29.05.2013 Views

1660 Calendas ianuarias celebriores reddiderunt copiosioris populi ...

1660 Calendas ianuarias celebriores reddiderunt copiosioris populi ...

1660 Calendas ianuarias celebriores reddiderunt copiosioris populi ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1660

Historia Collegii Goritiensis, 1660

© ISSR Gorizia

Trascrizione a cura di Claudio Ferlan e Marco Plesnicar

Revisione editoriale a cura di Lorenzo Di Lenardo

Note a cura di Lucia Pillon e Claudio Ferlan

Calendas ianuarias celebriores reddiderunt copiosioris populi accursus ad sacra

tribunalia et caelestis mensae participatione, quae usque ad meridiem producta fuit.

Universi, qui in aede nostra caelesti pane refecti sunt anni huius decursu, numerati sunt

viginti et octo millia.

Scholae etiam numero et nobilitate discipulorum suppares fuerunt anno superiori; qui

spem frugis non pollicebantur ex albo studiosorum expuncti fuerunt. Seni patrum

capucinorum, bini dominicanorum, totidem franciscanorum de observantia institutum sunt

secuti; Ambrosius Sembler 1 missus Viennam ad Sanctam Annam.

Festo die Purificatae beatae Virginis in aede nostra ad aram beatae Virginis primam

Deo hostiam litavit reverendus dominus Bernardinus Petrogallus cum assistentia reverendi

domini Joannis Baptistae Crisai capellani Goritiensis 2 .

Maioris verni ieiunii decursu de suggestu ad populum ac nobilitatem in minoritarum

templo dixit pater Guido Crescentius magna audientium utilitate ac Societatis nostrae

commendatione, qui, de superiorum habito consensu Viennam delatus et obtenta dicendi

copia coram sua caesarea maiestate ac augusta Leonora 3 vidua aulaque caesarea, dixit.

Dominica quinquagesimae indictae consuetae preces, expositum venerationi sacrum

Corpus Christi ad obtinendas culparum relaxationes, et habiti matutino tempore ad

populum sermones interruptae fuere preces, nec numero quadragenario circumscriptae.

Martio mense in templo nostro seminarium illustrissimae dominae 4 fundatrici coniugi

illustrissimi quondam comitis Joannis Baptistae werdenbergici cancellarii caesarei solenni

modo parentavit, vestito templo variis emblematibus, cantato sacro mortuali et pluribus

aliis lectis.

[75v] In sancti Josephi festo magnus poenitentium ad participandas plenarias

indulgentias a concionatore velut missionario propositas fuit accursus.

1 Sembler, Ambrosius, * 30.03.1644 “Italus Goritiensis”, SJ 02.11.1659 Vienna (Austria), † 29.09.1712 Gorizia (Italia). Fu rettore del

collegio di Gorizia tra 1698 e 1701 e tra 1707 e 1710.Cfr. LUKÁCS Catalogus Generalis III 1532; ANDRITSCH III XXVIII, 266 n 1692, 272,

278.

2 Crisai, Ioannes Baptista, * 23.05.1630 Salcano/Solkan (Slovenia), † 10.10.1702 Salcano/Solkan (Slovenia). Alunno del Ferdinandeum,

dottore in filosofia (1651) e in teologia (1660) a Graz (Austria), cooperatore (1656), parroco (1661) e arcidiacono di Gorizia (1674). Cfr.

MORELLI II, 253-254; IV, 232; TAVANO 1988, 188; ANDRITSCH II, M 1648/157, P 1455, 1601, 2452, F 600, P 1917.

3 Eleonora Magdalena Gonzaga-Nevers, * 18.11.1630 Mantova (Italia), † 06.12.1686 Vienna (Austria). Sposò nel 1651 l’imperatore

Ferdinando III d’Asburgo († 1657), già due volte vedovo. Cfr. HAMANN, 79.

4 Si tratta della già citata Caterina di Werdenberg, nata Coronini Cronberg, † 1660.

Historia Collegii Goritiensis, 1660

© ISSR Gorizia

Trascrizione a cura di Claudio Ferlan e Marco Plesnicar

Revisione editoriale a cura di Lorenzo Di Lenardo

Note a cura di Lucia Pillon e Claudio Ferlan

Cuiusdem mensis lapsu pater Carolus Vitelli 5 subregens seminarii Flumen missus ad

rhetoricam ac poëticam praelegendas facultates, cui in seminario subrogatus fuit magister

Nicolaus Fuschart poëseos professor.

Ad indictam Viennae provincialem congregationem vocati erant reverendus pater rector,

pater Martinus Bauzer, pater Franciscus Baselli, pater Joannes Zanon, manente Goritiae

patre Bauzero ob gravem aetatem, alii tres congregationem adierunt.

Locatellus, gymnasii nostri studiosus, fratri suo in necem cuidam inferendam

consenserat et cooperatus fuerat; perpetrato homicidio, reus ad collegii substitutum

iudicem vocatus, ab eodem fuit condemnatus ad 50 aureos nummos deponendos ad

fabricam templi nostri promovendam, in quam etiam insumpti sunt 500 germanici floreni

habiti ex munificentia caesareae maiestatis, et centeni floreni, collati a domino Alexio

Coronino.

Septembri mense Leopoldus romanorum imperator 6 magno nobilitatis Foroiulianae

concursu Goritiam ingressus fuit, primis vesperis sancti Matthei in aede nostra per suos

musicos decantatis interfuit vellere aureo conspicuus, ipso fesso communione refectus

sacra fuit in eodem collegio, cui ad portam collegii oblatae preces, ac sacra fuere,

praesentata etiam oratio de comitibus Goritiae illi fuit. Colossus etiam in foro collegii

quondam positus inscriptionem suam accepit et expressit Caesaris Goritiam subeuntis

annum.

Iunii 15 praefecturam collegii ingressus reverendus pater Dominicus Baselli. Seminarii

werdenbergici cura translata in patrem Aloysium Attimis, ac lectio theologiae moralis data

patri Joanni Zanon.

Nova domus in Pez pago vectigali parochiae Sancti Petri erecta est ad usum coloni eius

loci. Proventum fere totum in Sancti Petri pago decoxit ingens grando magno collegii

damno. Flumicelensem 7 etiam agrum censualem collegio ingentes aquae ripas Soncii

egressae operuerant et, subversis dom[orum] eius loci fundamentis, non parvum collegio

damnum causarunt.

5 Vitelli, Carolus, * 16.09.1628 “Liburnus Fluminensis”, SJ 06.10.1650 Vienna (Austria), † 07.02.1687 Graz (Austria). Cfr. LUKÁCS

Catalogus Generalis III 1778; STÖGER 383; SOMMERVOGEL VIII 852.

6 Tra 17 e 24 settembre 1660 il giovane imperatore Leopoldo I visitò trionfalmente la città, per ricevere personalmente l’omaggio degli

Stati provinciali. Cfr. MORELLI II, 63-663; PORCEDDA 1996.

7 Seguono 15 righe, 9 del testo e sei di un post-scriptum molto difficili e in parte impossibili da leggere a causa di lacuna materiale del

documento.

Historia Collegii Goritiensis, 1660

© ISSR Gorizia

Trascrizione a cura di Claudio Ferlan e Marco Plesnicar

Revisione editoriale a cura di Lorenzo Di Lenardo

Note a cura di Lucia Pillon e Claudio Ferlan

Mussitatum ac actitatum fuit ut senex paro[chus] (?) nepoti suo cederet Goritianam

parochiam quia res (…) videretur futuris temporibus non modicas collegio molestias

allatura, impedita fuit.

NB Se(…) efficaciter: tandem in variis commendationibus et fere (…) archiducis

Leopoldi et nuncii apostolici 8 obtinuit (…) nationem, in quo negotio quidem noster ex

collegio G[oriti]ensi clandestine pro eo egit, sicque (?) iuvenem promovendo (…)runt sibi

locum nominandi alium quamplurimos anno[s].

[76r] Professores gymnasii nostri inchoarunt de more lectiones theologiae moralis pater

Joannes Zanon, philosophiae pater Franciscus Madamus, rhetoricae pater Jacobus

Menegatti 9 , poëseos pater Balthasar Borzaga, syntaxeos magister Sigismundus Siserus.

Mediae classis grammatices magister Christophorus Styranus. Infimae gammatices

classis magister Nicolaus Maminesius ac denique magister Christophorus Campi 10

magistrorum agmen claudit.

Pater Franciscus Morsellus 11 substitutus patris regentis socius. Fratribus coadiutoribus

accessit Andreas Verdemon 12 parandis cibis applicatus.

Sermones consueti de partus virginei expectatione et feriis sextis quadragesimalibus

more recepto habiti.

Patre Francisco Baselli ad praefecturam collegii Tergestini misso in cura congregationis

nobilium successit pater Joannes Zanon.

Pater Felix Coroninus Vienna Goritiam invitatu illustrissimi domini Joannis Vincentii

germani sui delatus primam Deo hostiam festo die sancti Xaverii in aede nostra ad aram

sancti Xaverii post sacrum decantatum obtulit, reverendo patre rectore assistente primo illi

sacrificio. Dominus Joannes Vincentius complures propinquos suos et totum collegium

laute tractavit in prandio. Obtulit patri Felici frontale altaris et casulam ex panno aureo

factam. Accessit etiam collegio umbella nova contegendo Christi Corpori per urbis fora

circumferendo. Empti etiam tomi sex historiae annalium ecclesiasticorum.

8

Si riferisce probabilmente a Carlo Carafa,* 1611, † 1680, nunzio apostolico in Austria (13.08.1658). Cfr. HC IV, 34 e 106.

9

Menegatti, Iacobus, * 18.03.1630 Wels (Austria), SJ 22.10.1648 Vienna (Austria), dimesso dalla Compagnia il 12.11.1666 ad

Eberndorf (Austria). Cfr. LUKÁCS Catalogus Generalis II 995.

10

Campi, Christophorus, * 07.03.1640 “Tyrolensis Tridentinus”, SJ 20.11.1658 Vienna (Austria), dimesso dalla Compagnia il 10.03.1670

a Judenburg (Austria). Cfr. LUKÁCS Catalogus Generalis I 148.

11

Dovrebbe trattarsi di Morell, Georgius Franciscus, * 20.05.1613 Graz (Austria), SJ 07.10.1634 Leoben (Austria), † 18.07.1681 Linz

(Austria). Cfr. LUKÁCS II 682.

12

Werdeman, Andreas, * 31.07.1628 “Italus Griso-Plurensis”, SJ 17.02.1657 Vienna (Austria), † 22.06.1676 Gorizia (Italia). Cfr. LUKÁCS

Catalogus Generalis III 1831.

Historia Collegii Goritiensis, 1660

© ISSR Gorizia

Trascrizione a cura di Claudio Ferlan e Marco Plesnicar

Revisione editoriale a cura di Lorenzo Di Lenardo

Note a cura di Lucia Pillon e Claudio Ferlan

Pressenici constructa nova fornax et calci et lateribus coquendis accommodata datura

collegio emolumentum; quo etiam loco novalia 50 iugerorum facta aratira et vitifera, et

domus colonis erectae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!