08.06.2013 Views

Orações de sapiência - Universidade de Coimbra

Orações de sapiência - Universidade de Coimbra

Orações de sapiência - Universidade de Coimbra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

2 2 6 HILÁRIO MOREIRA

Luit quidem ille suo sanguine nostra facinora, pestiferique hostis imperium

exstinxit, ut tandem a nostris capitibus pestem propulsaret.

Sed non hac solum ratione insanabiles humani generis aegritudines

curare uoluit, sed etiam hac disciplina caelesti, diuinaeque uirtutis atque

sanctitatis exemplo. Caliginem enim mentibus nostris offusam ipse excussit,

atque docuit quae esset uera et constans uirtutis ratio; nempe quam solum

illi possunt colere qui nulla cupiditate impediuntur, nullo motu iracundiae

a mentis statu deducuntur, nullius odio aut offensione commouentur, nec,

iniuriis prouocati, ullam ultionem machinantur. Qui postremo non hominum

rumori inseruiunt, sed ipsa recte factorum conscientia sustentantur. Deinde

quod esset illud summum et extremum in bonis demonstrauit: excellens,

scilicet, illud praestantissimae mentis numem, quem Deum universique

conditorem et opificem ueneramur. Vt enim ignis et aquae reliquarumque

rerum omnium, eum finem esse dicimus in quem res ipsae, si nihil obsistat,

insita cupiditate feruntur, sic etiam hominis finis Deus est, quem, natura

duce, prosequimur et cuius, qui fuerint participes, erunt in omni generi

iocunditatis beatissimi.

Postremo docuit quibus ornamentis esset animus excolendus et quibus

gradibus in caelum ascenderemus, [12 alias 21] ubi lucem illam diuinam

perpetuo contemplantes, uita beatissima florente atque felice, omni genere

mali uacante et omnibus bonis affluente, perpetuo frueremur.

Vbi Deum in solio suae maiestatis sedentem contemplabimur; uidebimus

et mira omnipotentis Dei quae, secundum Apostolum, non licet homini loqui;

uidebimus quae in caelo et quae sub caelo sunt, nam, ut ait Augustinus,

quid est quod eius aspectus fugiat qui uidebit uidentem omnia?

Hoc doctus Plato nesciuit, hoc Demosthenes eloquens ignorauit; abscondit

enim haec Deus arcana a sapientibus et prudentibus huius saeculi, quae

erat paruulis quandoque reuelaturus. Haec enim est sapientia quam loquitur

Paulus inter perfectos, non saeculi huius quae destruitur, sed Dei in mysterio

absconditam, quam praedestinauit ante saecula, quae Ecclesiam iungit et

Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.

Qui uero alienos quaerunt amores facessant hinc ocius et aufugiant.

Procul hinc, procul estote profani! Sacer est locus, extra me ite! Non hic

uobis canitur, non Veneris ista sunt carmina, non sunt hic Adonidis horti,

quos quaeritis. Vobis canat uestra Venus, ad uestras abite Sirenes, quae uos

in Syrtim trahant atque Charybdim. Vos uestra Circaea ebibite pocula, quibus

in belluarum monstra transformemini. Vobis hic canitur solus Iesus Saluator,

ideoque languentis animi medicina est, omnem animorum cupiditatem a

rebus abstrahens humanis.

Ostendit enim nihil esse in terris summopere metuendum: non mortem,

quae corpori tantum interitum affert, animum autem non attingit; non

orbitatem, non reliqua huiusmodi mala, quae, si corpori officiant, opes

Obra protegida por direitos de autor

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!