Oração de Sapiência de Hilário Moreira_1990.pdf - Universidade de ...

bdigital.sib.uc.pt

Oração de Sapiência de Hilário Moreira_1990.pdf - Universidade de ...

5 Quid praeter seria philosophiae studia, Aristotelem, summum

peripateticorum principem, naturalium rerum consectatorem et solertissimum

indagatorem adeo extulit, fecitque omnium in manibus haberi

et mordicus teneri? Qui, ex nobili lectionis multiiugae uariantisque cura,

a Platone, ut refert Caelius in Antiquis Lectionibus, à:vayw(J"C'fJç nun-

10 cupatus fuit, tanquam lector foret infatigabilis et xaÂxÉV"CêeOç plane,

ut etiam Graeci dicunt, ac sititor inexplebilis. Hic porro philosophiam

tanto studio amplexabatur, ut dicere non dubitaret eos, qui

artes reliquas consectarentur, hanc uero negligerent, esse Penelopes

procis consimiles, qui, ut traditum ab Homero nouimus, cum domina

15 potiri nequissent, ad ancilIas diuertebant 111. Hos inuenisse, iuxta

uestibulum atrii Ulysses, Minerua, his uersibus affirmat ipse Homerus:

EVeê b' ãea fl.V'fJ(J"Cfíeaç àY1Ívoeaç. oí Ilev l7Cêl"Ca

7Cê(J(JOWt 7Ce07Cáeod)ê Oveáw'J! OVIlOV l"Cêe7CO'il

fjllevot 8V étvoi(Jt BOÕJv, 8vç lx"Cavov av"Coí. 112

20 Felix demum ilIe habendus est qui ingenio, non ad quaestum

et libidinem abutitur, sed qui rerum potuit cognoscere causas et cuius

mens, hoc diuino contemplationis pabulo, quasi quodam nectare et

ambrosia, alitur 113. Quid enim aliud est deorum interesse conuiuiis,

quam diuinis philosophiae opibus, quae epulae sunt mentis et cogi-

25 tationis, abundare? Cui qui indulserit, elementorum compaginem,

terrae stabilimentum, ratiónem et symmetriam ilIarum quae ex aeris

meditullio securas hominum mentes irruptione sollicitant, consequetur.

Animae uim et ingenium mundi artificem, caelestium menti um satellitio

constipatum, intuebitur. Iocunditatem denique ilIam sentiet

30 quae percipitur ex ipsa caeli renidentis facie, admirabili specie, et puIchritudine

siderum, immutabili constantia, in omni aetate, conseruantium.

Qua quidem notitia nihil utilius, an humanae naturae eonuenientius,

inueniri potest. Nam si natura pulchritudinem amamus,

nihil eemere possumus hae tam excellenti mundi specie pulchrius, si

35 uoluptas omnes mortales aIlieit, nullae uoluptates sunt cum iis quae

mente ex notitia lerum eapiuntur, ulIa ex parte, conferendae, si tranquilIus

animi status est ardenter expetendus, nihil est quod maiorem

uim habeat ad animi constantiam comparandam.

84

6 Ka).aevTEeOç P S E L Ka).xóToeoç?

More magazines by this user
Similar magazines