03.04.2013 Views

Cantus Selecti - MusicaSacra

Cantus Selecti - MusicaSacra

Cantus Selecti - MusicaSacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1 Vides supra, p. vij, § 2°.

2 Non autem Dominus vobiscum, nisi quando expresse praescribitur (v. g. post hymnum

Te Deum).

3 Tempore paschali, in exercitiis quae extra Officium canonicum, maxime coram

SS. Sacramento habentur, Alleluia non est addendum ad Versiculos nisi quando expresse

praescribitur uti ad )/r. Panem de caelo vel ad ffl. quibus semper inhaeret, v. g. Gaude et

laetare... Surrexit Dominus de sepulcro... etalios hujusmodi.

4 Haec altera incensatio requiritur etsi inter expositionem et Tantum ergo nullae interponantur

preces, quo in casu non fit nova thuris impositio.

5 Dum Sacerdos Benedictionem impertit, nihil debet cantari; licet tamen organa pulsare

suavi ac gravi sonitu.

6 Sacerdos has laudes recitat genuflexus vel in ora suppedanei vel in infimo gradu.

In hoc ultimo casu velum dimittit — nulla praemissa inclinatione — quando est genuflexua

in infimo gradu

5. Deinde laudabiliter cantantur hymni et recitantur preces

approbatae in honorem SS. Sacramenti 1. Si quae sint orationes

cantandae — v. g. post hymnum vel Litanias — praemitti debet

y. et ty. proprium 2 (Breviario vel Rituali Romano assignatum) *

a Sacerdote genuflexp cantato. Postea surgit Sacerdos, nulla praemissa

inclinatione, et manibus junctis (dum assistentes genuflexi librum

sustinent) orationes cantat. Conclusio hujusmodi orationum brevis

esse debet, nisi aliter expresse praescribitur.

6. Persolutis precibus et orationibus — si quae sint dicendae —

intonatur pars hymni Tantum ergo. Ad voces veneremur cernui

fit ab omnibus inclinatio mediocris. Ad Genitori, Genitoque incensatur

SS. Sacramentum, ut antea (n. 4, supra) 4.

7. Post hymnum cantatum intonatur Jr. Panem de caelo — vel

a Cantpribus seu Clericis vel (juxta consuetudinem) a Celebrante —

cui soli versiculo ejusque responso additur Alleluia tempore paschali

et per totam octayam Corporis Christi. Deinde surgit Sacerdos^

nulla facta inclinatione3 et quin praemittat Dominus vobiscum cantat

(cum inclinatione capitis ad yocem Oremus) orationem Deus qui

nobis, dum Ministri genuflexi librum sustinent.

8. Cantata oratione, Sacerdos, — in infimo gradu genuflexus —

accipit super humeros velum humerale, et, nulla praemissa inclinatione,

ad Altare ascendit. Ibi, manibus super mensam appositis,

unico genu flectit, Ostensorium convertit ita ut pars anterior tabernaculum

respiciat, manibus velo coopertis apprehendit — dextera

ad nodum, sinistra ad pedem, ad populum dextrorsum se convertit>

et summa cum reverentia signum facit crucis cum Ostensorip

(quin S. Hpstiam supra oculos elevet aut pedes moveat), nihil

dicens 5. Deinde se vertens per dexteram suam gyrum perficit,

et Ostensorium super corporale collocat, ita ut pars anterior populum

aspiciat, manus detegit, et simplicem genuflexionem efficit, manibus

Altari appositis.

9. Mox Sacerdos genuflectit in ora suppedanei ubi deponit velum

humerale, rursum ascendit nisi, juxta praxim Romanam, recitentur

laudes Benedictus sit Deus, etc. 6, aperit custodiam et lunulam cum

S. Hostia intus reponit, et custodiam claudit. Turn aperit ostiolum

tabernaculi, SS. Sacramentum ibidem recondit, genuflexionem

SSmi Sacrament! servandus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!