07.04.2020 Views

Livro "São Pedro de Canedo, História de uma Vila" - 2ª Edição

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[Capítulo II](Canedo: Retalhos de uma história)

'item seu controversiam contra eos vel aliquem alium occasione dicti

monasterii seu aliqua alia facere vel movère nisi de predicti domini episcopi

licencia et mandato. Item iuravit se nunquam nociturum per se seu per

alium dicto monasterio de Canedo et quod literas, cartas, instrumenta ipsius

monasterii quecumque habet vel habere potuerit restituat dicto monasterio

et dicto domino epis-copo ubicumque sciverit eas esse denunciavit, et libras,

calices, orna-menta, utensilia, panem, vinum, pecunias et quascumque alias

res ad dictum monasterium de Canedo pertinentes de cetero non recipiet

nec occupabit nec ab alio capi seu occupari faciat, sed eas procurabit quantum

ipse potuerit restitui et salva fieri eidem monasterio de Canedo et

omnia et singula supradicta se servaturum iuravit ad Sancta Dei Evan-gelia

corporaliter tacta et nihilominus obligavit se ad penam perpetue

incarceracionis si ipsum predicta vel aliquo de predictis in aliquo trans-gredi

contigeret renuncians super predictis et quolibet premissorum bene-ficio

appellandi, supplicandi et literas aliquas seu rescripta inpetrandi et omnibus

aliis excepcionibus et deffenssionibus sibi contra predicta com-petentibus et

competituris. Acta sunt hec in civitate Portugalensi era, die, loco et quoto (

?) superius annotatis. Testibus presentibus Gunsalvo Martini tabellione

Portugalensi, Iohanne Geraldi elenco chori eiusdem, Petro Salamantino

advocato, et ,pluribus aliis. Et me Antonyo Stephani tabelione supradicto qui

premissis omnibus interffui et ad instanciam dictorum cantoris et

procuratoris ac etiam de mandato et auctoritate vicariorum supradictorum

cohacto prius per ipsos ut superius est expres-sum per dictos visitatores

,prout eas inveni in libro domini episcopi memo-rati et processum

suprascriptum qualiter coram me transivit de verbo ad verbum in publicam

formam reelegi nec addito negue remoto quod muttare seu muttari posset

substanciam veritatis et ex inde hoc publi-cum instrumentum manu propria

scripsi. Non noceant vero rasure supra posite in XXXIII.a linea de hiis

diccionibus scilicet «quod omnia ostia monasterii essent clause preter», nec

alia supra similiter posita in XL.a IX.a linea de hac diccione scilicet «Sendim»

guia ego tabellio memoratus manu propria rasi et correxi et huic

instrumento signum meum solitum apposui in testimonium premissorum

quod tale est.

In nomine Domini. Amen. Noverint universi presentis instrumenti

seriem inspecturi quod in presencia mei Antonii Stephani publici tabellio-nis

civitatis Portugalensis et testium subscriptorum ad infra scripta omnia

specialiter vocatorum et rogatorum reverendus pater dominus G[iraldus]

109

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!