21.11.2013 Views

PONTANO DE HORTIS HESPERIDUM (1188 vers)

PONTANO DE HORTIS HESPERIDUM (1188 vers)

PONTANO DE HORTIS HESPERIDUM (1188 vers)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

554 teque et arundineo incinctus veneratur amictu

555 Eridanus, late irriguis plaudentibus undis,

556 pro decore Italiae et Belgis belli arte repressis.

557 Macte animo, Francisce, et macte ingentibus orsis,

558 assurgit cui felici Campania tractu,

559 assurgit latis venerata et Daunia campis,

560 quaeque nitet pigro tellus madefacta Galeso,

561 quodque mare Italiam supra quodque alluit infra.

562 Ecce autem insignis cantu atque insignior armis

563 bellorum et laude et multis spectata triumphis

564 Parthenope tibi laeta canit, quod, te auspice, regno

565 reddita sit, quodque e solio venerabilis aureo

566 imperitet populis sullato et marte triumphet.

567 Non tamen Hesperidumque hortos, Berenicia rura,

568 idcirco aut Libycos tu dedignabere saltus,

569 quos olim excisorque hydrae domitorque leonis

570 Alcides adiit, quibus et splendescere jussit

571 Phormiadumque et agros et litora juncta Vesevo,

572 quos et Sirenes scopulos, quae saxa frequentant,

573 aequanique serunt colles Meteiaque arva,

574 quosque secat Sileris frondoso margine campos,

575 Aenarie quos nostra colit, colit aspera et Ansur,

576 atque Suessa, vago Liris quam temperat alveo.

577 Nec mihi Naiades in tanti parte laboris

578 abnuerint viridem salicis de fronde coronam,

579 nec mihi culta suos neget Antiniana recessus,

580 quis superat vites Hermi atque rosaria Paesti

581 quaeque et Idumaeas mittunt palmaria baccas.

22

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!