30.10.2013 Views

10 - La Santa Sede

10 - La Santa Sede

10 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Congregatio de Causis Sanctorum 911

voluto, Institutum Sororum a S. Corde, quod condiderat Beata Maria a Corde

Iesu Schininà (1844-1910), ingredi postulavit; sed aetatis intuitu a Catharina

Di Pasquale, Generali Antistita, anno 1935 probanda accepta est, ut apud

ludum parvorum puerorum, quem eaedem religiosae mulieres administrabant,

tamquam adiutrix operam daret. Cum autem conversationi minime

apta censeretur, domum dimissa, vestificinam aperuit, puellis frequentem,

quae eius bonitatem probaverunt. Eo quidem tempore ipsa, dum labore perfungebatur,

sibi persuasum habuit se velle sese totam Domino mancipare

ideoque suorum conamina, quae eius matrimonium petebant, prompte aspernata

est.

Tandem mense Aprili anni 1938 apud praecipuam Sedem Instituti Sororum

a S. Corde tamquam postulans recepta est, eodemque anno, mense Novembri

vertente, habitum religiosum induit. Anno autem 1941 coram Exc.mo

D.no Hectore Baranzini Archiepiscopo sacra vota ad tempus nuncupavit,

mox vero iussa est ministerium apud nosocomium Ragusiense suscipere.

Quo quidem munere Famula Dei perdiligenter functa est, cum ipsa hoc pro

« sublimi »haberet, quod posset « Iesu in patientibus ministrare ». Praeterea

ab anno 1941 ad annum 1943 singularibus scholis pro aegrorum ministri

munus gerentibus Panormi interfuit. Laeto animo difficultates et inopiam

suscepit, eiusmodi incommoda pro via habens, qua ipsa quodlibet humanum

magis magisque relinqueret. Anno autem 1943, saeviente populorum conflictu,

Callonianae (Caltanissetta) vulneratis militibus assidendo operam dedit,

deinde vero, scilicet propter bellicos eventus, Ragusam reversa in sanatorio

ministravit. Hinc ipsa, cum saepe loco mota in varias Siciliae regiones migrare

iuberetur, semper eo, quo missa erat, oboedientissime se contulit.

Anno autem 1947 perpetuis Deo votis se adstrinxit. Interea virgo gravi

longoque morbo implicata erat, quem ipsa aequo animo tolerabat, Dei numini

omnino parens. Anno 1948 eius moderator in spiritualibus factus est

D.nus Ioannes Raciti, qui, eadem cooperante, consilium ceperat apostolicum

opus pro sacerdotibus condendi. Illa igitur, cum e peculiari sui Instituti

pietatis cultu iniurias Cordi Iesu illatas resarcire studeret, sese ut victimam

pro sacerdotibus ad sanctitatem adducendis devovit. Itaque Dei Ancilla,

donec vires suppetierunt, in nosocomiis Ragusiensi, Messanensi, Syracusano

sine intermissione Domino ministravit. Ceterum, cum religiosam vitam, ad

quam ipsa divino quodam instinctu vocata erat, servaret, cumque divinae

gratiae mansuete se subiceret, commodisque suis contemptis sua officia praestaret,

gradatim ad elata perfectionis fastigia pervenit, dum in ordinariis

singularis exstitit omnesque christianas et religiosas virtutes delectabiliter

et constanter exercuit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!