “Viveva Egnone nel tempo, che

Sodigerio di Thito era Podestà di Trento, e seppe così bene esso vescovo

coltivare l’affetto de Podestà colle buone grazie, e co’ regali, che Sodigerio

stesso fatto amico favorì il vescovo, ed i suoi aderenti sino a raccomandarli

a Cesare, e ad Eccellino il tiranno, purché né il vescovo, né i suoi aderenti

fossero apertamente contrari a Cesare, o ad Eccelino. Riacquistò perciò il

vescovo quanto per avanti era stato da Sodigerio usurpato”. Pag. 107:

“Eccelino... aveva vendute le sue ragioni contro i Conti di Arco a

Sodigerio”. Pag. 113: “Avendo Sodigerio Pretor di Trento comperati da

Riprando d’Arco ancor vivente mulini, decime, ed altri beni, vedendo di non

potere ritenerne il pacifico possesso contro voglia de’ Conti d’Arco, ne avea

cesse a Mainardo tutte le ragioni per così spogliarli più facilmente”.

53. Ponzinibius tamquam scriptor catholicus italus commemoratur a P.

Martino Del-Rio Iesuita in Disquisitionibus magicis recusis Coloniae

Agrippinae 1679, Lib. 2, quaest. 15, pag. 175.ubi agitur de daemonibus

incubis, et succubis. Citatur etiam quaest. 16 Ponzinibius Italus ceu a quo

scriptus integer fere liber de nocturnis sagarum conventibus. Additur quod

Spinaeus scripsit contra Ponzinibium, idest Bartholomaeus Spinaeus, dictus

etiam de Spina Sacri apostolici palatii magisetr in quaest. de strigibus

citatus a Del-Rio. Spinaeus inquam, Ord. Praedicatorum, qui teste Miraeo

de Script. saec. 16, cap. 26, edidit librum de strigibus, et Lamiis Romae

anno 1575, in 4°. Delrius obiit anno 1608. Etiam L. 4, sent. 16 Del-rius citat

Spinaeum contra Ponzinibium pluries. Quartam editionem ordinavit an.

1604 sub operis Salmanticae. Iuxta Echardum To. 2, Script. Ordinis

Pradicatorum, pag. XXI Bartholomaeus Spina fuit S.A.P. magister ab an.

1542 ad 1546, quo obiit. Eodem Echardo auctore To. 2, pag. 127 idem

Bartholomaeus de Spina pisanus edidit suum Tractatum de strigibus prima

vice Venetiis anno 1523. Deinde cum Tractatu de praeeminantia sacrae

theologiae super alias omnes scientias, et praecipue humanarum legum,
adversus Ioannem Franciscum Ponzinibium iurisperitum: cumque Apologiis

tribus adversus eumdem de Lamiis, quae prodierunt primum Venetiis an.

1525, deinde alibi. Haec accumulavisse iuverit, ut innotescat Ponzinibium a

Spina confutatum distinguendum a nostro Praetore Ioanne Baptista. Forsan

hic filius eius fuit. Vetustior scripsit de Lamiis teste Delrio L. 2, quaest. 16,

pag. 180. Franciscum Ponzinibium a Spineo confutatum dicit etiam noster

Candidus Brugnolus in suo Alexicaco edit. Ven. 1668.

54. Anno 1424 die 20 augusti Tridenti honorandus Antonius de

Molveno quondam ser Francisci notarii, fuit ab Alexandro episcopo

tridentino investitus de decima vini, bladi etc. post Castrum Trentum de

prope Tridentum, et circa ecclesiam s. Georgii post dictum Castrum sitam,

salvo iure quartae ecclesiarum s. Georgii, et Blasii de Castro Trento

praedicto. Anno 1456 vixit Christophorus Comes Palatinus quondam

generosi Comitis Palatini, ac iurisperiti domini Antonii de Molveno civis, et

habitator civitatis Tridenti, ac publicus imperiali auctoritate notarius. Idem

an. 1451 dictus fuit nobilis vir Christophorus notarius quondam domini

Antonii de Molveno civis Tridenti.

55. Curiae civitatis brunsvigensis in Saxonia praefixa dicitur sequens

inscriptio apud Petrum Bertium in Commentariis rerum germanicarum edit.

Amstelodami 1633, pag. 491: “In controversiis caussarum capitales

inimicitiae oriuntur. Fit amissio expensarum. Corpus quotidie defatigatur.

Labor animi exercetur. Multa, et inhonesta crimina deinde consequuntur.

Bona, et utilia iopera postponuntur. Et qui saepe credunt obtinere, frequenter

succumbunt. Et si obtinent, computatis laboribus et expensis nihil

acquirunt”. Brunsvigae ceteriquin latine dicitur Brunopolis.

56. Quidam discretus et sapiens vir dominus Bernardus de Baratis de

Parma fuit iudex, et Vicarius nobilis, et potentis domini Nicolai ab Equis de

Verona civitatis Vincentiae, et districtus honorabilis Potestatis anno 1361

die 4 februarii. Quidam Nicolaus de Barattis parmensis fuit abbas

nonantolanus in Ducatu mutinensi anno 1311. Saladinus Barattus fuit

Vicarius capitularis Parmae anno 1259.

57. Zacharia To. 7 Hist. Lit. pag. 326 habet: Introdottosi sul declinare

de dodicesimo secolo nelle città di Lombardia, e in altre ancora il costume

di chiamare Podestà forestieri a rendervi ragione, furono a tale impiego da

molte d’esse domandati patrizi veneti: il che con erudito novero di coloro,

che da Venezia furono ad altre città richiesti a presedere 160 a’ giudizi,

dimostra il N. A. idest Marcus Fuscarenus eques, ac procurator, ac tandem

Dux Venetiarum in libris della Letteratura veneziana edita Patav. 1752”.

160 Presedére Facciolatus.
58. Concini habuerunt domum Tridenti apud Plateam Castri dictam la

Mostra: quae quidem domus usque ad Iosephum II appellata fuit la

Munizione, sive armamentarium regium. Anno 1515 nobiles domini

Antonius, Iacobus, et Bartholomaeus fratres, filii quondam domini Arnoldi

de Concinis de Casezio Vallis Annaniae vendiderunt Bernardo episcopo

tridentino unum stabulum positum in civitate Tridenti apud Plaetam Castri

Boni Consilii pro pretio rhenensium 85 in ratione librarum quinque

denariorum bonae monetae pro quolibet rhenense.

59. Pro Praetore Cappo laudato num. CIX facit, quod legere est To. 10,

del Giornale Enciclopedico, ottobre 1778 in Vicenza, nella stamperia

Mosca, nam pag. 93 sub dat. Roma 6 ottobre 1778 habetur: “S.E. la S.

Contessa vedova Braschi nata marchesa Cappi Pietrozzani mantovana

cognata di Sua Santità fu dalla imperatrice regina creata Dama della

Crociera”.

60. Salarium, quod nunc datur Praetori tridentino est librarum 825

praeter sportulas, et alios proventus, a quibus eidem promanamt centum

circiter floreni quolibet mense. Tempore episcopi Frundsbergii fuit librarum

900 cum onere tenendi suis expensis octo famulos, prout habent eius

Statruta cap. 2.

61. Anno 1786 doctor Vincentius de Bernardis Zetta civis, et notarius et

del Corpo d’Aggiunta, exhibuit Magistratui consulari un progetto di far

Podestà di Trento un terriere cittadino col titolo di Vice-Podestà

provisionale. Constat sex articulis. Incipit epistola: Avendo io l’onore.

Contra scripsit ill.mus baro Gaudentius Ant. de Gaudento libellum sub tit.

Parere di un cittadino sopra il progetto di fare Podestà un terriere. Incipit:

Sono a tutti note. Implet pp. 30 in fol., fuitque Magistratui exhibitus die 2

ianuarii 1787. Alius scripsit: Riflessi d’un altro cittadino in risposta al

parere sopra il progetto etc.; incipit: A qualunque cittadino. Implet pp. 24 in

fol. Statim respondit baro Gaudentus libello inscripto: Replica ai riflessi

sopra il parere d’un cittadino intorno al progetto di far Podestà un terriere.

Incipit: Se il sapere. Implet pp. 25. Omnia descripta manu laudati baronis

concinna, et eleganti vidi, et legi hac die 18 ian. 1788. Praevaluit votum

baronis pro Praetore statutario extraneo. Bernardius nomen suum aliis

commodavit. Libellus riflexionum compositus fuit non ab uno tantum, sed a

pluribus.

62. Ludovicus de Calvis de Bononia iterum Vicarius Tridenti ad annum

circiter 1435 putatur, quia ceu talis licentiam dedit Ioanni Staufero notario

Tridenti relevandi rogationes quondam Antonii f. q. Bertolasii, qui scripsit

saltem usque ad an. 1431 inclusive, fuitque inter vivos etiam anno 1435.

Vide nostrum Notariale tridentinum parte 2, cap. 15, num. 1338.
63. Bartholomaeus Coepola veronensis I. C. qui obiit an. 1477, scripsit

suum Consilium 58 editum Lugduni an. 1531 contra magnificum dominum

Potestatem Tridenti, quia capi fecit Paulum Fabrum, et Georgium de Villa

Roveredi de Vello districtus veronensis, homicidas, et fures, etsi delicta non

commiserint in Praetura tridentina. Dicit idem Coepola, quod alias inita

fuerunt certa capitula inter ill.mum Ducale Dominium Venetiarum, et

Ill.mum dominum Ducem Austriae, sub cuius nomine tunc gerebatur

Praetura tridentina, in quibus capitulis continetur, quod solum crematores, et

diffiadtores sicarii manifesti remitti debeant, ne talia delicta impunita

remaneant. In fine autem dicit: Concludo, quod magnificus dominus

Potestas Tridenti non tenetur, nec debet remittere dictos inquisitos ad

civitatem Veronae, nec potest contra eos procedere, nec eos punire.

64. Quidam Philippus Bebius scripsit Vitam s. Ursulae ante an. 1660,

teste nostro Bonaventura Conoro hiberno, lectore Bulsani tridentinae

dioecesis. Vide supra num. CXV.

65. Exstat liber Nicolai Crassi de Pisaurae gentis origine et

praestantia. Venetiis 1652, in 4°, idest della Famiglia Pesaro nobile in

Venezia. Vide supra num. XLIV. Marcus Guatius patavinus in suis Historiis

ad an. 1537 laudat il Clarissimo Girolamo da ca de Pesari.

66. Anno 1240 Tridenti in palatio episcopatus dominus Sodegerius de

Tito, de imperiali mandato in episcopatu tridentino Potestas, et Ancianus,

dedit licentiam aedificandi castrum Turani, scilicet Dossum Turani ubi

dicitur Castrum Cai, cui cohaeret a mane et meridie flumen: ita tamen, quod

castrum illud sit apertum semper episcopatui tridentino. Ita charta.

67. Anno 1429 die 7 ianuarii sententiam tulit egregius legum doctor

dominus Gerius de Monte Catino de Ferraria honorabilis Vicarius, et ius

publice reddens in civilibus et criminalibus causis in civitate et Curia

tridentina pro R.mo in Christo Patre, et principe serenissimo, et domino

domino Alexandro Dei, et apostolicae Sedis gratia episcopo, et domino

Tridenti dignissimo, Duceque Mazoviae etc.

68. Anno 1495 indictione 13 fuit Tridenti magnificus, et clarissimus

iuris utriusque doctor dominus Ottobonus de Valenza honorabilis Potestas

Tridenti pro R.mo in Christo Patre, et domino domino Udalrico Dei, et

apostolicae Sedis gratia electo, et domino Tridenti dignissimo. Charta fracta

est, et non habet diem mensis.

69. Anno 1509 die 12 maii fuit Tridenti magnificus, et praeclarissimus

iurisconsultus, strenuusque miles dominus Alovisius Saxolus de Mirandula

honorabilis Potestas Tridenti pro R.mo in Christo Patre domino domino

Georgio de Naidech Dei gratia episcopo et principe tridentino illustrissimo.

70. Anno post 1534 magnificus I.U.D. dominus Michael Castagninus

faventinus Praetor Tridenti. Dictus etiam Castegninus.
71. Anno 1554 die martis 16 ianuarii scriptuum: “Nos Iulius Caesar

Castelvitreus mutinensis iuris utriusque doctor, et pro R.mo,et Ill.mo S.R.E.

cardinali et principe tridentino dignissimo etc. Praetor. In suo sigillo sunt lit:

I.C.C.

72. Anno 1609 die 12 ianuarii nobilis et clarissimus dominus Ludovicus

Rudolfinus I.U.D. de Sabolonetta Tridenti Praetor honorandus. Exstat

Ridolfini praxis recentiorum de ordine procedendi in Romana Curia.

Venetiis 1726 in fol.

73. Anno 1524 die 3 martii clarissimus I.U.D. eques et Comes

apostolicus, dominus Ioannes de Castrovitreo de Mutina magnificus

Potestas civitatis Tridenti pro R.mo in Christo Patre, et domino domino

Bernardo Dei gratia episcopo et principe Tridenti ill.mo.

74. Anno 1566 die... iulii magnificus I.U.D. dominus Alphonsus

Rondinellus de Lugo honorandus Praetor Tridenti.

75. Anno 1562 die 26 augusti Tridenti. Coram magnifico I.U.D. domino

Mathia Caratio de Cento Praetore Tridenti. Centum est Bononiam inter, et

Ferrariam, spectans ad bononiensem dioecesim, et ad Ducatum

ferrariensem, seu Legationem ferrariensem. In civitatem erectum fuit a Papa

Benedicto XIV anno 1754 Bulla incipiente Apostolicae Sedis.

76. Anno 1559 die 22 augusti magnificus, et clarissimus I.U.D.

dominus Athilius Tondius senensis Praetor Tridenti. Sic clarissime scriptum

in charta scripta dicto die coram eo. Post an. 1557 magnificus I.U.D.

dominus Attilius Tondius senensis Praetor Tridenti dignissimus.

77. Iacobus Menochius papiensis I. C. et lector Papiae, ac Paduae

saeculo XVI ante an. 1587 Consil. 452 libri quinti commemorat plures

Ugonios brixianos, idest magnificum, atque excell.mum dominum Iacobum

de Ugonibus brixiensem iam defunctum, necnon dominum Hectorem, et

dominum Camillum eius filios, dominum Alexandrum, et dominum

Christophorum de Ugonibus, ac tandem dominum Stephanum, et dominum

Bonifacium de Ugonibus, quos omnes dictus Iacobus haerdes suos instituit,

vel substituit 161 .

78. Laudatus Blancolinus Lib. 1, delle Chiese di Verona, pag. 367 ait,

quod supra portam maiorem ecclesiae s. Thomae cantuariensis legitur:

“Christophorus Lanfranchinus doctor, et Comes, eques suo ere, et sponte

vivens dicavit anno salutis 1493”. Videsis supra num. 37.

79. Anno 1495, indict. 13 die veneris 13 novembris spectabilis, et

praeclarus iuris doctor dominus Ottobonus de Valentia Potestas honorandus

civitatis tridentinae pro R.mo in Christo Patre, et domino domino Odorico

de Liechtenstain electo, et donmino Tridenti dignissimo.

161 Anno 1239 fuit Praetor Mediolani Raymundus de Ugonibus brixianus. Ex Corio.
80. Hoc die 12 februarii 1790 apud ill.mum baronem G. A, de Gaudento

vidi diploma civitatis ferrariensis, quo nobilibus ferrariensibus anno 1787

adnumerati fuerunt nobiles Vaini, nominatim Iulius Caesar consiliarius

episcopi,ac principis Tridenti, origine imolenses, ac deinde

bagnacavallensies. Iulius aliam prorogationem Praeturae obtinuit usque a

diem ultimum maii 162 .

81. Anno 1576 die 20 februarii magnificus I.U.D. dominus Ioannes

Baptista Calavinus, habitator in Contrata s. Mariae Maioris, fuit

locumtenens Praeturae Tridenti.

82. Anno 1607 die 15 octobris indictione 5, die lunae Tridenti in

Contrata Alemana, in stuba palatii illustr. dominorum de Trautmansdorff,

coram nobili, et clarissimo domino Ludovico Rodulphino I.U.D. de

Sabloneta, Tridenti Praetore honorando.

83. In vita s. Francisci pisaurensis apud Bollandianos To. 1, aug. die 4,

pag. 660 nominatur Civitas Pensauri, notaturque pag. 662 quod Pensaurum

a sciolis medii aevi scribi solet.

84. Brugnolis supra num. CXXI recensitis addo, Benedictum

Brugnolum virum optimum, ac utriusque linguae peritissimum appellatum a

Petro Cyrnaeo, seu Corso, apud Muratorium To. 24 Rer. Ital., col. 498, et a

nostro Ioanne de Augustinis in opere de script. venetis, quia Venetiis docuit

saeculo XV. Item Candidum Brugnolum de Sarnico bergomensem nostrum

reformatum ad an. 1666. Eius Alexicacon prodiit Venetiis an. 1668

sumpribus reverendi domini domini Iulii Brognoli, et domini Bernardi

Aquilinae.

85. Franciscus Valdrigius de Mutina Comes, ac iuris utriusque doctor,

aetatis annorum 23, creatus est Praetor Tridenti hoc anno 1790. Tridentum

venit die dominico ss. Trinitatis 30 maii hora circiter octava matutina. A

consulibus exhibitus fuit episcopo una cum Feronio parmensi, et

Romagnosio placentino doctoribus. Se se frustra consulibus obtulerunt

etiam Marinius olim Praetor Tridenti, et Comes Alexander Saviolus

bononiensis Tridenti degens, publicusque socius damnatae sectae Liberorum

Muratorum e Bavaria expulsus. Valdrigius sceptrum accepit die lunae 31

maii 1790. Vide infra num. 91.

86. Lazarus Foenitius iurisconsultus de Saxolo, et civitatis Tridenti

Praetor occurrit mihi in eius actibus sub die luane 28 martii anno 1583

indictione XI secundum kalendarium novum. Ita legi hac die 6 octobris

1790.

162

Anno 1767 monsignor Carlo Francesco Vaini cremonese cameriere d’onore in

abito pavonazzo de Papa Clemente XIII.
87. Antonius Maria Beghinus nobilis parmensis, I.U.D. ac Praetor

Tridenti die 2 novembris anno 1718, et die 20 novembris 1720.

88. Magnificus legum doctor dominus Ioannes Ordilaffus de Pisauro

Praetor Tridenti anno 1584 die 17 iulii. Charta habet Ordilaffus, non vero

Ordelaffus, sed errat.

89. Riprandus Novellus quondam domini Aycheboni de Tridento anno

1280 uxorem habuit dominam Minam filiam quondam domini Tridentinelli

Borserii de Tridento, quae anno 1296 fuit uxor domini Gratiadei quondam

domini Albertini de Castro Campi.

90. Riprandus Gonselmi fuit unus ex syndicis civitatis Tridenti quos

anno 1269 die veneris 15 februarii Tridenti in palatio episcopatus dominus

Ianuarius Prior s. Mariae Coronatae loco, et vice domini Egnonis episcopi

tridentini, cum psalmis, et verberationus consuetis absolvit ab

escommunicatione. Vie supra num. XVIII.

91. Anno Praetori Valdrigio ad trimestre prorogata fuit

potestas,desiitque dici Praetor Tridenti die ultimo augusti. Mansit tamen

Tridenti in eodem palatio Praetorio, inque loco inferiori, pro absolvendis

nonnullis causis. Fuit sine uxore, sine familia, et sine patientia. Fuit Tridenti

etiam die 25 novembris brevi discessurus.

92. Dominicus Romagnosius de Placentia I.U.D. electus Praetor

Tridenti venit die dominico 28 augusti 1791 circa horam undecimam

matutinam, solemnissime de more exceptus, et per urbem ductus.

Iuramentum autem in Castro emsiit, ac sceptrum suscepit, episcopo absente,

die veneris 2 septembris de mane. An sit Comes nescio. Ceterum Stephanus

Guatius de Casali Montis Ferrati ne’ suioi Dialoghi piacevoli edit. venetae

1586 in 4°, Dialogo 9 dell’Honore fol. 110, col. 2 scribit: “Non sapete il

volgar detto, che hormai è scorso per tutta Italia, che tre città sono copiose

Cremona di capitani, Piacenza di Conti, et Parma di cavalieri?”. Vide num.

94, 97.

93. Anno isto 1791 nella Gazzetta Universale di Firenze num. 84 die 18

ottob. 1791 legi, quod de’ Bagni di Monte Catini (sic) sono proprietari

benefici li monaci della Badia di Firenze.

94. Anno 1791 die 9 decembris Tridenti i Ephemeridibus tacito nomine

annunciatum fuit venale opus analiticum Praetoris Romagnosii inscriptum:

Genesi del diritto penale impressum extra Tridentum in 8°, et valde

commendatum.

95. Anno 1656 die 21 ianuarii Laurentius Maracchius I. C. civis

collegiatus Pontremuli et tridentinae urbis Praetor Tridenti in Praetorio

palatio sedens.

96. Idea del perfetto capitano del Conte Maiolino Bisaccioni. Messina

1660, in 4°, pro L. 3 in Catalogo veneto bibliopolae Iosephi Rossi anno
1792, pag. 44. Commentario delle guerre successe in Allemagna del Conte

Maiolino Bisaccioni. Venezia 1633 in 4°, pro L. 5, ibi pag. 14.

97. Anno 1792 mense martio exeunte Praetor Romagnosius offendit

baronem Martinum Klotium civem Tridenti. Causa ad Consilium aulicum

delata, idem Consilium misit ad petendum processum a Praetore, qui non

misit processum, sed epistolam irriverentem. Iem scripsit Consilium, et

vocavit Praetorem, qui scripto tantum respondit. Consilium igitur paravit in

castro novem milites Domus castigatoriae, vocavitque iterum Praetorem

cum interminatione violentiae. Igitur ascendit in Castrum, expectare

compulsus est extra ianuam Consilii, ac tandem admissus sine pileo, et sine

ense, ac stans graviter reprehensus est, ac suspensus ab officio per dies

quindecim. Veniam petiitm eam obtinuit, sed cum onere producendi infra

quindenam suas isutificatiobnes. Iuvenis est, sed doctus, non tamen Comes,

nuncupaturque Ioannes Dominicus. Idem hoc anno 1792 mense iulio typis

monaunianis Tridenti edidit libellum inscriptum: “Discorso sull’amore delle

donne considerato come motore precipuo della legislazione”, letto nella

Società letteraria dì Piacenza nella sessione pubblica de’ 23 giugno 1789 da

Giandomenico Romagnosi, socio di essa. Annunciatus fuit in

Ephemeridibus monaunianis fol. 60 diei 27 iulii 1792, ceu venalis pro

decem solidis venetis, etsi imperssus eleganter. Vidi etiam versus eiusdem

Romagnosii typis editos: qui adhuc Tridenti est hoc die 27 novembris 1792

pro suo syndicatu. Vide infra num. 102.

98. Hoc die 8 augusti 1792 tandem inveni patriam Maiolini Bisaccioni

Praetoris tridentini. Nam legi chartam scriptam Tridenti, in Contrata s.

Benedicti, in domo admodum nobilis domini capitanei Alberti Balduini,

coram illustri, et clarissimo domino Maiolino Bisacionio iuris consultus de

Aesio honorando Praetore Tridenti anno 1618 indictione prima, die mercurii

16 mensis maii. Aliam postea vidi in archivo monialium s. Michaelis

scriptam die 2 martii an. 1619 coram illustri, et clarissimo domino Maiolino

Bisaccionio iuris consulto. et civitatis Tridenti Praetore.

99. Anno 1620 diebus 16 iulii et 17 augusti illustris, et clarissimus

dominus Ioannes Baptista Madrutius de Ebemheim consilairius et Praeturae

tridentinae locumtenens, seu vice Praetor. De hoc plura dicam in Biblioth.

Tirolensi.

100. Anno 1792 die dominico 23 septembris Aloysius Franciscus

Riboldus civis parmensis iuris utriusque doctor, et electus Praetor Tridenti,

aetatis suae an. 29 posthabitis Caietano Godio, et Antonio de Vincentiis

ibidem ibidem parmensibus iuvenibus, ingressus est Tridentum solemniter

circa horam undecimam matutinam. Sceptrum autem accepit die veneris 28

septembris, nulla allocutione facta in Consilio aulico, id vetante domino

cancellario Ioanne Baptista Gentilotto, quia eam prius examinandam illi non
ostendit. Completo anno confirmatus fuit ad semestre. Recuperavit an. 1794

oblatam aliam prorogationem, et abiit gloriosus mense februario 1794. Adeo

ipsum offendit prohibitio praedicta cancellarii, postquam coeperat loqui, ut

per totum suae Praeturae spatium eius cordi insederit, et vocem tandem

amiserit. Parmam rediit, inde Tridentum scripsit die 4 martii, et paullo post

obiit ante diem 18 martii. Audivi quod fuerit ethicus. Fuit morti proximus,

sed vivit adhuc. Obiit vere die 13 iunii 1794.

101. Anno 1609 die 7 novembris facta fuit mentio sententiae prioribus

diebus latae per nobilem et clarissimum dominum Ludovicum Rodolfinum

tunc Praetorem Tridenti.

102. Anno isto 1792 in Ephemeridibus tridentinis folio 94 diei veneris

23 novembris positum est: “L’uscito de’ miei torchi (videlicet in Trento per

Giambattista Monauni stamp. vesc.) un libretto, che porta il titolo Cosa è

l’eguaglianza. Egli è un’istruzione affatto popolare diretta a rettificare nel

volgo una mal concepita idea sull’eguaglianza. Si vende a soldi 7 la copia”.

Auctor est Romagnosius Ex-Praetor Tridenti. Censor autem fuit consiliarius

Franciscus Vigilius Barbacovius. Aequalitatis inter homines spiritum

excitarunt galli tumultuantes. In praefatis Ephemeridibus folio 19 die 5

martii 1793 alius libellus Romagnosianus annunciatur his verbis: “È sortito

da miei torchi un libretto intitolato Cosa è libertà, primo avviso al popolo.

Egli va di seguito all’altro foglio intitolato Cosa è l’eguaglianza sorto pochi

mesi fa dalla mia stamperia, ed è rivolto allo stesso oggetto. Il suo prezzo è

di soldi dieci, e si trova vendibile nel mio negozio, come pure presso lo

stampatore Luigi Marchesani in Roveredo. Vide infra num. 104.

103. In libello, cui tit. Diario ferrarese per l’anno 1777, occurrunt ceu

viventes, il sig. marchese Alessandro Rondinelli capitano militare: il sig.

marchese Lorenzo Rondinelli alfiere: il sig. marchese Vincenzo Rondinelli

tenete. Giulio Rondinelli capitano in Lugo: il sig. Conte Luigi Rondinelli.

Haec pro Praetore Hirundinello, de quo supra num. CXXXIII 163 .

104. Ex-Praetor Romagnosius Tridentum reliquit hoc mense maio 1793

decoratus titulo consiliarii celsissimi principis, et episcopi tridentini Petri

Vigilii, nondum tamen finita causa depositorum apud eum, quae furata

fuisse dicuntur. Hoc die 18 maii 1793 prae manibus habeo sequentes

quatuor eius libros, videlicet: Genesi del diritto penale. In Pavia nella

stamperia del R.I. monastero di s. Salvatore. Con permissione 1791, in 4°

parvo pagg. 439 sine nomine auctoris. Tributum est hoc opus in tres partes,

libros, sectiones, capita, sub unica serie §§ qui sunt 898. Ab auctore dicatum

est al chiarissimo signor don Luigi Cremani professore d’instituzioni

163 Gli Amanti sventurati, dramma di M. Arnaud, tradotto dal francese dal marchese

Rondinelli. In Venezia 1778, in 8°. Pinerolo 1784, in 8°.
criminali, e civili nella regia imp. università di Pavia. 2. Discorso sull’amore

delle donne considerato come motore precipuo della legislazione, letto nella

Società letteraria di Piacenza nella sessione pubblica de’ 23 giugno 1789 da

Giandomenico Romagnosi socio di essa. In Trento 1792. Per Giambattista

Monauni Stamp. Vescovile Con Permissione, in 8°, pagg. 44. 3. Cosa è

l’Eguaglianza. In Trento 1792. Per Giambattista Monauni stamp. vesc. Con

licenza de’ Sup., in 8°, pagg. 19 sine nomine auctoris. 4. Cosa è libertà.

Primo avviso al popolo. In Trento 1793. Per Giamb. Monauni stamp. vesc.,

con licenza de’ Sup., in 8°, pagg. 32 sine nomine auctoris, qui in fine

promittit continuationem. Pagina 18 ait: Forse ciò vi verrà fatto di

persuadere con uno scritto, in cui verranno esaminate le seguenti questioni:

Primo Cosa sia la democrazia ecc. Romagnosius est Tridenti infirmus hoc

anno 1794 mense ianuario. Est etiam die 7 aprilis, sed sanus. Die 15

februarii 1795 in domo Comitis de Colico, iurisconsultum agens. Anno isto

1799 mense aprili ceu gallorum fautor, captus fuit Roboreti, ductusque in

curru Oenipontum. Videsis infra num. 116.

105. Opus inscriptum Continuatione del commentario delle guerre

successe in Alemagna di Maiolino Bisaccioni prohibitum fuit a S.C. Ind. die

23 augusti anno 1634, teste P. Thoma Augustino Ricchinio in Indice edito

Romae anno 1761, pag. 33. Vie supra num. CLXV. In Indice librorum

venalium Venetiis apud Iosephum Rubeum quondam Bartholomaei ante an.

1792 est pag. 114, Commentario delle guerre successe in Alemagna del Co.

Maiolino Bisaccioli. In Venetia 1633, in 4°, pro Lib. 1.

106. Anno 1794 die nona martii, dominica prima Quadragesimae

ingressum suum solemnem in tridentinam urbam post concionem fecit

novus Praetor, natione florentinus, dictus Aloysius Chelutius 164 de Colle

etruscus aetatis annorum circ. 28. Sceptrum solemni, ac solito ritu accepit

die mercurii 12 martii hora circiter undecima; sed in cubiculo episcopi, non

in Consilio aulico. Introitus eius, et possessionis histioriolam evulgarunt

Ephemerides florentinae, dubio procul Chelutio dictante 165 . Idem die

dominico 6 aprilis 1794 domum rediens post coenam sumptam apud

baronissam Buffam Taxiam, cecidit in Plateola Operarum ex convulsionibus

atrocissimis ita, ut domum vix potuerit portari, et sisti. Sed convaluit cito.

Semper comedit apud dictam baronissam Taxiam.

107. Hac die 3 martii 1794 accepi duo volumina sub titulo “Della

Cleopatra portata dal francese dal marchese Maiolino Bisaccioni

gentil’huomo della camera del re christianissimo”. Volume quinto. In

Venetia 1697. Appresso Gio. Battista Indrich. Con lic. de’ Sup., in 12°.

164 Cheluzzi ipse scribit.

165 Vide infra num. 112, 120, 123, 161.
Aliud volumen sub ipsomet titulo, solumque habet in fronte Volume sesto, e

settimo.Quodlibet volumen tributum est in Libros. Libri autem sunt indivisi.

Desunt volumina priora.

108. Anno 1344 indictione 12 die mercurii 10 novembris dominus

Guido de Pesauro ius reddens in civilibus, et criminalibus in civitate, et

Curia tridentina pro domino Nicolao episcopo tridentino. Idem dominus

Guido de Cardinalibus de Pesauro delegatus ipsius domini episcopi in Valle

Annaniae, et plebe Livi contra Petrum quondam domini Symeonis de Tono,

et alios Annaniae.

109. In Catalogo librorum Ioannis Baptistae Paronii typographi

tridentini edito Tridenti an. 1756 in 12°, pag. 31 est: “Maiolino Bisaccioni

Guerre successe in Allemagna. Ven. 1633, in 4°, et L’Albergo Favole.

Venezia 1632, in 12°.

110. Anno 1631 die 27 ianuarii fuit Vice-Praetor Tridenti illustris, et

clarissimus I.U.D. dominus Andreas Pompeatus civis Tridenti iuris

Consultus et eques auratus, habitator in Contrata Oriola civitatis Tridenti.

Hic creatus fuit nobilis ab imperatore Rudolpho II, fui assessor in Vallibus

Anauniae, ac Solis, Praetor Roboreti, consiliarius, et auditor principis

castilionensis, archiconsulque Tridenti. Natus est patre Ioanne notario, fuit

maritus Mariae Magdalenae Consolatae, pater Ioannis, et Bernardi, obiitque

Tridenti die 7 ianuarii anno 1650, ex nostro Familiario tridentino, cap. 28,

num. 27 et seqq.

111. Supra memoratus Comes Maiolinus a Comite Francisco Adamo de

Brandis in Fama Austriaca edita Bolsani anno 1678, pag. 354 perperam

dicitur Maiolanio Conte di Bisaccione. Ibi allegantur eius Memoriae

historicae.

112. Anno 1795 die sabati 18 iulii laudatus Praetor Chelutius ultimo

supplicio affecit Dominicum Pilonium tridentinum. Sententia eisu typis

edita incipit: Nel nome di Dio. Noi don Luigi Cheluzzi nobile di Colle in

Toscana, delle leggi dottore, e per Sua Altezza R.ma Monsig. Pietro Vigilio

vescovo, e del S.R.I. principe di Trento, Marchese di Castellaro, de’ Conti

di Thunn, ed Hohenstein, Signore, e Padrone nostro Clementsisimo, di

questa sua Città, e Pretura Podestà. Huiusmodi sententia gravissime

offendit Comitem Iosephum Festum Consiliarium Episcopi, patronum

Pilonis, seu Pilummi scelestissimi: sed universa civitas Praetorem laudavit.

Franciscus Antonius Zacharias in Hist. Lit. Ital. laudat P. Paulinum

Cheluccium Lucensem scriptorem ad an. 1743, et 1749, et 1755. Cler, Reg.

Schol. Piarum Aloysius anno 1795 mense ianuario ivit Mediolanum, unde

rediit Tridentum die 11 martii.

113. Anno 1615 die 18 iulii illustris, et clarissimus dominus Ioannes

Stephanus Castellus I.U.D. de Tirano Praetor Tridenti occurrit in rogitis
Ioannis Bassetti notarii tridentini existentibus in archivo Communis, teste

domino cancellario civico Iosepho Castellio hac die 29 augusti 1795. Eodem

anno 1615 die 28 iulii illustris, et clarissimus dominus Ioannes Stephanus

Castellius I.U.D. Vallis Tellinae honorandus Tridenti Praetor in rogitis

Antonii Bernardelli servatis in dicto archivo teste laudato cancellario civico.

Anno 1615 die 15 decembris illustris, et clarissimus dominus Ioannes

Stephanus Castellus I.U.D. Tridenti Praetor dignissimus. Anno 1615 die 2

septembris illustris, et clarissimus dominus Ioannes Stephanus Castellius

Tridenti Praetor.

114. Anno 1275 dominus Riprandus de domino Gonselmo fuit primus

sindicus Communitatis Tridenti. Vide supra num. XVIII.

115. Anno 1795 legi librum inscriptum: Sentenza degl’illustrissimi

signori sindicatori Gio. Battista Sardagna Tessari, e Giuseppe de’ Geremia

nella causa de’ sigg. fratelli Offner contra il sig. Alfonso Marini Ex-

Podestà di Trento. 1783, pagg. 108. Compositus fuit ab ill.mo domino

barone Gaudentio Antonio de Gaudento, et Rochabruna patricio tridentino,

ac benefactore meo singulari; editus autem Veronae sine loco, e nomine

typographi. Est contra libellum praenotatum Alfonso Marini Ex-Pretore di

Trento vendicato dalle accuse della Dita fratelli Offner, e dalla senetnza de’

sindicatori consolari Giambatista Sardagna Tessari, e Giuseppe Geremia.

L’anno 1782. Auctor huius fuit Iosephus Festus consiliarius episcopi

tridentini; sed opus est indignum.

116. Anno isto 1795 die 28 novembris accepi folium typis editum

continens cantiunculam Romagnosii Ex-Praetoris tridentini, etiamnum

Tridenti moram trahentis apud Comites de Colico, laudati supra num. 92,

sub titulo Pel Giorno onomastico di Sua Altezza R.ma Monsignor Tommaso

vescovo, e del S.R.I. pricnipe di Passavia, de’ Conti di Thunn, ed Hohnstein

Ec. Ec. Zingaresca d’Idaste Nedeo Pastor Arcade di Roma. Finit: A

significazione di profonda venerazione, di felice augurio, e di vica

congratulazione il barone Luigi de Faes capitano. In Trento, Per

Giambattista Monauni Stamp. Vescov. Con Permissione 1795, in fol. aperto.

Incipit: Ben io sentii che acuta. Constat tetrastichis 22 sed non gratis.

Fayesius est tridentinus, miles pataviensis, qui nuncium tridentino episcopo

detulit electionis nuper sequutae fratris eius Thomae in episcopum

pataviensem. Romagnosius aliud edidit folium, sub tit. Facendo Professione

nel venerabile monistero della Visitazione di Nostra Signora in Roveredo

Suor Maria Massimiliana de’ Tartarotti all’Ornatissima sgnora Margherita

de’ Tartarotti sorella amorisissima della stessa, Francesco Perini in

contrassegno di vera stima dedica il seguente sonetto d’Idaste Nedeo P. A.

In Trento 1795. Per Giambattista Monauni stampatore vescovile. Con
Permissione, pagg. 2 in fol. aperto. Perinus patria ripanus, ac servitor

Celsissimi in Castro Tridenti. Videsis infra num. 119.

117. Anno 1795 legi scriptum anno 1569, quod sub cardinali

Christophoro Madrucio non amplius permissum civitati Praetorem de more

eligere: quod Praetoribus data fuit liberatio a sindicatu, factaeque literae

patentes ut procederent etiam non servato iuris ordine. Quod aliquando

accersiti fuerunt ii, qui nomen hominum crudelissimorum, et

criminalistarum acerrimorum maximum in tota Italia sortiti fuerant in

perniciem civium tridentinorum.

118. Anno 1793 die sabbati 27 aprilis dominus Caesar Octavius e

Comitibus de Pusterla mediolanensis, antea urbis Ripae Praetor, clam de

nocte, et quin aliquid illi illustri Communi, aut eius repraesentantibus

communicaverit, Ripa cum sua familia discessit, viam suscipiendo versus

Lacum, non redditis prius debita forma, et qualitate Praetorii mobilibus, et

nemine, quod sciatur; constituto, qui eum repraesentet, et qui respondeat

querelis in syndicatum permagna omnium admiratione, et contra publicam

expectationem. Ita ex actis illustris Consilii generalis Ripae. Vide supra

num. CCVI. De eo scriptum in libello restitutorio § 60 pag. 50, quod fuit

quibusdam consilairiis tridentinis addictissimus, quod omnia eorum iussa

diligenter faciebat, nec curabat, quae sui muneris erant, civitatis, civibusque

Ripae praestare. Cives eum tolerabant, et expectabant syndicatum. Ita ibi.

Anno 1789 ab episcopo tridentino dictus fuit Octavius Caesar Pusterla

legum doctor, et Ripae Praetor. Eodem anno a ripanis ill.mus dominus

Octavius Caesar ex Comitibus de Pusterla Praetor Ripae.

119. Anno 1795 Ioannes Dominicus de Romagnosiis Ex-Praetor

Tridenti, et consiliarius aulicus honorarius Celsissimi, ac R.mi episcopi, et

principis tridentini, typis commisit suum librum inscriptum: Risposta del

signor Pietro Gianantonio de Martini 166 nobile in Wasserberg, cavagliere

del Sa. Rom. Imp. e patrizio tirolese alla deduzione legale nella causa

Visintainer, e Martini. In Trento, Nella Stamperia vescovile Monauniana

Con Lic. de’ Sup. 1795, in 4°, pp. 208, et ... pagg. Document. Dicata est: Al

nobile, e reverendo signor don Alfonso Pilati de Tassullo cappellano

Beneficiato seniore dell’insigne cattedrale di Trento. Subscriptio haec est: Il

tuo amico il Cav. Pietro Gio. Antonio de Martini. Etiam in epistolae textu

dicit da te, in te, con te, ti anima. Contra hunc Romagnosii librum statim

scripsit alium acrem Carolus Antonius Pilatus Tassullitanus, praenotatum:

Replica contro la Risposta Martini in causa Visintainer pagg. 80 in 4°, sine

loco, et nomine typgraphi, et auctoris, et sine anno. Sequitur alius libellus

inscriptus Relazione nella causa Martini, e Visintainer pagg. 24, in 4° cum

166 Filii quondam Caroli.
sententia contra Martinium lata Tridenti die 4 dec. 1795. Vide infra num.

122, 125.

120. De Chelutio florentino Praetore Tridenti plura dicuntur in libello,

cui tit. Libello dei quattro consiglieri aulici, che furono ostaggi della città di

Trento presso l’armata francese Festi, Leporini, Hippoliti, e Prati, contro

del Vice-cancelliere Consolati autore dello spoglio e di loro danno ed

ingiuria commesso nel dì 3 e 4 ottobre 1796, di tutte le loro carte, scritture,

e lettere, presentato all’Imp. Reg. Consiglio amministrativo di Trento nel dì

8 agosto 1797, n 4° pp. 23. Auctor libelli fuit Festus. Ceterum eidem

subscripti sunt Giuseppe Conte Festi, Giuseppe de Leporini, Gio. Paolo de

Hippoliti, Anton Luigi de Prati. Vice-cancellarius infra dicitur Filippo Conte

Consolati. Chelutius fuit Neapoleoni Bonaparti archistratego militiae

gallicae acceptus, ac tridentinorum apud eum patronus benemeritus, nedum

Tridenti, sed etiam Bassani, quo missus fuit a Magistratu tridentino. A dictis

consiliariis die 19 septembris 1796 depositus fuit, eique subrogatus dominus

Vigilius Scrattenbergius civis Tridenti, sed frustra. Unde Chelutius

perseveravit, ac perseverat Praetor Tridenti etiam hac die 5 februarii 1798

cum laude, ac die 29 aprilis 1799, necnon die 31 ianuarii an. 1800.

121. Relazioni, e descrizioni universali, e particolari del mondo di Luca

di Linda, tradotte, accresciute, e corrette dal marchese Maiolino Bisaccioni.

In Bologna 1674 in 4°, pro L. 16 fuerunt venales Venetiis apud

Remondinum an. 1785, ex ipsius Catalogo. Sed an Maiolinus fuerit Praetor

noster laudatus supra num. CLXI, 96, 98, 105, 109, disquirendum relinquo..

122. Ex-Praetor Romagnosius edidit hoc anno 1799 mense aprili

exeunte libellum inscriptum “Pervigilium Veneris ossia inno per le feste di

Venere. Nuova traduzione”: Sic prior titulus. Alius vero sequens: “Al

celebrarsi delle ben augurate nozze tra la nobile signora Contessa donna

Maria Teresa d’Arco ec. ec. col nobile signor barone Pier-Paolo de

Altenburger ec. ec. si pubblica questa nuova e fedele versione del

Pervigilium Veneris a significazione di sincero giubilo, di dovuta

gratitudine, e di profondo rispetto N. N. In Trento 1799. Per Giambattista

Monauni, Stamp. Vescov. Con permissione in 8° gr., pagg. XV”. Nuptiae

Arci celebratae fuerunt heri. In sola fronte sunt plura non tolleranda.

123. Laudato Chelutio composita fuerunt 114 capita accusationis apud

commissarium austriacum, qui fuit Tridenti pluribus mensibus usque ad

initium decembris pro eo, et aliis multis examinandis; sed se se plane

purgavit, ac defendit. Idem hoc anno 1800 die lunae 27 ianuarii, festo Sancti

mei Synonimi, uxorem duxit dominam Mariam Annam filiam unicam

domini Iohannis Thomazzoli mercatoris, ac civis tridentini, coram

Provicario in spiritualibus generali capitulari Iosepho Antonio Menghino.

Hinc die sabati 1 februarii coram consulibus Praeturam resignavit, quam
tamen tenebit usque ad sui anni complementum, quod occurreret die 12

martii. Postea in patriam suam rediit cum uxore. Est Tridenti hoc anno 1803,

ac 1805 cum uxore ac duabus filiabus.

124. Philippus Comes Caesarinus parmensis Praetor Tridenti a die 25

maii an. 1800 aetatis suae circ. 35. Est coelebs 167 . De familia nobili romana

Caesarinorum, che ogni secolo abbondò di uomini illustri, agit dominus

Advocatus in suo Dictionario hsitorico-portatili verbo Cesarini. Ceterum in

libello edito in Parma, nella Stamperia Reale dub titulo Il Calendario di

Corte per l’anno bisestile 1788, quamvis longam exhibeat seriem

officialium eiusdem Aulae sexus utriusque, nulla prorsus est mentio

Caesarinorum. Videsis infra num. 126.

125. In Ephemeridibus roboretanis folio 63 diei 8 augusti 1800, lego:

Articolo comunicato. Sua Maestà Imp. Reg. Apostolica confermando la

sentenza de giudicio criminale d’Innsbruck nel processo di delitto di Stato,

di cui era stato accusato il sig. Giandomenico de Romagnosi ex Pretore di

Trento, con supremo suo decreto emanato dopo i tre giudici antecedenti, ha

dichiarato il detto sig. de Romagnosi innocente dall’imputazione datagli,

assolvendolo da tutte le spese; e contestivamente esigliò il calunnioso

istigatore 168 da tutti gli Stati ereditari, e dal distretto di Trento. Idem

Romagnosius Tridentum rediit, ibidemque manet hoc anno 1800. Idem

factus est secretarius generalis Consilii superiori Tridenti hoc anno 1801 die

9 ianuarii erecti, et instituti a Macdonaldo capite supremo militiae rheticae

pro Republica francorum: desiitque die 29 martii resignante dominium, ac

die 30 abeunte Macdonaldo. Videsis num. 137.

126. Adde numero 124, quod alius Caesarinus claruit Tridenti saeculo

sextodecimo; nam Comes Fridericus Althanus de Salvarolo foroiuliensis, in

sua opella, cui titulus: Memorie intorno alla vita, ed all’opere dell’insigne

pittore Pomponio Amalteo, edita To. 48 della Raccolta Calogeriana, dicit

pag. 129. Fiorì questo letterato (Girolamo Cesarini) verso il fine del decimo

sesto secolo. Egli nacque in questa Terra di s. Vito, ove la di lui illustre

famiglia poch’anni sono si rimase estinta, fu molto caro al cardinal

Madruccio di Trento, nella Corte di cui ci visse parecchi anni, e indirizzò

egli il menzionato suo Dialogo (manoscritto sopra l’origine del Castello di s.

Vito) a Giovanni Grimani allora patriarca d’Aquileia. Ita Althanus. Ego

cardinalis Madrucii nomine Ludovicum intelligo, qui obiit anno 1600.

Laudatus Praetor Philippus hoc anno 1801 die 26 iulii evulgavit suum

epigramma italicum editum typis monaunianis in folio expanso, dicatum

167 Hic Caesarinus anno 1804 uxorem duxit filiam Comitis Hieronymi de Gratiadeis

tridentini, cum qua est Tridenti hoc ipso anno 1804 menese novembri.

168 Franciscus Sloppius tridentinus, fil. Iosephi prof Pisani.
Comiti Hieronymo de Gratiadeis occasione, qua Trilaci penes eumdem

Comitem suas sacerdotales primitias celebravit presbyetr Maximilianus

Putzer tridentinus. Eodem anno 1801 mense augusto eius famulus fuit

carceri mancipatus in Castro Boni Consilii Tridenti, quia verbis offendit

militiam urbanam. Hinc mense septembri Praetor eum dimisit, et canonici

administratores principatus, sede vacante, eumdem exsilio multarunt, ut

audivi; sed verum, quod non multarunt, quia ex condicto cum canonicis eum

expulit Praetor. Vide infra num. 128.

127. Dictis pag. 91 [num. CXLIII], et 138 [num. 34] addo, quod anno

1725 Concilio romano interfuit procurator Alexandri Codebò episcopi

civitatis Castelli.

128. Hoc anno 1802 mense februario laudato Praetori Caesarino

molestiam gravem creavit causa furis Garelli tridentini in Casto Boni

Consilii carceribus detenti.

129. Anno 1619 die 26 augusti nobilis, et clarissimus dominus Ioannes

Baptista Madrucius consiliarius, et locumtenens Praeturae tridentinae. De

eodem Madrutio dixi alibi.

130. Anno 1617 die 18 decembris illustris, et clarissimus dominus

Maiolinus Bisacionius iuris consultus de Iese Marchae Anconitanae

honorandus Praetor Tridenti pro etc. Anno 1618 die 17 martii illustris, et

clarissimus dominus Maiolinus Bisaccionius Praetor Tridenti.

131. Anno 16.. Camillus Farnetus I.U.D. novellanensis de Visso

Tridenti Praetor.

132. Anno 1609 die 12 novembris nobilis, et clarissimus dominus

Ludovicus Rodolfinus iurisconsultus de Sabloneta alias Praetor Tridenti.

Anno 1609 die 7 novembris nobilis et clarissimus dominus Ludovicus

Rodolfinus prioribus diebus Praetor Tridenti.

133. Anno isto 1802 Caesarino Praetori tridentino successit Dominus

Pax Bonacina mediolanensis, accepto sceptro in castro Boni Con. die

dominico, ac festo ss. Trinitatis 13 iunii, vacante sede episcopali. Est aetatis

annorum circiter 30. Martinus Bonacina celebris canonista mediolanensis ac

theologus moralis, obiit anno 1631 in itinere cum ex urbe Bona Viennam

Austriae cogitaret. Dicitur vir pius, theologus iurisconsultus insignis, Comes

Palatinus, et utriusque Signaturae referendarius apostolicus, ab Auberto

Miraeo.

134. Anno 1611 die lunae 16 maii nobilis, et clarissimus dominus

Ludovicus Particella consiliarius Ill.mi, et R.mi domini domini etc. fuit

locumtenens Praeturae Tridenti, dictus etiam Vice Praetor.

135. Anno 1632 die 2 aprilis. Illustris, et clarissimus dominus Ioannes

Angelus Castelius episcopus Cumi Ducatus mediolanensis, iuris utriusque

doctor, Tridentique Praetor. Infra num. 138, 144.
136. Anno 1291 dominus Iohannes de Cavedeno iudex, faciens

rationem in Curia tridentina de hominibus Arci, et plebatus, per dominos

Iacopum Comitem, et Odoricum Iuvenem canonicos Tridenti, hyconimos

vice dominos Capituli, et Ecclesiae tridentinae.

137. Anno isto 1802 Romagnosius, de quo supra laudatus fuit in

Ephemer. tridentinis fol. 62 diei 3 augusti sub datum Tridenti, subque tit.

Articolo sul Galvanismo, ubi legitur: “Il sig. consigliere Gian Domenico de

Romagnosi abitante di questa città, noto alla Repubblica letteraria per altre

sue profonde produzioni, si affretta di comunicare ai fisici dell’Europa uno

sperimento relativo al fluido galvanico applicato al magnetismo. Preparata

etc.” Tandem dicitur, quod idem auctor sta componendo una memoria sul

Galvanismo, e al elettricità. Vide infra num. 142.

138. Anno 1634 die 7 e 21 augusti illustris, et clarissimus dominus

Ioannes Angelus Castellius iurisconsultus de Bellasio Ducatus Mediolani,

honorandus Praetor Tridenti.

139. Anno 1625 die … septembris clarissimus dominus Claudius

Beggius Praetor Tridenti.

140. Anno 1610 die 30 ianuarii illustris dominus Baptista Pianus iuris

consultus de Massa Carrariae, et civitatis Tridenti Praetor honorandus pro

etc.

141. Anno 1585 magnificus dominus Praetor Tridenti.

142. Anno 1803 mense ianuario exeunte typis tridentinis prodiit Elegia

elegantissima distichorum 23 incipiens: Quid loquar infelix? Sub titulo:

“Lectissimo Viro Ioanni Dominico Romagnosio patricio placentino ad

explanandas in parmensi athenaeo iuris universi publici disciplinas

proficiscenti Ioseph Sigismundus Mosca”. Est in 4° mai. pagg. 2 et ultra.

Auctor A. R. D. Presb. Ioannes Vigilius de Carolis principiorum magister

publicus,et poeta celebris. Musca vero est filius domini Caietani, forsan

Ioseph Mosca presb. an. 28 anno 1793.

143. Anno 1642 die 23 ianuarii perillustris et clarissimus iurisconsultus

cremonensis dominus Mainardus Trussus civitatis tridentinae Praetor. Sic

etiam anno 1641. Perillustris, et clarissimus dominus Mainardus Trussus

I.U.D. cremonensis, et urbis tridentinae Praetor 13 iunii 1640 et antea.

144. Anno 1632 die 2 aprilis perillustris, et clarissimus iurisconsultus

bellasiensis dominus Ioannes Angelus Castellius civitatis tridentinae

Praetor. Et dominus Ioannes quondam Dominici Gramatica bellasiensis

servus eisudem clarissimi domini Praetoris.

145. Anno 1633 illustris, et clarissimus dominus Ioannes Angelus

Castellius de Bellasio Ducatus Mediolani honorabilis Praetor Tridenti.

146. Anno 15.. magnificus iuris utriusque doctor dominus Michael

Castagninus faentinus Praetor Tridenti pro ill.mo, et R.mo domino domino
Christophoro de castro Madrutii tituli S. ae Cae. S.R.E. presbytero cardinali,

episcopo principeque Tridenti dignissimo, nec non Brixinae perpetuo

administratore benemerito, circa annum 1557.

147. Anno .... magnificus dominus Nicolaus Basileus tergestinus

iurisconsultus Praetor Tridenti pro R.mo domino domino Georgio de Naideg

Dei gratia episcopo, et domino Tridenti dignissimo post annum 1508.

148. Anno 1653 indict. 6 die 21 iunii perillustris, et clarissimus

dominus Ioannes Iacobus Sizzius Vicepraetor Tridenti, habitans in Contrata

Longa civitatis Tridenti.

149. Anno isto 1803 Pax Bonacina Praetor Tridenti laudatus supra

num. 133, factus est consiliarius imp. reg. Regiminis Venetiarum. Abiit

Tridento versus Venetias hoc die mercurii 21 decembris. Is Mediolanum

reliquit propter adventum francorum. Fuit nobis beneficus. Usus est mensa

baronissae Victoriae viduae Crosinae, prope domum Praetoriam habitantis.

150. Anno 1803 post discessum Bonacinae fuit Pro-Praetor Tridenti

nobilis dominus Aloysius de Lupis de Margono I.U.D. et filius quondam

noilis domini Francisci civis Tridenti. Se dicit Vice Pretore in editis. Talis

est etiam hoc anno 1806.

51. Anno 1631 die 30 aprilis illustris, et clarissimus dominus Andreas

Pompeatus iuris consultus Tridenti, Comes Palatinus Caesareus, et

tridentinae civitatis Vice Praetor. Anno 1640 perillustris, et clarsisimus

dominus Andreas Pompeatus iuris consulttus Tridenti, et Vice Praetor die 3

novembris.

152. Anno 1647 die 23 decembris perillustris, et clarissimus dominus

Antonius Maria Novellus iuris consultus Pontremuli consiliarius

archiducalis, et tridentinae urbis Praetor honorandus.

153. Anno 1653 die quinta septembris perillustris, et clarissimus

dominus Ioannes Iacobus Sizzius U.I.D. collegiatus Tridenti, consiliarius

excell.mi, et R.mi nostri principis, ac Propraetor civitatis Tridenti.

154. Anno... Eximius, et egregius legum doctor dominus Bonamentus

de Aliprandis de Mantua honorabilis Vicarius, et ius publice reddens in

civilibus, et criminalibus causis in civitate, et Curia tridentina pro Ill.mo, et

Ser.mo principe, et domino domino Sigismundo Dei gratia Duce Austriae,

Stiriae, Karinthiae, Comiteque Tirolis, necnon advocato et defensore

episcopatus et civitatis Tridenti, ac in temporalibus dictae civitatis

tridentinae domino dignissimo etc. post annum 1466, post mortem Lucae de

Lippis notarii.

155. Anno 1628 die 21 februarii illustris, et clarissimus dominus

Ioannes Bastianus Rastellinus iuris consultus recanatensis, Praetor Tridenti.
156. Anno 1636 die 9 ianuarii perillustris, et clarissimus iurisconsultus

bellasiensis dominus Ioannes Angelus Castellius civitatis tridentinae

Praetor.

157. Anno 1619 die XI martii illustris, et clarissimus dominus

Maiolinus Bissaccioni honorandus Tridenti Praetor.

158. Anno 1629 die 8 maii illustris, et clarissimus dominus Ioannes

Sebastianus Restilinus (sic) I.U.D. de Recanatis Tridenti Praetor.

159. Anno... post 1579 magnificus dominus Lazarus Fenutius nobilis

saxolensis, et Praetor Tridenti. Idem magnificus, et clarissimus dominus

Lazarus Foenutius de Saxolo ferrariensi Praetor Tridenti die 23 februarii

anno 1583. Forsan quia successor electus an. 1582 non venerat.

160. Anno 1697 prodiit liber inscriptus “Della Cleopatra portata dal

francese dal marchese Maiolino Bisaccioni gentilhuomo della Camera del re

christianissimo volume sesto, e settiamo. In Venezia, 1697. Appresso Gio.

Battista Indrich, in 12°”.

161, Anno 1805 mense novembri Ex-Praetor Chelutius a Magistratu

consulari Tridenti missus fuit Bulsanum contra quemdam tridentinis

imperantem Francum. Mense autem decembri missus fuit Goritiam ad

Massenam, a quo retulit utile responsum: ac die 20 eiusdem mensis missus

fuit ad Eugenium proregem Italiae, unde rediit die XI ianuarii 1806 169 .

169 *Manu P. Titi Greif: Tovatius haec ultima scripsit duo menses ante mortem

secutam an. 1806, 5 martii. - Ed io ho finito la trascrizione oggi 6 luglio 2007.
Presentazione del trascrittore ..............................................................3

Praefatio auctoris.................................................................................4

Tabula chronologica Praetorum Tridenti ............................................7

Index patrialis, seu topologicus squentium Assessorum, Vicariorum,

Praetorumque ...........................................................................................15

Praetores tridentini ............................................................................16

Addenda vel Notanda........................................................................84