COMPITI DELLE VACANZE DI LATINO - CLASSE 2^B ... - IIS Bachelet
COMPITI DELLE VACANZE DI LATINO - CLASSE 2^B ... - IIS Bachelet
COMPITI DELLE VACANZE DI LATINO - CLASSE 2^B ... - IIS Bachelet
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
COMPITI DELLE VACANZE DI LATINO - CLASSE 2^B

Ripassa il programma svolto e traduci le seguenti frasi o versioni.

Da “Tandem” Es. n. 3 p. 373

NB. Le proposizioni finali (a pag. 371 di Tandem) sono state spiegate negli

ultimi giorni di lezione, per cui non sono state inserite nel programma

svolto. Esercitati a tradurle e a individuarle nelle versioni proposte.

Mida, ovvero l’universale (e maledetta) fame dell’oro

Mida, Phrygiae rex, olim hospitium in regia Baccho praebuit, qui remuneratione ei munus singulare

concessit. Deus enim ita regi dixit: “Quid (Che cosa) exoptas, liberalis rex? Omne desiderium tuum

explebo”. Tum Mida, qui avidissimus erat, petivit ut* ipse in aurum mutare posset, omnia quae

tetigisset (avesse toccato). Hoc Bacchus concessit et rex, laetissimus, iam regiam peragrabat atque

statuas, mensas et vasa manibus tangebat. Quo modo omnia, quae in regia erant, aurea fuerunt atque

rex, laetus, Baccho maximas gratias agebat. Sed, cum servi cenam paraverunt, Mida esuriens cupide

panem ad os admovit: at panem reliquosque cibos statim in aurum mutavit. Inde fames sitisque

multum vexaverunt regem, qui postremo deum oravit ut famem et sitim explere posset.

Tunc subrisit Bacchus, quia avidum regem puniverat; sed postea libenter fatale donum removit.

* petere ut + cong. = chiedere che…, di…

Le canne dicono: Mida ha le orecchie d’asino

Midas, Phrygiae rex, notus praesertim fuit quia quod tetigerat in aurum mutabat. Olim Apollo,

Midae vehementer iratus, quia in artis musicae certamine Pana excellentiorem existimaverat, regis

aures in asini aures mutavit. Tum infelix rex, ut ignominiam celaret, vitta tempora texit.

Sed eius tonsor primum tacuit, sed deinde alicui (a qualcuno) rem patefacere vehementer cupivit.

Quare in locum desertum recessit, foveam fodit et in ea submissa voce dictitabat: “Dominus meus

asini aures habet”. Postea foveam occlusit, existimans se inclusisse in ea rem occultam. At paulo

post ex fovea harundines permultae provenerunt, quae ventorum flatu iactabantur et tonsoris arcana

vulgabant: eius verba enim saepius iterabant atque omnibus indicabant Midam regem asini aures

habere.

La sfera, il cilindro e un sepolcro famoso

Archimedis sepulcrum, quod ipsi Syracusani ignorabant atque dumis et sentibus operiebatur, a

Marco Tullio Cicerone repertum est. Hic enim cognoverat Syracusanos sphaeram cum cylindro

posuisse in sepulcro illius carissimi mathematici. Cum enim Cicero quaestor in Sicilia erat, locum

invenit, apud portas Agrigentinas, dumis ac sentibus refertum, in quo nonnulla sepulcrorum

monumenta erant.Dum autem quaestor omnia esplorat, ibi parvam columnam esse, ex dumis vix

eminentem, animadvertit. Tunc Cicero diligentius inspexit, terram amovit atque figuram sphaerae et

cylindri vidit. Statim nonnulli servi cum falcibus et securibus missi sunt, ut locus bene purgaretur

atque in eo aditus aperiretur. Cum aditus reclusus est, in ima sepulcri parte inscriptio apparuit, qua

illud sepulcrum esse Archimedis denuntiabatur.
Un giusto maltrattato dai concittadini

Non semper in hominibus benevolentia erga cives suos inest. In Aristide, qui cognomine Iustus a

Graecis appellatus est, maxima abstinentia et iustitia inerant. Athenienses tamen ob invidiam

obtrectatorum eum exsilio decem annorum multaverunt. Quare ille iustissimus vir a patria abesse

debuit. Exsilium brevius quam damnatio fuit. Nam, postquam Xerses in Europam cum infinita

copiarum multitudine venit, Athenienses Aristidem in patriam revocaverunt. Interfuit igitur pugnae

navali apud Salamina, exercitui Athenarum praefuit apud Plataeas, in quo proelio Graeci Persas

profligaverunt. Omnibus bellis suae aetatis interfuit et omnibus modis patriae suae profuit.

Cum (Benchè) tantis rebus praefuisset*, in magna paupertate decessit; quare eius filiabus deerant

eae opes, quae in nuptiis ad dotem necessariae sunt.

* cong. ppf. di praesum: traduci col cong. trapassato italiano

Il tesoro nel campo

Agricola quidam (Un), cum iam moriturus erat, ad se arcessivit filios suos eisque dixit: “Mors

avidis manibus me ereptura est et ego de hac vita discessurus (sum). Nihil vobis in ereditatem

relicturus sum, praeter agellum, quem ego assidue per multos annos colui. In hoc sepultus iacet

thesaurus magnae pecuniae, sed ubi iaceat (dove giaccia) vobis dicere nescio. Vos totum agrum

effodere debebitis ut thesaurus reperiatis”. Postquam haec dixit, animam efflavit. Post patris obitum,

filii per multos menses, usque ad autumnum, terram effoderunt et glebas verterunt, sperantes se

thesaurum inventuros esse. Quoniam opera eorum vana fuit, in sulcis, quos magno labore effoderant

ut thesaurum quaererent, sementem fecerunt. Verno et aestivo tempore autem floridissimas fruges

in agro videntes, intellexerunt qui esset (quale fosse) thesaurus, quem pater moriturus dixerat.

Creso e il figlio muto

Filius Croesi, regis Lydiae, etiamsi iam per aetatem loqui poterat, infans erat, et, cum iam multum

adoleverat, item nihil fari poterat; itaque mutus et elinguis diu habitus est. Medicorum artem, ut

eum sanaret, frustra pater adhibuerat: at inutilia omnia remedia fuerant. Cum autem Croesus in bello

victus est et urbs, ad quam cum minima parte copiarum confugerat, capta est, hostis quidam (un)

ignorans illum regem esse, gladio educto eum progressus est adgressurus.

Adulescens igitur os aperuit clamare nitens eoque nisu atque spiritus impetu vitium ac impedimentum

linguae rupit; plane et articulate elocutus est, clamans in hostem, ne regem Croesum occideret.

Tum et hostis gladium reduxit et regis vita servata est et adulescens loqui prorsus deinceps potuit.

Bucefalo, il mitico cavallo di Alessandro

Equus Alexandri regis et capite et nomine “Bucephalas” fuit propter horribilem aspectum, sive quia

taurinum caput habebat, sive quia in fronte cornicula procedebant. Emptus est talentis tredecim et

regi Philippo donatus; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.

De hoc equo multa facta memorabilia tradita sunt. Nam, ubi ornatus erat armatusque ad proelium,

non patiebatur se inscendi ab alio nisi a rege. Sed praecipue mors eius memorabils fuit.

Bello Indico autem, dum insidens in eo Alexander fortia facinora facit, in hostium aciem

improvidus progressus est. Coniectis undique in Alexandrum telis, etiamsi multis vulneribus in

cervice et in latere perfossus, equus tamen moribundus ac prope iam exsanguis e mediis hostibus

regem vivacissimo cursu deduxit atque, ubi eum extra tela eripuerat, illic (avv.) concĭdit et quasi

cum humano solacio animam efflavit. Tum rex Alexander, consecutus eius belli victoriam, oppidum

in iisdem locis condidit idque ob equi honores “Bucephalam” appellavit.
Da “Tandem”:

Vers. n. 2 pag. 354 “ I Fabi“

Vers. n. 1 pag. 440 “ Annibale il furbo“

Vers. n. 3 pag. 440 “Il re Servio Tullio”

Vers. n. 4 pag. 441 “Il sacrificio di Codro”

Vers. n. 6 pag. 441 “Una beffa per i Cretesi”

Agli alunni che sono stati aiutati e/o avevano lo scritto insufficiente, si

raccomanda, durante lo svolgimento dei compiti assegnati a tutta la classe, il

ripasso accurato e sistematico degli argomenti in programma.

Abbiategrasso, 20 giugno 2012

L’insegnante

Prof.ssa Daniela Forni