12.07.2015 Views

DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE A ROMULO AD AUGUSTUM

DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE A ROMULO AD AUGUSTUM

DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE A ROMULO AD AUGUSTUM

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Abbatis Lhomond<strong>DE</strong> <strong>VIRIS</strong> <strong>ILLUSTRIBUS</strong><strong>URBIS</strong> <strong>ROMAE</strong>A <strong>ROMULO</strong> <strong>AD</strong> <strong>AUGUSTUM</strong>Paris 1779


TULLUS HOSTILIUS, ROMANORUM REX TERTIUS672 ante J. C.Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximoregi dissimilis, sed etiam Romulo ferocior fuit. Eo regnante, bellum interAlbanos et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Suffetio placuit,paucorum manibus fata utriusque populi committi. Erant apud Romanostrigemini Horatii, trigemini quoque apud Albanos Curiatii. Cum iis aguntreges ut pro sua quisque patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege,ut unde victoria, ibi quoque imperium esset. Itaque trigemini armacapiunt, et in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimqueduo exercitus. Datur signum, infestisque armis terni iuvenes magnorumexercituum animos gerentes concurrunt.Ut primo concurso increpuere arma, horror ingens spectantesperstrinxit. Consertis deinde manibus, statim duo Romani alius superalium expirantes ceciderunt: tres Albani vulnerati. Ad casumRomanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus. Romanos iam spestota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant; is quamvisinteger, quia tribus impar erat, fugam simulavit, ut singulos perintervalla secuturos separatim aggrederetur. Iam aliquantum spatii exloco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens vidit unum Curiatiumhaud procul ab se abesse. In eum magno impetu redit et dum Albanusexercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant fratri, iam Horatius eumocciderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit.Iam singuli supererant sed nec spe nec viribus pares. Alterius eratintactum ferro corpus, et geminata victoria ferox animus. Alter fessumvulnere, fessum cursu trahebat corpus. Nec illud proelium fuit.Romanus exultans male sustinentem arma conficit, iacentemque spoliat.Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, et domum deducunt.Princeps ibat Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Cui obviafuit soror, quae desponsa fuerat uni ex Curiatiis, visoque super humerosfratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solverecoepit. Movit feroci iuveni animum comploratio sororis in tanto gaudiopublico: stricto itaque gladio transfigit puellam, simul eam verbisincrepans: "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum; oblita fratrum,oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."4


Atrox id visum est facinus patribus plebique; quare raptus est in iusHoratius et apud iudices condemnatus. Iam acesserat lictor iniiciebatquelaqueum. Tum Horatius ad populum provocavit. Interea pater Horatiisenex proclamabat filiam suam iure caesam fuisse; et iuvenemamplexus, spoliaque Curiatiorum ostentans orabat populum ne seorbum liberis faceret. Non tulit populus patris lacrimas, iuvenemqueabsolvit, magis admiratione virtutis, quam iure causae. Ut tamen caedesmanifesta expiaretur, pater, quibusdam sacrificiis peractis, transmisitper viam tigillum, et filium capite adoperto velut sub iugum misit: quodtigillum sororium appellatum est.Non diu pax Albana mansit: nam Suffetius, dux Albanorum, cuminvidiosum se apud cives videret quod bellum uno paucorum certaminefinisset, ut rem corrigeret, Veientes adversus Romanos concitavit. Ipseab Tullo in auxilium arcessitus, aciem in collem subduxit, ut fortunambelli experiretur ac sequeretur. Qua re Tullus intellecta, dixit clara vocesuo illud iussu Suffetium facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Quoaudito, hostes territi victique sunt. Postera die Suffetius cum adgratulandum Tulo venisset, iussu illius quadrigis religatus est, et indiversa distractus. Deinde Tullus Albam propter ducis perfidiam diruit, etAlbanos Romam transire iussit.Roma interim crevit Albae ruinis: duplicatus est civium numerus: monsCaelius urbi additus, et quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullusregiae cepit, ibique deinde habitavit. Auctarum virium fiducia elatusbellum Sabinis indixit; pestilentia insecuta est: nulla tamen ab armisquies dabatur. Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae quamdomi esse iuvenum corpora; sed ipse quoque diuturno morbo estimplicitus: tunc fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces,nullique rei deinceps nisi sacris operam dedit. Memorant Tullum fulmineictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annosduos et triginta.5


ANCUS MARCIUS, ROMANORUM REX QUARTUS648 ante J. C.Tullo mortuo, Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompiliinepos Ancus Marcius erat, aequitate et religione avo similis. Tunc Latinicum quibus Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerunt animos, etincursionem in agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellumindiceret, legatum misit qui res repeteret, eumque morem posteriretinuerunt. Id autem hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit,a quibus res repetuntur, capite velato, ait: "Audi, Iupiter; audite, fineshuius populi. Ego sum publicus nuncius populi Romani: verbis meis fidessit." Deinde peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastamin fines hostium emittit, bellumque ita indicit. Legatus qui ea de remittitur fecialis , ritusque belli indicendi ius feciale appellatur.Legato Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quarebellum hoc modo eis indictum est. Ancus exercitu conscripto profectus,Latinos fudit, et oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem intanta hominum multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carceremin media urbe ad terrorem increscentis audaciae aedificavit: murolapideo urbem circumdedit, et Ianiculum montem, ponte Sublicio inTiberim facto, urbi coniunxit. Pluribus aliis rebus intra paucos annosconfectis, immatura morte praereptus, non potuit praestare qualempromiserat regem.LUCIUS TARQUINIUS, PRISCUS, ROMANORUM REX QUINTUS616 ante J. C.Anco regnante, Lucius Tarquinius urbe Tarquinia profectus, cum coniugeet fortunis omnibus Romam commigravit. Additur haec fabula: scilicet eiadvenienti aquila pileum sustulit, et super carpentum, ubi Tarquiniussedebat, cum magno clangore volitans, rursus capiti apte reposuit; indesublimis abiit. Tanaquil coniux auguriorum perita regnum ei portendiintellexit: itaque virum complexa iussit eum alta sperare. Has spescogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt, domicilioque ibicomparato, Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anciregis familiaritatem consecutus est, a quo tutor liberis relictus regnumintercepit, et ita administravit, quasi iure adeptus fuisset.6


Tarquinius Priscus bellum cum Sabinis gessit, in quo bello equitumcenturias numero auxit; nomine mutare non potuit, deterritus, ut ferunt,Accii Navii auctoritate. Accius, ea tempestate augur inclutus, id fieriposse negabat, nisi aves addixissent; iratus rex, in experimentum artis,eum interrogavit fierine posset quod ipse mente conceperat: Accius,augurio acto, fieri posse respondit. Atqui hoc, inquit rex, agitabam ancotem illam secare novacula possem. Potes ergo, inquit augur, etsecuisse dicitur. Tarquinius Sabinos vicit, et filium tredecim annorum,quod in proelio hostem percussisset, praetexta et bulla donavit, undehaec ingenuorum puerorum insignia esse coeperunt.Supererant duo Anci filii, qui aegre ferentes se paterno regno fraudatosesse, regi paraverunt insidias. Ex pastoribus duos ferocissimos deliguntad patrandum facinus. Ii, simulata rixa, in vestibulo regiae tumultuantur.Cum eorum clamor penitus in regiam pervenisset, vocati ad regempergunt. Primo uterque simul vociferari coepit, et certatim alter alteriobstrepere. Cum vero iussi essent invicem dicere, unus ex compositorem orditur; dumque intentus in eum se rex totus averteret, alter elatamsecurim in eius caput deiecit, et relicto telo, ambo foras se proripiunt.SERVIUS TULLIUS, ROMANORUM REX SEXTUS578 ante J. C.Servius Tullius matre nobili, sed captiva, natus est. Cum in domoTarquinii Prisci educaretur, ferunt prodigium visu eventuque mirabileaccidisse. Flammae species pueri dormientis caput amplexa est. Hocviso Tanaquil summam ei dignitatem portendi intellexit; coniugi suasit uteum non secus ac liberos suos educaret. Is postquam adolevit, aTarquinio gener assumptus est; et cum Tarquinius occisus esset,Tanaquil, celata eius morte, populum ex superiori parte aedium allocuta,ait regem, gravi quidem, sed non letali vulnere accepto, petere, ut,interim dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent. ServiusTullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administravit.Servius Tullius aliquod urbi decus addere voluit. Iam tum inclutum eratDianae Ephesiae fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum famaferebat. Itaque Latinorum populis suasit, ut et ipsi Romae fanum Dianaecum populo Romano aedificarent. Quo facto, bos mirae magnitudiniscuidam Latino nata dicitur, et responsum somnio datum eum populumsummam imperii habiturum, cuius civis bovem illam immolasset.7


em exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamantvir paterque, et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunticlausae sunt urbis portae, et exilium indictum.JUNIUS BRUTUS, ROMANORUM CONSUL PRIMUS509 ante J. C.Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret inquam frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam fuerat ab avunculooccisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cumTarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat,baculo sambuceo aurum inclusum Deo donum tulit. Peractis deindemandatis patris, iuvenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsisRomae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summampotestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur. Tunc Brutusperinde atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communissit mater omnium mortalium.Expulsis regibus, duo consules creati sunt, Iunius Brutus et TarquiniusCollatinus, Lucretiae maritus. At libertas modo parta, per dolum etproditionem paene amissa est. Erant in iuventute Romana adolescentesaliquot, sodales Tarquiniorum. Hi de accipiendis nocte in urbem regibuscolloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt.Sermonem eorum ex servis unus excepit: rem ad consules detulit.Scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditoresin vincula coniecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligatiiuvenes nobilissimi, sed prae caeteris liberi consulis omnium in seoculos convertebant. Consules in sedem processere suam, missiquelictores nudatos virgis caedunt, securique feriunt. Supplicii nonspectator modo, sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, utconsulem ageret.Tarquinius deinde bello aperto regnum recuperare tentavit. Equitibuspraeerat Aruns Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur.Obviam hosti consules eunt. Brutus ad explorandum cum equitatuantecessit. Aruns, ubi Brutum agnovit, inflammatus ira: "Ille est vir,inquit, qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibusmagnifice incedit." Tum concitat calcaribus equum atque in ipsumconsulem dirigit: Brutus avide se certamini offert. Adeo infestis animisconcurrerunt ut ambo hasta transfixi ceciderint; fugatus est tamen9


Tarquinius. Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti collegae funusquanto potuit apparatu fecit. Brutum matronae ut parentem annoluxerunt.HORATIUS COCLES507 ante J. C.Porsenna rex Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infestoexercitu Romam venit. Primo impetu Ianiculum cepit. Non usquam aliasante tantus terror Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbemipsam saepiunt praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi obiecto, tutavidebatur. Pons Sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuissetHoratius Cocles, illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat. Ispro ponte stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergointerrumperetur: ipsa audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso,armatus in Tiberim desiluit, et incolumis ad suos transnavit. Grata ergatantam virtutem civitas fuit; ei tantum agri datum est, quantum una diecircumarari potuisset. Statua quoque in comitio posita est.MUCIUS SCAEVOLA507 ante J. C.Cum Porsenna Romam obsideret, Mucius vir Romanae constantiaesenatum adiit, et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens.Accepta potestate, in castra Porsennae venit. Ibi in confertissima turbaprope regium tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur:et scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius illum pro regedeceptus occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram accensoad sacrificium foculo iniecit; hoc supplicii a rea exigens, quod in caedepeccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus iussit.Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos, sui similes,adversus eum coniurasse. Qua re ille territus bellum, acceptis obsidibus,deposuit.10


CLAELIA VIRGO507 ante J. C.Porsenna Claeliam virginem nobilem inter obsides accepit. Cum eiuscastra haud procul ripa Tiberis locata essent, Claelia deceptis custodibusnoctu egressa, equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim traiecit.Quod ubi regi nunciatum est, primo ille incensus ira Romam legatosmisit ad Claeliam obsidem reposcendam. Romani eam ex foedererestituerunt. Tum rex virginis virtutem admiratus, eam laudavit, ac parteobsidum donare se dixit, permisitque ut ipsa quos vellet, legeret.Productis obsidibus, Claelia virgines puerosque elegit quorum aetateminiuriae obnoxiam sciebat, et cum iis in patriam rediit. Romani novam infemina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. Insumma via sacra, fuit posita virgo insidens equo.PUBLIUS VALERIUS PUBLICOLA506 ante J. C.Tarquinius Collatinus se consulatu abdicavit, quod invisum esset populoTarquinii nomen. Itaque consul creatus est Publius Valerius, quoadiutore Brutus reges eiecerat. Hic tamen, quia in locum Bruti mortuialterum consulem non subrogaverat, et domum in alto atque munitoloco habebat, in suspicionem regni affectati venit. Quo cognito, apudpopulum questus est quod de se tale aliquid timuissent, et misit quidomum suam diruerent. Dempsit etiam secures fascibus, eosque inpopuli concione submisit, quasi maior populi quam consulis maiestasesset. Gratum id multitudini spectaculum fuit. Inde Valerio cognomenPublicolae datum est. Cum quartum consul fuisset, mortuus est adeopauper, ut funeri sumptus deesset. Collectis a populo nummis estsepultus, et annuo matronarum luctu honoratus.11


FABII TRECENTI SEX479 ante J. C.Vexabantur incursionibus Veientium Romani. Tum Fabia gens senatumadit. Consul Fabius pro gente loquitur: "Vos alia bella curate: Fabioshostes Veientibus date: istud bellum privato sumptu gerere nobis inanimo est." Ei gratiae ingentes actae sunt. Consul e curia egressus,comitante Fabiorum agmine, domum rediit. Manat tota urbe rumor:Fabios ad caelum laudibus ferunt; Fabii postera die arma capiunt.Nunquam exercitus neque minor numero, neque clariore fama etadmiratione hominum per urbem incessit. Ibant sex et trecenti milites,omnes patricii, omnes unius gentis. Ad Cremeram flumen perveniunt. Isopportunus visus est locus communiendo praesidio. Hostes non semelfusi pacem supplices petunt.Veientes pacis impetratae brevi poenituit. Itaque, redintegrato bello,inierunt consilium insidiis ferocem hostem captandi. Multo successuFabiis audacia crescebat: cum igitur palati passim agros popularentur,pecora a Veientibus obviam acta sunt; ad quae progressi Fabii, in insidiascirca ipsum iter locatas delapsi sunt, et omnes ad unum perierunt. Diesquo id factum est inter nefastos relatus fuit: porta qua profecti fuerant,Scelerata est appellata. Unus omnino superfuit ex ea gente, qui, propteraetatem impuberem, domi relictus fuerat. Is genus propagavit adQuintum Fabium Maximum qui Annibalem mora fregit.AULUS POSTHUMIUS DICTATOR496 ante J. C.Tarquinius eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugerat:cum ille Romanos graviter urgeret, nova Romae dignitas creata est quaeDictatura appellata est, maior quam consulatus. Tunc creatus estmagister equitum, qui dictatori etiam obsequeretur. Aulus Posthumiusdictator factus, cum hostibus apud Regillum lacum conflixit, ubi, cumvictoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, utirrevocabili impetu ferrentur: itaque et aciem Latinorum fuderunt, etcastra ceperunt. Tarquinius Cumas se contulisse dicitur, in eaque urbesenio et aegritudine esse confectus.12


MENENIUS AGRIPPA493 ante J. C.Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit: namcum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam nontoleraret, Agrippa, vir facundus, ad plebem missus est; qui intromissusin castra nihil aliud quam narrasse fertur: Olim humani artus, cumventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt, conspiraruntque nemanus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentesconficerent. At dum ventrem domare volunt, ipsi quoque defecerunt,totumque corpus ad extremam tabem venit: inde apparuit ventris haudsegne ministerium esse, eumque acceptos cibos per omnia membradisserere, et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasiunum corpus discordia pereunt, concordia valent.Hac fabula, Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressaest. Creavit tamen tribunos, qui libertatem suam adversus nobilitatissuperbiam defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vitapariter patribus ac plebi carus; post restitutam civium concordiam cariorplebi factus. Is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populuscollatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.Potest consolari pauperes Menenius, sed multo magis docerelocupletes, quam non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxiadivitiarum comparatio.QUINCTIUS CINCINNATUS460 ante J. C.Aequi consulem Minucium atque exercitum eius circumsessos tenebant:id ubi Romae nunciatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta siurbem ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum autem in alteroconsule parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit, qui remafflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictatorest dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quatuor iugerumcolebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem offenderunt.Salute data invicem redditaque, Quinctius togam propere e tugurioproferre uxorem Raciliam iussit, ut senatus mandata togatus audiret.Postquam absterso pulvere ac sudore, toga indutus processit Quinctius,dictatorem eum legati gratulantes consalutant, quantus terror in13


exercitu sit exponunt. Quinctius igitur Romam venit, et antecedentibuslictoribus domum deductus est. Postero die profectus, caesis hostibus,exercitum Romanum liberavit. Urbem triumphans ingressus est. Ductiante currum hostium duces, militaria signa praelata: secutus estexercitus praeda onustus; epulae instructae ante omnium domos.Quinctius sexto decimo die dictatura, quam in sex menses acceperat, seabdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.CAIUS MARCIUS CORIOLANUS491 ante J. C.Caius Marcius gentis patriciae, a captis Coriolis urbe VolscorumCoriolanus dictus est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutelaadolevit. Sortitus erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quiadoctrina non accessit, irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit.Cum prima stipendia facere coepisset adolescens, e multis proeliisquibus interfuit nunquam rediit, nisi donatus corona aliove militaripraemio. In omni vitae ratione nihil aliud sibi proponebat quam ut matriplaceret: cumque illa audiret filium laudari, aut corona donari videret,tum demum felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda satiari nonpoterat. Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore habitavit.Coriolanum, post victoriam eius opera maxime partam, Posthumiusconsul apud milites laudavit: eum militaribus donis onerare voluit; agricentum iugera, decem captivos, totidem ornatos equos, centum boves etargenti pondus quantum sustinere potuisset, offerebat. Coriolanus veronihil ex his omnibus accepit, praeter unius hospitis captivi salutem etequum. Consul factus, gravi annona advectum e Sicilia frumentummagno pretio, dandum populo curavit, ut plebs agros, non seditionescoleret. Qua de causa damnatus ad Volscos concessit, eosque adversusRomanos concitavit. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab urbelapidem castra posuit, et agrum Romanum est populatus.Missi sunt Roma ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsumretulerunt; iterum deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt.Sacerdotes quoque suis infulis velati ad eum iverunt supplices, necmagis animum eius flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viripariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tum VeturiaCoriolani mater, et Volumnia uxor duos parvos filios secum trahens,castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: "O patria14


inquit, vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in meiniuriam condono." Complexus inde suos castra movit, et exercitum exagro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisusdicitur.LUCIUS VIRGINIUS CENTURIO453 ante J. C.Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemviricreati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. Unus ex iisAppius Claudius virginem plebeiam adamavit, quam cum Appius nonposset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam inservitutem deposceret: facile victurus cum ipse esset et accusator etiudex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. Cliensigitur virgini venienti in forum iniecit manum, affirmans suam esseservam: eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se cunctantem viabstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fitconcursus. Cum ille puellam non posset abducere, eam vocat in ius ipsoAppio iudice.Interea missi nuncii ad Virginium properant. Is prima luce Romamadvenit, cum iam civitas in foro expectatione erecta staret. Virginiusstatim in forum lacrimabundus et civium opem implorans filiam suamdeducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, etVirginiam clienti suo addixit. Tum pater, ubi nihil usquam auxilii vidit;"Quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimoalloqui." Data venia, pater filiam in secretum abducit. Ab lanio cultrumarripit, et pectus puellae transfigit. Tum ferro sibi viam facit, etrespersus cruore ad exercitum profugit. Concitatus exercitus montemAventinum occupavit; decem tribunos militum creavit; decemvirosmagistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exitiomultavit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.15


CAIUS LICINIUS STOLO364 ante J. C.Fabius Ambustus ex duabus filiabus maiorem Aulo Sulpitio patricio,minorem Licinio Stoloni plebeio, coniugem dedit. Aulus Sulpitiustribunus militum erat potestate consulari. Cum in eius domo sororesFabiae inter se tempus sermonibus tererent, forte incidit ut Sulpitius deforo domum se reciperet, et eius lictor forem, ut mos est, virgapercuteret; minor Fabia moris eius insueta id expavit: risus sorori fuitmiranti sororem id ignorare. Confusam eam cum pater vidisset,sciscitanti confessa est eam esse causam doloris, quod viro plebeioiuncta esset. Consolatur filiam Ambustus, polliceturque eosdem honoresdomi propediem visuram quos apud sororem videat. Inde consilia inirecoepit cum genero, qui, ubi tribunatum plebis aggressus est, legem tulitut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistentibus patribus lata tamenest, et primus Licinius Stolo consul e plebe factus.MARCUS FURIUS CAMILLUS393 ante J. C.Cum Marcus Furius Camillus urbem Falerios obsideret, ludi magisterplurimos et nobilissimos inde pueros, velut ambulandi gratia, eductos, incastra Romanorum perduxit: quibus Camillo traditis, non erat dubiumquin Falisci, deposito bello, sese Romanis dedituri essent; sed Camillusperfidiam proditoris detestatus: "Non ad similem tui inquit, venisti; suntbelli sicut et pacis iura: arma habemus, non adversus eam aetatem cuietiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos qui castra Romanaoppugnaverunt." Denudari deinde ludi magistrum iussit, eum manibuspost tergum alligatis in urbem reducendum pueris tradidit, virgasque eisdedit, quibus euntem verberarent. Statim Falisci, beneficio magis quamarmis victi, portas Romanis aperuerunt.Camillus post multa in patriam merita iudicio populi damnatusexsulatum abiit. Urbe egrediens ab Diis precatus esse dicitur, ut siinnoxio sibi ea iniuria fieret, desiderium sui facerent ingratae patriaequamprimum: neque multo postea res evenit. Nam Galli SenonesClusium Etruriae oppidum obsederunt. Clusini novo bello exterriti abRomanis auxilium petierunt. Missi sunt Roma tres legati, qui Gallosmonerent ut ab oppugnatione desisterent. Ex his legatis unus contra ius16


gentium in aciem processit, et ducem Senonum interfecit. Qua recommoti Galli, petitis in deditionem legatis nec impetratis, ad urbemvenerunt et exercitum Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt diedecimo sexto calendas augusti: qui dies inter nefastos relatus, Alliensisdictus est.Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.Postquam hostes adesse nunciatum est, iuventus Romana duce Manlioin arcem conscendit; seniores vero domos ingressi adventum Gallorumobstinato ad mortem animo expectabant. Qui inter eos curulesmagistratus gesserant, ornati honorum insignibus in vestibulis aediumeburneis sellis insedere ut cum venisset hostis, in sua dignitatemorerentur. Interim Galli domos patentes ingressi vident viros ornatu etvultus maiestate Diis simillimos: cum Galli ad eos, veluti simulacra,conversi starent, unus ex his senibus dicitur Gallo barbam suampermulcenti scipionem eburneum in caput incussisse. Iratus Gallus eumoccidit: ab eo initium caedis ortum est. Deinde caeteri omnes in sedibussuis trucidati sunt.Galli deinde impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem quitentaret viam praemiserunt. Tum nocte sublustri sublevantes invicem ettrahentes alii alios in summum saxum evaserunt, tanto silentio ut nonsolum custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal,excitarent. Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romaniabstinuerant, quia aves erant Iunoni sacrae; quae res Romanis salutifuit. Namque clangore anserum alarumque crepitu excitus, Manlius virbello egregius, caeteros ad arma vocans Gallos ascendentes deiecit:unde mos iste incessit ut solemni pompa, canis in furca suffixus feratur;anser vero velut triumphans in lectica et veste stragula gestetur.Tunc consensu omnium placuit ab exilio Camillum acciri; missi igitur adeum legati ipseque dictator absens dictus est. Interim fames utrumqueexercitum urgebat: at, ne Galli putarent Romanos ea necessitate addeditionem cogi, multis locis de Capitolio panis iactatus est in hostiumstationes. Ea re adducti sunt Galli ut haud magna mercede obsidionemrelinquerent. Pactum est pretium mille pondo auri. Nondum omni auroappenso Camillus dictator intervenit, collectis Romani exercitusreliquiis; auferri aurum de medio iubet, denunciatque Gallis ut se adproelium expediant. Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit.Ne nuncius quidem cladis relictus est. Dictator, recuperata ex hostibus17


patria, triumphans urbem ingressus est, et a militibus parens patriae,conditorque alter urbis appellatus est.TITUS MANLIUS TORQUATUS360 ante J. C.Titus Manlius ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatusfuerat. Cum audisset patri diem dictam esse a Pomponio tribuno plebis,cepit consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile.Cultro succinctus mane in urbem, atque a porta confestim adPomponium pergit: introductus cultrum stringit, et super lectumPomponii stans, se eum transfixurum minatur, nisi ab incoeptaaccusatione desistat. Pavidus tribunus, quippe qui cerneret ferrum anteoculos micare, accusationem demisit. Ea res adolescenti honori fuit,quod animum eius acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoqueeodem anno tribunus militum factus est.Cum postea Galli ad tertium lapidem trans Anionem fluvium castraposuissent, exercitus Romanus ab urbe profectus est, et in citeriore ripafluvii constitit. Pons in medio erat: tunc Gallus eximii corporismagnitudine in vacuum pontem processit, et quam maxima voce potuit:"Quem nunc, inquit, Roma fortissimum habet, is procedat ad pugnam, uteventus ostendat utra gens bello sit melior" Diu inter primores iuvenumRomanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione adimperatorem pergit: "Iniussu tuo, inquit, imperator, extra ordinemnunquam pugnaverim, non, si certam victoriam videam. Si tu permittis,volo isti belluae ostendere me ex ea familia ortum esse, quae Gallorumagmen ex rupe Tarpeia deturbavit". Cui imperator: "Macte virtute, inquit,Tite Manli, esto: perge, et nomen Romanum invictum praesta."Armant deinde iuvenem aequales: scutum capit, Hispano cingitur gladioad propiorem pugnam habili. Expectabat eum Gallus stolide laetus etlinguam ab irrisu exerens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensemcum ingenti sonitu in arma Manlii deiecit. Manlius vero insinuavit seseinter corpus et arma Galli, atque uno et altero ictu ventrem transfodit:iacenti torquem detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit suo.Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam militisuo progrediuntur, et gratulantes laudantesque ad imperatoremperducunt. Manlius inde Torquati nomen accepit.18


Idem Manlius, postea consul factus bello Latino ut disciplinam militaremrestitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Forte filiuseius accessit prope stationem hostium: is qui Latino equitatui praeeratubi consulis filium agnovit, "Visne, inquit, congredi mecum ut singularisproelii eventu cernatur quantum eques Latinus Romano praestet?" Movitferocem animum iuvenis seu ira, seu detractandi certaminis pudor.Oblitus itaque imperii paterni in certamen ruit, et Latinum ex equoexcussum transfixit, spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplofilium aversatus consul milites classico advocat: qui postquamfrequentes convenere "Quandoquidem inquit, tu, fili, contra imperiumconsulis pugnasti oportet ut disciplinam poena tua restituas. Tristeexemplum, sed in posterum salubre iuventuti eris. "I, lictor, deliga adpalum." Metu omnes obstupuere; sed postquam cervice caesa fusus estcruor, in questus et lamenta erupere. Manlio Romam redeunti seniorestantum obviam exierunt: iuventus et tunc eum et omni deinde vitaexsecrata est.PUBLIUS <strong>DE</strong>CIUS337 ante J. C.Decius sub Valerio consule tribunus militum fuit. Cum exercitusRomanus in angustiis clausus esset, Decius conspexit editum collemimminentem hostium castris. Accepto praesidio verticem occupavit,hostes terruit, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen inaequiorem locum. Ipse intempesta nocte per medias hostium custodiassomno oppressas incolumis evasit. Quare ab exercitu donatus est coronacivica, quae dabatur ei qui obsidione cives liberasset. Consul fuit belloLatino cum Manlio Torquato. Tunc cum utrique consuli somnioobvenisset eum populum victorem fore, cuius dux in proelio cecidisset,convenit inter eos, ut is cuius cornu in acie laboraret, Diis se Manibusdevoveret: inclinante sua parte, Decius se et hostes Diis Manibus devovit.Armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit. Corruitobrutus telis, et victoriam suis reliquit.19


VALERIUS CORVINUS346 ante J. C.Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, Gallusquidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est;quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis perinterpretem provocavit, qui secum ferro decerneret. Marcus eratValerius tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulisvoluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilisaccidisse fertur; nam cum iam manum consereret Valerius, repente ingalea eius corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captamsemel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans sealis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talisprodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat.Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictusest.Valerius Corvinus annos tres et viginti natus consul creatus, Samnitesbis proelio fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militifamiliarior. Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. Inludo etiam militari, cum velocitatis viriumque certamina inter seaequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquamaspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seuvinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio,parsque militum a caeteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversuseos Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benignemilites allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemquecompressit: adeo hominum animos conciliat comitas affabilitasquesermonis!SPURIUS POSTHUMIUS320 ante J. C.Spurius Posthumius consul cum bellum adversus Samnites gereret, aPontio Thelesino duce hostium in insidias inductus est: is namquesimulatos transfugas misit qui Romanos monerent Luceriam Apuliaeurbem a Samnitibus obsideri. Non erat dubium quin Romani Lucerinisbonis ac fidelibus sociis opem ferrent. Luceriam duae viae ducebant,altera longior et tutior, altera brevior et periculosior. Festinatio20


eviorem elegit. Itaque cum in insidias venissent, qui locus FurculaeCaudinae vocabatur, et fraus hostilis apparuisset, retro viam quavenerant repetunt; at eam hostium praesidio clausam inveniunt: sistuntigitur gradum, et omni spe evadendi adempta, intuentes alii alios diuimmobiles silent; deinde erumpunt in querelas adversus duces, quorumtemeritate in eum locum erant adducti. Ita noctem tum cibi, tum quietisimmemores traduxerunt.Nec Samnites ipsi quid sibi faciendum in re tam laeta sciebant. Pontiusaccitum patrem Herennium rogavit quid fieri placeret. Is, ubi audivit interduos saltus clausum esse exercitum Romanum, dixit aut omnes esseoccidendos, ut vires frangerentur, aut omnes dimittendos esseincolumes, ut beneficio obligarentur. Neutra sententia accepta fuit:interea Romani necessitate victi legatos mittunt qui pacem petant. Paxconcessa est ea lege ut omnes sub iugum traducerentur. Itaquepaludamenta consulibus detracta, ipsique primi sub iugum missi, deindesingulae legiones: circumstabant armati hostes exprobrantesilludentesque. Romanis e saltu egressis lux ipsa morte tristior fuit:pudor fugere colloquia et coetus hominum cogebat. Sero Romamingressi sunt et se in suis quisque aedibus abdiderunt.Deliberante senatu de pace Caudina, Posthumius sententiam dicereiussus:"Turpi sponsione, inquit, qua me obstrinxi, non tenetur populusRomanus, quando eius iniussu facta est; nec quidquam ex ea praetercorpus meum debetur Samnitibus. Iis dedite me nudum vinctumque: inme unum saeviant; exsolvam religione populum." Senatus hanc animimagnitudinem admiratus Posthumium laudavit, eiusque sententiamsecutus est. Traditus est igitur Posthumius fecialibus, qui eum adSamnites ducerent. Vestis ei detracta; manus post tergum vinctae sunt;cumque apparitor, verecundia maiestatis, Posthumium laxe vinciret: "Quin tu, inquit ipse Posthumius, adducis lorum, ut iusta fiat deditio?"Tum ubi in coetum Samnitium venit, facta deditione, Posthumius fecialisfemur genu, quanta potuit vi percussit et clara voce ait se Samnitemcivem esse, illum legatum: fecialem a se contra ius gentium violatum; eoiustius bellum adversus Samnites fore. Accepta non fuit Samnitibus istadeditio, Posthumiusque in castra Romana inviolatus rediit.21


LUCIUS PAPIRIUS CURSOR323 ante J. C.Lucius Papirius, cum dictatorem se adversis ominibus contra Samnitesprofectum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus est,ac prius Quinto Fabio magistro equitum edixit ut sese loco teneret neuabsente se manum cum hoste consereret. Fabius post dictatorisprofectionem, opportunitate ductus acie cum Samnitibus conflixit. Nequemelius res geri potuisset, si adfuisset dictator. Non miles duci, non duxmiliti defuit. Viginti milia hostium eo die caesa traduntur. Haud multopost dictator advenit plenus minarum iraeque. Statim advocata concionespoliari magistrum equitum, virgasque ac secures expediri iussit. TumFabius militum fidem implorare coepit. Clamor in tota concione estortus: alibi preces, alibi minae audiebantur. Itaque res in posterum diemest dilata.Magister equitum noctu clam ex castris Romam profugit, quem dictatoripse secutus est. Vocato senatu iterata contentio est; prehendi FabiumPapirius iussit. Tum Fabii pater ad populum provocavit. PopulusRomanus ad preces et obtestationem versus, oravit dictatorem utveniam adolescentiae Fabii daret. Ipse adolescens eiusque paterprocumbere ad genua dictatoris coeperunt, iramque deprecari. Totprecibus cessit Papirius. Is fuit vir non animi solum vigore, sed etiamcorporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quaecognomen etiam dedit. Idem comis et iocorum studiosus. Quadam dieinambulans ante tabernaculum, praetorem Praenestinum, qui pertimorem segnius suos in proelium duxerat, vocari iussit, et postquameum graviter increpuit: "Lictor, expedi, inquit, secures," et cumpraetorem vidisset metu mortis attonitum: "Agedum, lictor, inquit,exscinde radicem hanc incommodam ambulantibus." Deinde praetoremmulcta dicta dimisit.PUBLIUS VALERIUS LAEVINUS282 ante J. C.Tarentinis quod Romanorum legatis iniuriam fecissent, bellum indictumest. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achilleducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cumexploratores regis cepisset, iussit eos per castra Romana circumduci,tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox22


commissa pugna, cum iam hostes pedem referrent, rex elephantos inRomanorum agmen agi iussit; tuncque mutata est proelii fortuna.Romanos vastorum corporum moles, terribilisque superadstantiumarmatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorembelluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugamabripiebant. Nox proelio finem fecit.Pyrrhus captivos Romanos summo honore habuit; occisos sepelivit, quoscum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere cerneret,manus ad caelum tulisse dicitur cum hac voce: "Ego talibus viris breviorbem terrarum subegissem." Deinde ad urbem Romam magnisitineribus contendit: omnia igne et ferro vastavit, ad vicesimum ab urbelapidem castra posuit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu;quo viso rex ait sibi eamdem adversus Romanos esse fortunam, quamHerculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur, quot praecisafuerant: deinde in Campaniam se recepit; missos a senatu de redimendiscaptivis legatos honorifice excepit; captivos sine pretio reddidit, utRomani, cognita iam eius virtute, cognoscerent etiam liberalitatem.Erat Pyrrho utpote magno et forti viro mitis ac placabilis animus. Soletenim magni animi comes esse clementia: eius humanitatem experti suntTarentini: ii scilicet, cum sero intellexissent se pro socio dominumaccepisse, sortem suam liberis vocibus querebantur, et de Pyrrho multatemere effutiebant, maxime ubi vino incaluerant. Itaque arcessiti adregem sunt nonnulli, qui de eo in convivio proterve locuti fuerant; sedpericulum simplex confessio culpae discussit. Nam cum rex percontatusfuisset an ea, quae ad aures suas pervenerant, dixissent: "Et haecdiximus, inquiunt, rex; et nisi vinum defecisset, longe plura et gravioradicturi fuimus." Pyrrhus qui malebat vini, quam hominum eam culpamvideri, subridens eos dimisit.Pyrrhus igitur, cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cumRomanis post victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, quipacem aequis conditionibus proponeret. Erat is regi familiaris magnaqueapud eum gratia valebat. Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineaeeloquentia, quam armorum vi, expugnasse. Cineas tamen regiamcupiditatem non adulabatur: nam cum in sermone Pyrrhus ei suaconsilia aperiret, dixissetque se velle Italiam ditioni suae subiicere,respondit Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, O rex?"Italiae vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus, nec difficile erit eam armisoccupare. Tunc Cineas: " Occupata Sicilia, quid postea acturus es?" Rex23


qui nondum Cineae mentem perspiciebat: In Africam, inquit, traiiceremihi animus est. Pergit Cineas: "Quid deinde, O rex?" Tum denique: MiCinea, ait Pyrrhus, nos quieti dabimus dulcique otio fruemur. "Quin tu,respondit Cineas, isto otio iam nunc frueris?"Romam itaque venit Cineas, et domos principum cum ingentibus doniscircumibat. Nusquam vero receptus est. Non a viris solum, sed et amulieribus spreta eius munera. Introductus deinde in curiam, cum regisvirtutem propensumque in Romanos animum verbis extolleret, et deconditionum aequitate dissereret, sententia senatus ad pacem et foedusfaciendum inclinabat; tum Appius Claudius senex et caecus in curiamlectica deferri se iussit, ibique gravissima oratione pacem dissuasit:itaque responsum Pyrrho a senatu est eum, donec Italia excessisset,pacem cum Romanis habere non posse. Senatus quoque vetuit captivosomnes, quos Pyrrhus reddiderat, ad veterem statum redire priusquambina hostium spolia retulissent. Quare legatus ad regem reversus est: aquo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset, responditurbem sibi templum senatum vero consessum regum esse visum.CAIUS FABRICIUS278 ante J. C.Caius Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captivisredimendis venerant. Cuius postquam audivit Pyrrhus magnum esseapud Romanos nomen ut viri boni et bello egregii, sed admodumpauperis, eum prae caeteris benigne habuit, eique munera atque aurumobtulit. Omnia Fabricius repudiavit. Postero die cum illum Pyrrhus velletexterrere conspectu subito elephantis, imperavit suis ut bellua postaulaeum admoveretur Fabricio secum colloquenti. Quod ubi factum est,signo dato remotoque aulaeo repente bellua stridorem horrendumemisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. At ille placidussubrisit, Pyrrhoque dixit: "Non me hodie magis tua commovet bellua,quam heri tuum aurum pellexit."Fabricii virtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto invitavit ut patriamdesereret, secumque vellet vivere, quarta etiam regni sui parte oblata;cui Fabricius respondit: "Si me virum bonum iudicas, cur me viscorrumpere? Sin vero malum, cur me ambis?" Anno interiecto, omni spepacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consulfactus, contra eum missus est. Cumque vicina castra ipse et rexhaberent, medicus regis nocte ad Fabricium venit, eique pollicitus est, si24


praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum veneno necaturum. HuncFabricius vinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contracaput eius medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixissefertur: Ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursuposset averti."Cum Fabricius apud Pyrrhum legatus esset, Cineam audivit narrantemesse quemdam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumdemquedicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda. TuncFabricium exclamasse ferunt: " Utinam id hostibus nostris persuadeatur,quo facilius vinci possint, cum se voluptatibus dederint!" Nihil magis abeius vita alienum quam voluptas et luxus. Tota eius supellex argenteasalino uno constabat, et patella ad usum sacrorum, quae tamen ipsacorneo pediculo sustinebatur. Cenabat ad focum radices et herbas, quasin agro repurgando vulserat, cum legati a Samnitibus ad eum venerunt,magnamque ei pecuniam obtulerunt; quibus respondit: " Quandiucupiditatibus imperare potero, nihil mihi ista pecunia opus erit: hanc adillos reportate qui ea indigent."Caius Fabricius cum Rufino viro nobili simultatem gerebat ob morumdissimilitudinem, cum ille pecuniae contemptor esset, hic vero avarus etfurax existimaretur. Quia tamen Rufinus egregie fortis ac bonusimperator erat, magnumque et grave bellum imminere videbatur,Fabricius auctor fuit, ut Rufinus consul crearetur: cumque is deindeFabricio gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset: "Nihilest, inquit Fabricius, quod mihi gratias agas, si malui compilari quamvenire." Eumdem postea Fabricius censor factus senatu movit, quodargenti facti decem pondo haberet. Fabricius omnem vitam in gloriosapaupertate exegit, adeoque inops decessit, ut unde dos filiarumexpediretur non reliquerit. Senatus patris sibi partes desumpsit, et datisex communi aerario dotibus eas collocavit.MANIUS CURIUS275 ante J. C.Manius Curius contra Samnites profectus eos ingentibus proeliis vicit.Romam regressus in contione ait : "Tantum agri cepi, ut solitudo futurafuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, utfame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem." Ex tam opulentavictoria, adeo ditari noluit, ut cum a malevolis interversae pecuniaeargueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium25


prolato iuraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suamintulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in focotorreret, "Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibusimperare." Agri captivi septena iugera populo viritim divisit: cumque eisenatus iugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quamsingulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quodaliis satis esse posset.Postea Curius consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque eade causa delectum haberet, et iuniores taedio belli nomina non darent,coniectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractumcitari iussit. Cum adolescens non responderet, bona eius hastae subiecit.Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de iniuria sibi facta graviterquerens, eorumque opem implorans. At Curius et bona eius et ipsumquoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parerenesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque resin consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, inservitutem venderetur. Hoc terrore caeteri adacti nomina promptiusdederunt.His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit.Insignem triumphum fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tumprimum Romae visi. Victus rex in Epirum reversus est; sed relicto inurbe Tarentina praesidio fidem sui reditus fecerat. Itaque cum bellumrenovaturus putaretur, Manium Curium iterum consulem fieri placuit;sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim, dumArgos oppugnat, urbem iam ingressus, a iuvene quodam Argivo lancealeviter vulneratus est: mater adolescentis anus paupercula cum aliismulieribus e tecto domus proelium spectabat; quae, cum vidissetPyrrhum in auctorem vulneris sui magno impetu ferri, periculo filii suicommota protinus tegulam corripuit, et utraque manu in caput regisdeiecit.26


PRIMUM BELLUM PUNICUMAPPIUS CLAUDIUS CAU<strong>DE</strong>X263 ante J. C.Appio Claudio consule coeptum est primum adversus Poenos bellum.Cum Messanam Siciliae urbem Carthaginienses et Hiero rexSyracusanus obsiderent, Appius Claudius ad Messanam liberandammissus est. Consul primo ad explorandos hostes nave piscatoria traiecitfretum inter Italiam et Siciliam interiectum. Ad quem venerunt nuncii abHannone Poenorum duce, hortantes ad pacem conservandam. Cum veroconsul nullas conditiones admitteret, nisi Poeni ab oppugnationedesisterent, iratus Hanno exclamavit se non esse passurum Romanosvel manus in mari Siculo abluere. Non tamen potuit prohibere quinClaudius in Siciliam legionem traduceret, et Poenos Messana expelleret.Deinde Hiero apud Syracusas victus est. Qui eo periculo territusRomanorum amicitiam petiit, et in eorum societate postea constanterpermansit.CAIUS DUILIUS260 ante J. C.Caius Duilius Poenos navali proelio primus devicit. Is cum videret navesRomanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas, quas corvosvocavere, instituit. Ea machina Romanis magno usui fuit : nam iniectisillis corvis hostilem navem apprehendebant, deinde superiecto ponte ineam insiliebant, et gladio velut in pugna terrestri dimicabant; undeRomanis, qui robore praestabant facilis victoria fuit. Inter pugnandumtriginta hostium naves captae sunt, tredecim mersae. Duilius victorRomam reversus est, et primus navalem triumphum egit. Nulla victoriaRomanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimumpossent. Itaque Duilio concessum est ut per omnem vitam praelucentefunali et praecinente tibicine a cena publice rediret.Annibal dux classis Punicae e navi, quae iam capienda erat, in scaphamsaltu se demisit, et Romanorum manus effugit. Veritus autem ne inpatria classis amissae poenas daret, civium offensam astutia avertit:nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuncius domum perveniret,quemdam ex amicis Carthaginem misit; qui curiam ingressus: Vos,inquit, consulit Annibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis27


instructus advenerit, an cum eo confligere debeat? Acclamavit universussenatus: Non est dubium quin confligendum sit. Tum ille: Fecit, inquit, etvictus est. Ita non potuerunt factum damnare quod ipsi fieri debuisseiudicaverant. Sic Annibal victus crucis supplicium effugit: nam eo poenaegenere dux, re male gesta, apud Poenos afficiebatur.AULUS ATTILIUS CALATINUS258 ante J. C.Attilius Calatinus consul paucis navibus magnam Poenorum classemsuperavit: sed postea cum temere exercitum in vallem iniquam duxisset,ab hostibus circumventus est. Romanos eximia virtus Calpurnii tribunimilitum servavit. Is enim ad consulem accessit eique: Censeo, inquit,iubeas milites quadringentos ire ad hanc rupem inter medios hosteseditam atque asperam, eamque occupare. Futurum enim profecto est uthostes properent ad occursandum nostris militibus, atque ita circa eamrupem atrox pugna fiat: at tu interea tempus habebis exercitus ex locoinfesto educendi. Alia nisi haec salutis via nulla est. Respondit consul:Fidum quidem et providum hoc consilium videtur; sed quisnam erit quiducat quadringentos illos milites ad eum locum? Si alium, inquitCalpurnius, neminem reperis, me ad hoc consilium perficiendum utipotes. Ego hanc tibi et reipublicae animam do.Consul tribuno gratias egit et quadringentos milites dedit. QuosCalpurnius admonens quem in locum deduceret, et quo consilio:Moriamur, inquit, commilitones, et morte nostra eripiamus ex obsidionecircumventas legiones. Omnes nulla spe evadendi, sed amore laudisaccensi proficiscuntur. Mirati sunt primo hostes eam militum manum adse venire. Deinde ubi cognitum est eos ad illam rupem obtinendam iterintendere, adversus illos arma verterunt. Romani repugnant: fitproelium diu anceps. Tandem superat multitudo: quadringenti omnesperfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. Consul interim, dum eapugna fit, se in loca edita et tuta subducit.Virtuti par fuit Calpurnii fortuna: nam ita evenit ut, cum multis locissaucius factus esset, nullum tamen in capite vulnus acciperet. Intermortuos multis confossus vulneribus, sed adhuc spirans inventus est:convaluit, saepeque postea operam reipublicae strenuam navavit. Eimerces egregii facinoris data est corona graminea, qua nulla nobilior28


corona fuit in praemium virtutis bellicae apud populum terrarumprincipem, et quae ab universo exercitu servato decerni solebat.MARCUS ATILIUS REGULUS267 ante J. C.Marcus Regulus Poenos magna clade affecit. Tunc ad eum HannoCarthaginiensis venit quasi de pace acturus, sed revera ut tempustraheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulemaccessit, exortus est clamor, auditaque vox: Idem huic faciendum essequod paucis ante annis Cornelio Romano a Poenis factum fuerat.Cornelius porro per fraudem veluti in colloquium evocatus a Poeniscomprehensus fuerat, et in vincula coniectus. Iam Hanno timereincipiebat, sed periculum callido dicto avertit. Hoc vos, inquit, si feceritis,nihilo eritis Afris meliores. Consul tacere iussit eos qui par pari referrivolebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: Isto temetu, Hanno, fides Romana liberat. De pace non convenit, quia necPoenus serio agebat, et consul victoriam quam pacem malebat.Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeamurbem et trecenta castella expugnavit: neque cum hominibus tantum,sed etiam cum monstris dimicavit. Nam cum apud flumen Bagradamcastra haberet, anguis mirae magnitudinis exercitum Romanum vexabat:multos milites ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit;nonnullos ipso pestilentis halitus afflatu exanimavit. Neque is telorumictu perforari poterat; quippe qui durissima squamarum lorica omniatela facile repelleret. Confugiendum fuit ad machinas, et advectisbalistis, tanquam arx quaedam munita deiiciendus hostis fuit. Tandemsaxorum pondere oppressus iacuit; sed cruore suo flumen et vicinamregionem infecit, Romanosque castra movere coegit. Corium belluaecentum et viginti pedes longum Romam misit Regulus.Regulo ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatumest. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui villicum suum in agello,quem septem iugerum habebat, mortuum esse, et servum occasionemnactum aufugisse ablato instrumento rustico, indeoque petere se ut sibisuccessor in Africam mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor etliberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiseratpublica pecunia redimi iussit: agellum colendum locavit, et alimentaconiugi ac liberis praebuit. Regulus deinde crebris proeliis29


Carthaginiensium opes contudit, eosque pacem petere coegit, quam cumRegulus nollet nisi durissimis conditionibus dare, illi a Lacedaemoniisauxilium petierunt.Lacedaemonii Xanthippum virum belli peritissimum Carthaginiensibusmiserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: duo tantum miliahominum ex omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus,et in carcerem coniectus est. Deinde Romam de permutandis captivisdato iureiurando missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipseCarthaginem: qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandataexposuit, et primum ne sententiam diceret recusavit, causatus se,quoniam in hostium potestatem venisset, iam non esse senatorem.Iussus tamen sententiam aperire, negavit esse utile captivos Poenosreddi, quia adolescentes essent et boni duces, ipse vero iam confectussenectute: cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt.Regulus deinde cum retineretur a propinquis et amicis, tamenCarthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimumhostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed iusiurandumconservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatunecaverunt: palpebris enim resectis aliquandiu in loco tenebricosotenuerunt; deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intuericaelum coegerunt; postremo in arcam ligneam incluserunt, in quaundique clavi praeacuti eminebant. Ita dum fessum corpus, quocumqueinclinaret, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo extinctusest. Hic fuit Atilii Reguli exitus ipsa quoque vita, licet per maximamgloriam diu acta, clarior et illustrior.APPIUS CLAUDIUS PULCHER250 ante J. C.Appius Claudius vir stultae temeritatis, consul adversus Poenosprofectus est. Priorum ducum consilia palam reprehendebat, seque, quodie hostem vidisset, bellum perfecturum esse iactitabat. Antequamnavale proelium committeret, auspicia habuit: cumque pullarius einunciasset pullos non exire e cavea neque vesci, irridens iussit eos inaquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Quo factomilitum animos vana religio incessit: commisso deinde proelio, magnaclades a Romanis accepta est; quorum octo milia caesa sunt, viginti miliacapta. Quare Claudius a populo condemnatus est: ea res calamitati fuit30


etiam Claudiae consulis sorori; nam cum illa a ludis publicis rediensturba premeretur, dixit: Utinam frater meus viveret, classemque iterumduceret, significans optare se ut nimis magna civium frequentiaminueretur. Ob istam vocem impiam Claudia quoque damnata est.CAIUS LUTATIUS242 ante J. C.Caius Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. Ei in Siciliamadvenienti nunciatum est maximam classem Poenorum ex Africa venire:erant autem quadringentae naves onustae commeatu quem adexercitum portabant, cui in Sicilia praeerat Amilcar Carthaginiensis. Duxclassis Hanno nobilis Poenus cui animus erat naves onere levare,easque deinde acceptis ab Amilcare delectis viris complere. At Lutatiusoptimum ratus praevertere Hannonis adventum, et cum classe gravisuisque oneribus impedita confligere, adversus eum ad Aegates insulascursum intendit: nec longa fuit victoriae mora; nam omnesCarthaginiensium naves brevi aut captae aut depressae sunt. Ingens fuitpraeda: Poeni victi pacem postularunt, quae eis hac conditione concessaest, ut omnibus insulis quae sunt inter Italiam et Africam decederent, etcertum populo Romano vectigal per viginti annos penderent.SECUNDUM BELLUM PUNICUMQUINTUS FABIUS MAXIMUS218 ante J. C.Annibal, Amilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus,odium in Romanos perenne iuravit. Quae res maxime videtur concitassesecundum bellum Punicum. Nam, Hamilcare mortuo, Annibal causambelli quaerens, Saguntum, urbem Romanis foederatam, evertit.Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui populi Romaniquerimonias deferrent, et Annibalem mali auctorem sibi dedipostularent. Tergiversantibus Poenis, Quintus Fabius legationisprinceps, sinu ex toga facto: Hic ego, inquit, porto bellum pacemque;utrum placet, sumite. Poenis bellum succlamantibus, Fabius, excussatoga, bellum dare se dixit. Poeni accipere se responderunt, et quoacciperent animo, eodem se gesturos.31


Annibal, superatis Pyrenaei et Alpium iugis, in Italiam venit. PubliumScipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam,Flaminium apud Trasimenum profligavit. Adversus hostem totiesvictorem missus, Quintus Fabius dictator, Annibalis impetum morafregit; namque pristinis edoctus cladibus, belli rationem mutavit. Perloca alta exercitum ducebat, neque ullo loco fortunae se committebat:castris, nisi quantum necessitas cogeret, tenebatur miles. Dux nequeoccasioni rei bene gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullamipse hosti dabat. Frumentatum exeunti Annibali opportunus aderat,agmen carpens, palantes excipiens. Ita ex levibus proeliis superiordiscessit, militemque coepit minus iam aut virtutis suae aut fortunaepoenitere.His artibus Annibalem Fabius in agro Falerno incluserat; sed ille callidussine ullo exercitus detrimento se expedivit. Nempe arida sarmenta boumcornibus alligavit, eaque principio noctis incendit: metus flammaerelucentis ex capite boves velut stimulatos furore agebat. Hi ergoaccensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrebant. Romani,qui ad speculandum concurrerant, miraculo attoniti constiterunt: ipseFabius insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. IntereaAnnibal ex angustiis evasit. Dein Annibal, ut Fabio apud suos crearetinvidiam, agrum eius, omnibus circa vastatis, intactum reliquit; at Fabiusomnem ab se suspicionem propulsavit: nam eumdem agrum vendidit,eiusque pretio captivos Romanos redemit.Haud grata tamen erat Romanis Fabii cunctatio; eumque pro cautotimidum, pro considerato segnem vocitabant. Augebat invidiam Minuciusmagister equitum dictatorem criminando illum in ducendo bello tempusterere, quo diutius in magistratu esset, solusque et Romae et in exercituimperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictatori magistrumequitum imperio aequavit. Quam iniuriam aequo animo tulit Fabius,exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum postea Minucius temereproelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cuius subitoadventu compressus Annibal receptui cecinit, palam confessus abs seMinucium, a Fabio se victum esse. Eum quoque ex acie redeuntemdixisse ferunt: Nubes ista quae sedere in iugis montium solebat, tandemcum procella imbrem dedit. Minucius periculo liberatus Fabium, cuisalutem debebat, patrem appellavit, eique deinceps parere non abnuit.Postea Annibal Tarento per proditionem potitus est. In eam remtredecim fere iuvenes nobiles Tarentini conspiraverant. Hi nocte per32


speciem venandi urbe egressi ad Annibalem, qui haud procul castrahabebat, venerunt. Eos laudavit Annibal, monuitque ut redeuntespascentia Carthaginiensium pecora ad urbem agerent, et praedam velutiex hoste factam praefecto et custodibus portarum donarent. Id iterumsaepiusque ab iis factum, eoque consuetudinis adducta res est, utquocumque noctis tempore dedissent signum, porta urbis aperiretur.Tunc Annibal eos nocte media cum decem millibus hominum delectissecutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota iuvenum vox vigilemexcitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dumbelluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi Poenicaeteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Annibal cum suo agmineingreditur. Romani passim trucidantur. Livius Salinator Romanorumpraefectus, cum iis, qui caedi superfuerant, in arcem confugit.Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum, urbem obsidionecinxit. Romanos plurimum adiuvit res levis momenti. Praefectuspraesidii Tarentini deperiebat amore mulierculae cuius frater in exercituFabii erat. Miles, iubente Fabio, pro perfuga Tarentum transiit, ac persororem praefecto conciliatus, eum ad tradendam urbem perpulit.Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri quam praefectuscustodiebat. Eo adiuvante, Romani muros inscenderunt. Inde proximaporta refracta Fabius cum exercitu intravit. Annibal, audita Tarentioppugnatione, ad opem ferendam festinavit; cumque ei esset nunciatumurbem captam esse: Et Romani, inquit, suum Annibalem habent: eadem,qua ceperamus, arte Tarentum amisimus. Cum postea Livius Salinatorcoram Fabio gloriaretur quod arcem Tarentinam retinuisset, diceretqueeum sua opera Tarentum recepisse: Certe, respondit Fabius, Tarentumnunquam recepissem nisi tu perdidisses.Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eiuscastra veniret, filius obviam patri progressus est; duodecim lictores promore anteibant. Equo vehebatur senex, nec appropinquante consuledescendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia paternae maiestatistaciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximumlictorem iussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tumdesiliens: Non ego, fili, inquit, tuum imperium contempsi, sed experirivolui an scires consulem agere. Ad summam senectutem vixit FabiusMaximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est;sed insita eius ingenio prudentia, bello quod tum gerebatur, aptissimaerat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit.33


PAULUS AEMILIUS ET TERENTIUS VARRO216 ante J. C.Annibal in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duoconsules Paulus Aemilius et Terentius Varro. Paulo solers Fabiicunctatio magis placebat. Varro autem ferox et temerarius acriorasequebatur consilia. Ambo apud vicum, qui Cannae appellabatur, castraposuerunt. lbi insitam Varronis temeritatem fortuna aliquo leviumproeliorum successu aluerat: itaque invito collega aciem instruxit etsignum pugnae dedit. Victus caesusque est Romanus exercitus.Nusquam graviori vulnere afflicta est respublica. Paulus Aemilius telisobrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum cruore conspexitquidam tribunus militum: Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili. Quintu potius, respondit Paulus, abi, nuncia patribus ut urbem muniant, acpriusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment: tu me patere in hacmilitum meorum strage expirare. Alter consul cum paucis equitibusfugit.Annibali victori cum caeteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipsesumeret, et fessis militibus daret, unus ex eius praefectis Maharbal,minime cessandum ratus, Annibalem hortabatur ut statim Romampergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus. Cumque Annibali illudconsilium non probaretur, Maharbal adiecit: Vincere scis, Annibal, sedvictoria uti nescis. Mora huius diei satis creditur saluti fuisse urbi etimperio. Postero die, ubi primum illuxit, ad spolia legenda Poeniinsistunt. Iacebant tot Romanorum milia ut missi fuerint Carthaginemtres modii annulorum, qui ex digitis equitum et senatorum detractifuerant. Dein Annibal in Campaniam divertit, cuius deliciis et ipse etexercitus ardor elanguit.Numquam tantum pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladisnuntius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio facta est; immo Varronicalamitatis auctori obviam itum est, et gratiae ab omnibus ordinibusactae, quod de republica non desperasset: qui si Carthaginiensium duxfuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Dum Annibal Capuaesegniter et otiose ageret, Romani interim respirare coeperunt. Arma nonerant; detracta sunt templis et porticibus vetera hostium spolia. Egebataerarium: opes suas senatus libens in medium protulit, patrumqueexemplum imitati sunt equites. Deerant milites: nomina dederuntquidam adhuc praetextati, id est, iuniores annis septemdecim, qui satis34


virium ad ferenda arma habere videbantur: empti sunt publice et armatiservi. Id magis placuit quam captivos, licet minore pretio, redimere.Cum Annibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem exipsis Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab iis postulavitAnnibal, quam ut iurarent, se, si non impetrassent, in castra redituros.Eos senatus non censuit redimendos cum id parva pecunia fieripotuisset, ut militibus Romanis insitum esset aut vincere aut mori. Unusex iis legatis e castris egressus, velut aliquid oblitus paulo post reversusfuerat in castra, deinde comites ante noctem assecutus fuerat. Is ergo,re non impetrata, domum abiit. Reditu enim in castra se liberatum esseiureiurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, iussit senatus illumcomprehendi, et vinctum duci ad Annibalem. Ea res Annibalis audaciammaxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tamexcelso esset animo.MARCUS CLAUDIUS MARCELLUS214 ante J. C.Claudius Marcellus praetor Annibalem vinci posse primus docuit. Cumenim ad Nolam Annibal accessisset, spe urbis per proditionemrecipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit,et Poenos fudit. Pulsus Annibal exercitum ad Casilinum parvamCampaniae urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuriafrumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Annibal primocives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum infide Romana perstarent, moliri portas et claustra refringere parat. Tumex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae,stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalem ab incepto avertit.Itaque relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse inhiberna Capuam concessit, partemque maiorem hiemis exercitum intectis habuit.Mitescente iam hieme, Annibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuataoppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientemobsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; atGracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre ex agrisundique convecto complura dolia implevit, deinde nuntium admagistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret.Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter interomnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio factum est.35


Re detecta, Annibal, catena per medium flumen iniecta, intercepit dolia.Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua defluente Casilinumdeferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorumnecessitas aliquandiu sublevata est.Postremo ad id ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderentdetractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribusaliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem captum maluitducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci, leniendae famis gratia.Utrique venditori nempe et emptori, sors merita obtigit nam avaro fameconsumpto non licuit sua pecunia frui; emptor vero cibo comparato vixit.Tandem omne herbarum radicumque genus infimis aggeribus murieruerunt; et cum hostes locum exarassent, Casilinates raporum semeniniecerunt. Miratus Annibal exclamavit: Eone, usque dum ea nascantur,ad Casilinum sessurus sum! Et qui nullam antea pactionem auribusadmiserat, tum demum aequas deditionis conditiones non repudiavit.Postea cum Sicilia a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consulcreatus Syracusas, urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturnafuit obsidio; nec eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Remconfecisset celerius nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Iserat Archimedes, mirabilis inventor machinarum, quibus omniaRomanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis, Marcellus eximiahominis prudentia delectatus, ut capiti illius parceretur edixit.Archimedes, dum in pulvere quasdam formas describeret attentius,patriam suam captam esse non senserat. Miles praedandi causa indomum eius irrupit, et minantis voce quisnam esset eum interrogavit.Archimedes propter cupiditatem illud investigandi quod requirebat, nonrespondit. Quapropter a milite obtruncatus est. Eius mortem aegre tulitMarcellus, sepulturaeque curam habuit.Marcellus, recepta Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibitriumphanti Romam inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovansingrederetur. Pridie injussu senatus in monte Albano triumphavit; indeovans multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacrocaptarum Syracusarum perlata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaquesigna quibus abundabant Syracusae; quae omnia ad aedem Honorisatque Virtutis contulit; nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. Insequenti anno iterum Annibalem missus est. Tumulus erat inter Punicaet Romana castra, quem occupare Marcellus cupiebat; at prius locumipse explorare voluit. Eo cum paucis equitibus proficiscitur; sed in36


insidias delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Annibal inventumMarcelli corpus magnifice sepeliri iussit.CLAUDIUS NERO ET MARCUS LIVIUS SALINATOR208 ante J. C.Asdrubal frater Annibalis ex Hispania profectus cum ingentibus copiis inItaliam trajicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si jungere seAnnibali potuisset. Itaque Roma profecti sunt duo consules ClaudiusNero et Livius Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Asdrubali abAlpibus descendenti occurreret, ille vero in Apuliam, ut Annibali seopponeret. Fuerant Livio cum Nerone veteres inimicitiae ; tamen ubi eicollega datus est, injuriae quam gravissimam acceperat oblitus est; etamicitiam cum eo junxit, ne propter privatam discordiam respublicamale administraretur. Ea gratiae reconciliatione laetus senatusdigredientes in provincias consules prosecutus est. Ii porro id in mentehabebant, ut uterque in sua provincia hostem contineret, neque conjungiaut conferre in unum vires pateretur.Inter haec Asdrubal Italiam ingressus, quattuor equites cum litteris adAnnibalem misit: qui capti ad Neronem sunt perducti. Consul, cognitoAsdrubalis consilio, audendum aliquid improvisum ratus, cum delectiscopiis profectus est nocte, et inscio Annibale, paene totam Italiamemensus sex dierum spatio ad castra Livii pervenit, amboque collatissignis Asdrubalem apud Senam vicerunt. Caesa sunt eo proelioquinquaginta sex hostium millia. lpse Asdrubal, ne tantae cladisuperesset, concitato equo se in cohortem Romanam immisit, ibiquepugnans cecidit. Nero ea nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritatequa venerat, in castra sua rediit, antequam Annibal eum discessissesentiret. Caput Asdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, projiciante hostium stationes jussit. Annibal, viso fratris occisi capite, dixissefertur: Agnosco fortunam Carthaginis.37


PUBLIUS CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS207 ante J. C.Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patremsingulari virtute servavit: nam cum is in pugna apud Ticinum contraAnnibalem commissa graviter vulneratus esset, et in hostium manusjamjam venturus esset, filius, interjecto corpore, Poenis irruentibus seopposuit, et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni posteaaedilitatem petenti favorem populi conciliavit; cum obsisterent tribuniplebis negantes rationem ejus esse habendam, quod nondum adpetendum legitima aetas esset: Si me, inquit Scipio, omnes Quiritesaedilem facere volunt, satis annorum habeo. Tanto inde favore adsuffragia itum est, ut tribuni in coepto destiterint.Post cladem Cannensem, Romani exercitus reliquiae Canusiumperfugerant: cumque ibi tribuni militum quatuor essent, tamen omniumconsensu ad Publium Scipionem admodum adolescentem summaimperii delata est. Tunc Scipioni nuntiatum est nobiles quosdam juvenesde Italia deserenda conspirare. Statim in hospitium Metelli, quiconspirationis erat princeps, se contulit Scipio; cumque concilium ibijuvenum de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capitaconsultantium gladio: "Jurate, inquit, vos neque rempublicam populiRomani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros;qui non juraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secuspavidi, quam si victorem Annibalem cernerent, jurant omnes,custodiendosque semetipsos Scipioni tradunt.Cum Romani duas clades in Hispania accepissent, duoque ibi summiimperatores cecidissent, placuit exercitum augeri, eoque proconsulemmitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de re indicta suntcomitia. Primo populus exspectabat ut, qui se tanto dignos imperiocrederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperiumsuscipere. Maesta itaque civitas erat, et prope consilii inops. SubitoCornelius Scipio quatuor et viginti ferme annos natus, professus est sepetere, et in superiore, unde conspici posset, loco constitit: in quemomnium ora conversa sunt. Deinde ad unum omnes Scipionem inHispania, proconsulem esse jusserunt. At postquam animorum impetusresedit, populum Romanum coepit facti paenitere. Aetati Scipionismaxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata contione, ita38


magno elatoque animo disseruit de bello quod gerendum erat, uthomines cura liberaverit, speque certa impleverit.Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit,expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes,quibus potitus est. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formaeadulta virgo. Postquam comperit eam illustri loco inter Celtiberosnatam, principique ejus gentis adolescenti desponsam fuisse, arcessitisparentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis qui ad eamredimendam satis magnum auri pondus attulerant Scipionem orabant utid ab se donum reciperet. Scipio aurum poni ante pedes jussit vocatoquead se virginis sponso: Super dotem, inquit quam accepturus a socero es,haec tibi a me dotalia dona accedent; aurumque tollere ac sibi haberejussit. llle domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, CeltiberosRomanis conciliavit.Deinde Scipio Asdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostiumpotitus, omnem praedam militibus concessit: captivos Hispanos sinepretio domum dimisit. Afros vero vendi jussit. Erat inter eos pueradultus, regii generis, forma insigni: quem percontatus est Scipio quis etcujas esset, et cur id aetatis in castris fuisset. Respondit puer: Numidasum; Massivam populares vocant: orbus a patre relictus, apud avummaternum Numidiae regem educatus sum. Cum avunculo Masinissa, quinuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam trajeci; prohibituspropter aetatem a Masinissa numquam ante proelium inii. Eo die quopugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armis equoquesumpto in aciem exivi: prolapso equo, captus sum a Romanis. Scipio euminterrogavit velletne ad avunculum reverti. Id vero cupere se dixit puer,effusis gaudio lacrimis. Tum Scipio eum annulo aureo et equo ornatodonavit, datisque qui tuto deducerent equitibus, dimisit.Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset,circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio,silentio per praeconem facto, dixit: Nomen imperatoris, quo me meimilites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen alibi magnum,Romae intolerabile est. Si id amplissimum judicatis quod regale est,vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regisappellatione abstineatis. Sensere etiam barbari magnitudinem animi,qua Scipio id aspernabatur quod caeteri mortales admirantur etconcupiscunt.39


Scipio recepta Hispania, cum jam bellum in ipsam Africam transferremeditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit.Syphacem Maurorum regem primum tentare statuit. Eum regem totiusAfricae opulentissimum magno usui sibi fore sperabat. Itaque legatumcum donis ad eum misit. Syphax amicitiam Romanorum se accipereannuit, sed fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duceRomano voluit. Scipio igitur in Africam trajecit. Forte incidit ut eo ipsotempore Asdrubal ad eumdem portum appelleret, Syphacis amicitiampariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simulapud regem est, et eodem lecto Scipio atque Asdrubal accubuerunt.Tanta autem inerat comitas Scipioni, ut non Syphacem modo sed etiamhostem infensissimum Asdrubalem sibi conciliaverit. Scipio, foedere ictocum Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.Masinissa quoque amicitiam cum Scipione jungere jamdudum cupiebat.Quare ad eum tres Numidarum principes misit, ad tempus locumquecolloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione voluit,remisso tertio, qui Masinissam in locum constitutum adduceret. Scipio etMasinissa cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam anteMasinissam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed majorpraesentis veneratio cepit: erat enim in vultu multa majestas; accedebatpromissa caesaries, habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilisvere ac militaris, et florens juventa. Prope attonitus ipso congressuNumida gratias de filio fratris remisso agit: affirmat se ex eo temporeeam quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserat;cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipioaudivit, atque in societatem recepit.Scipio deinde Romam rediit, et ante annos consul factus est. Ei Siciliaprovincia decreta est, permissumque est ut in Africam inde trajiceret.Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitumnumerum complere, nec posset illos statim armis et equis instruere, idprudenti consilio perfecit. Trecentos juvenes ex omni Sicilia nobilissimoset ditissimos legit, velut eos ad oppugnandam Carthaginem secumducturus, eosque jussit quam celerrime arma et equos expedire. Edictoimperatoris paruerunt juvenes, sed longinquum et grave bellumreformidabant. Tunc Scipio remisit illis istam expeditionem, si arma etequos militibus Romanis vellent tradere. Laeti conditionem acceperuntjuvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitqueequites.40


Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est. Tantus eratmilitum ardor, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriaepraemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt, conspectaquebrevi Africae littora. Expositis copiis, Scipio in proximis tumulis castrametatus est. lbi speculatores hostium in castris deprehensos et ad seperductos nec supplicio affecit, nec de consiliis ac viribus Poenorumpercontatus est; sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavitdeducendos: dein interrogavit an ea satis considerassent quae jussierant speculari; tum, prandio dato, eos incolumes dimisit. Qua sui fiduciaprius animos hostium, quam arma contudit.Scipioni in Africam advenienti Masinissa se conjunxit cum parva equitumturma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. Asdrubal Poenorumdux Syphaxque se Scipioni opposuerunt: at Scipio utriusque castra unanocte perrupit et incendit. Syphax ipse captus est, et vivus ad Scipionempertractus. Quem cum in castra Romana adduci nuntiatum esset, omnis,velut ad spectaculum triumphi, multitudo effusa est: praecedebat isvinctus; sequebatur nobilium Numidarum turba. Movebat omnes fortunaviri, cujus amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivosRomam misit Scipio: Masinissam, qui egregie rem Romanam adjuverat,aurea corona donavit.Haec clades Carthaginiensibus tantum terroris intulit, ut Annibalem exItalia ad tuendam patriam revocaverint: qui frendens gemensque ac vixlacrimis temperans, mandatis paruit. Respexit saepe Italiae littora,semet accusans quod non exercitum victorem statim a pugna CannensiRomam duxisset. Jam Zamam venerat Annibal (quae urbs quinquedierum iter a Carthagine abest), inde nuntium ad Scipionem misit, utcolloquendi secum potestatem faceret. Colloquium haud abnuit Scipio.Dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suaeaetatis duces. Steterunt aliquandiu mutua admiratione defixi. Cum verode conditionibus pacis inter illos non convenisset, ad suos se receperuntrenuntiantes armis rem esse dirimendam. Proelium commissum est,victusque Annibal cum quattuor tantum equitibus fugit.Carthaginienses metu perculsi, ad petendam pacem oratores mittunttriginta seniorum principes: qui ubi in castra Romana venerunt, moreadulantium procubuere. Conveniens oratio tam humili adulationi fuit.Veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae inAnnibalem transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullasconditiones recusarent, Romam profecti sunt, ut quae a Scipione pacta41


essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terramarique parta, Scipio, exercitu in naves imposito, Romam reversus est.Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa non exurbibus modo, sed etiam ex agris turba vias obsidebat. Scipio intergratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus,primusque nomine victae a se gentis est nobilitatus, Africanusqueappellatus.Annibal a Scipione victus, suisque invisus, ad Antiochum Syriae regemconfugit, eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati adAntiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Annibale collocutus,ab eo quaesivit quem fuisse maximum imperatorem crederet. ResponditAnnibal Alexandrum Macedonum regem maximum sibi videri, quodparva manu innumerabiles exercitus fudisset. Interroganti deinde quemsecundum poneret, Pyrrhum, inquit, quod primus castra metari docuit,nemoque illo elegantius loca cepit, et praesidia disposuit. Sciscitantidemum quem tertium duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio:Quidnam, inquit, igitur tu diceres, si me vicisses? Me vero, responditAnnibal, et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnesposuissem. Ita improviso assentationis genere, Scipionem e gregeimperatorum velut inaestimabilem secernebat.Decreto adversus Antiochum bello, cum Syria provincia obvenisset LucioScipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatusbelli hujus gerendi curam mandari volebat collegae ejus Caio Laelio.Surrexit tunc Scipio Africanus frater major Lucii Scipionis, et illamfamiliae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam essevirtutem, summum consilium, seque ei legatum fore promisit; quod cumab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum:itaque frater natu major minori legatus in Asiam profectus est, et tandiueum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiaticipeperisset.Eodem bello filius Scipionis Africani captus fuit, et ad Antiochumdeductus. Benigne et comiter adolescentem rex habuit, quamvis ab ejuspatre tunc finibus imperii pelleretur. Cum deinde pacem Antiochus aRomanis peteret, legatus ejus Publium Scipionem adiit; eique filium sinepretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipiorespondit: Abi, nuntia regi me pro tanto munere gratias agere; sed nuncaliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam bello absistere,nullamque pacis conditionem recusare. Pax non convenit; Antiochus42


tamen Scipioni filium remisit, tantique viri majestatem venerari, quamdolorem ulcisci maluit.Victo Antiocho, cum praedae Asiaticae ratio a duobus Scipionibusreposceretur, Africanus prolatum a fratre discerpsit librum, quoacceptae et expensae summae continebantur, indignatus scilicet ea dere dubitari quae sub ipso legato administrata fuisset, et ad eum modumverba fecit: Non est quod quaeratis, patres conscripti, an parvampecuniam in aerarium retulerim, qui antea illud Punice auro repleverim,neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totampotestati vestrae subjecerim, nihil ex ea praeter cognomen retuli. Nonigitur me punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarumreddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia estonustus. Tum constantem defensionem Scipionis universus senatuscomprobavit.Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt quasi praeda exAntiocho capta, aerarium fraudasset: ubi causae dicendae dies venit,Scipio magna hominum frequentia in forum est deductus. Jussuscausam dicere, sine ulla criminis mentione, magnificam orationem derebus a se gestis habuit. Hac die, inquit, Carthaginem vici: eamus inCapitolium, et Diis supplicemus. E foro statim in Capitolium ascendit.Simul se universa contio ab accusatoribus avertit, et secuta Scipionemest, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunismansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphansde Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, neamplius tribunitiis injuriis vexaretur, in Literninam villam concessit, ubireliquam egit aetatem sine urbis desiderio.Cum Scipio Africanus Liternii degeret, complures praedonum duces adeum videndum forte confluxerunt. Scipio eos ad vim faciendam venireratus, praesidium servorum in tecto collocavit, aliaque parabat quae adeos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt,abjectis armis, januae appropinquant, nuntiantque se non vitae ejushostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum tanti viriexpetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Idpostquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci jussit. Illi postesjanuae tanquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionisdexteram apprehenderunt, ac diu deosculati sunt: deinde positis antevestibulum donis, laeti quod Scipionem videre contigisset, domum43


everterunt. Paulo post mortuus est Scipio, moriensque ab uxore petiitne corpus suum Romam referretur.LUCIUS SCIPIO ASIATICUS192 ante J. C.Lucius Scipio frater Africani infirmo erat corpore; tamen consul, legatofratre, contra Antiochum missus est. Cum in Asiam advenisset, ad duoferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere,nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectuessent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis,eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorumnon hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasqueet jaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitusfugatusque. Ipse Antiochus, cum paucis fugiens, in Lydiam concessit.Tum Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus,ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.Postea Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae abAntiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerariumfuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. TuncTiberius Gracchus, licet Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse cumScipione simultatem, nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere;sed non passurum Lucium Scipionem in carcere atque in vinculis esse,jussitque eum dimitti. Gratiae ingentes a senatu actae sunt TiberioGraccho, quod rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset.Missi deinde quaestores in domum Scipionis nullum pecuniae regiaevestigium repererunt. Lucio Scipioni collata est ab amicis propinquisqueea pecunia qua mulctatus fuerat; eam vero Scipio noluit accipere.PUBLIUS SCIPIO NASICA191 ante J. C.Publius Scipio Nasica patrui Scipionis Africani filius, cum adolescensaedilitatem peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opereduratam, more candidatorum, apprehendisset, jocans interrogavit eum,num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibusexceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit.Namque omnes rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratamjudicantes, iram suam adversus contumeliosum ejus dicterium44


exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis ingenium ab insolentiarevocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.Cum Annibal Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esseferunt: hostem Italia pelli vincique posse, si mater Idaea a PessinunteRomam advecta foret, et hospitio apud civem optimum reciperetur.Legati ea de re ad Attalum Pergami regem missi sunt. Is legatos comiteracceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam ritehospitio exciperet. Publium Scipionem Nasicam senatus judicavit virumesse in tota civitate optimum. Idem consul imperatoris nomen amilitibus, et triumphum a senatu oblatum recusavit, dixitque satisgloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus asenatu judicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphusaddatur, satis honoratam Publii Scipionis Nasicae imaginem fore.Scipio Nasica, censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cumequitum censum ageret, equitem quemdam vidit obeso et pinguicorpore, equum vero ejus strigosum et macilentum. Quidnam causaeest, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior? Quoniam responditeques, ego me ipse curo, equum vero servus. Minus verecundum visumest responsum, itaque graviter objurgatus eques, et mulcta damnatus.Idem Scipio Nasica cum Ennio poeta vivebat conjunctissime. Cum adeum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset Ennium domi nonesse, Nasica sensit illam domini jussu dixisse, et illum intus esse. Paucispost diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum a janua quaereret,exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum Ennius: Quid! ego noncognosco, inquit, vocem tuam? Hic Nasica: Homo es impudens: ego cumte quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu non mihi credisipsi.MARCUS PORCIUS CATO195 ante J. C.Marcus Porcius Cato ortus municipio Tusculo, adolescentuluspriusquam honoribus operam daret, rure in praediis paternis versatusest, deinde Romam demigravit, et in foro esse coepit. Primumstipendium meruit annorum decem septemque, Quinto Fabio consule,cui postea semper adhaesit. Inde castra secutus est Claudii Neronis,ejusque opera magni aestimata est in proelio apud Senam, quo ceciditAsdrubal frater Annibalis. Ab adolescentia frugalitatem45


temperantiamque coluit. Pellibus haedinis pro stragula veste utebatur;eodem cibo quo milites vescebatur; aquam in bellicis expeditionibuspotabat; si nimio aestu torqueretur, acetum; si vires deficerent,paululum vilis vini.Quaestor Scipioni Africano obtigit, et cum eo parum amice vixit. Namparcimoniae amans haud probabat sumptus, quos Scipio faciebat. Quare,eo relicto, Romam rediit, ibique Scipionis vitam palam et apertereprehendit, quasi militarem disciplinam corrumperet. Dictitabat illumcum pallio et crepidis solitum ambulare in Gymnasio, palaestrae operamdare, militum licentiae indulgere. Quod crimen non verbo, sed facto diluitScipio. Nam cum ea de re legati Roma Syracusas missi essent, Scipioexercitum omnem eo convenire et classem expedire jussit, tanquamdimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset,postridie, legatis inspectantibus, pugnae simulacrum exhibuit. Tum eisarmamentaria, horrea, omnemque belli apparatum ostendit. ReversiRomam legati, omnia apud exercitum Scipionis praeclare se habererenuntiarunt.Eadem asperitate Cato matronarum luxum insectatus est. Scilicet inmedio ardore belli Punici, Oppius tribunus plebis legem tulerat, quavetabantur mulieres Romanae plus semuncia auri habere, vestimentovarii coloris uti, et juncto vehiculo in urbe vehi. Confecto autem bello, etflorente republica, matronae pristina ornamenta sibi reddi postulabant;omnes vias urbis obsidebant, virosque ad forum descendentes orabantut legem Oppiam abrogarent. Quibus acerrime restitit Cato, sed frustra;nam lex fuit abrogata.Cato creatus consul, in Hispaniam adversus Celtiberos profectus est.Quos acri proelio vicit, et ad deditionem compulit: eo in bello Cato cumultimis militum parcimonia vigiliis et labore certavit, nec in quemquamgravius severiusque imperium exercuit, quam in semetipsum. CumHispanos ad defectionem pronos videret, cavendum judicavit ne deincepsrebellare possent. Id autem effecturus sibi videbatur, si eorum murosdirueret. Sed veritus ne, si id universis civitatibus imperaret communiedicto, non obtemperarent, scripsit ad singulas separatim ut murosdiruerent, epistolasque omnibus simul eodemque die reddendas curavit.Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, universae paruerunt. CatoRomam reversus de Hispania triumphavit.46


Postea Cato censor factus, severe ei praefuit potestati. Nam, et incomplures nobiles animadvertit, et imprimis Lucium Flaminium virumconsularem senatu movit. Cui inter alia facinora illud objecit. Cum essetin Gallia Flaminius, mulierem, cujus amore deperibat, ad cenam vocavit,eique forte inter cenandum dixit multos capitis damnatos in vinculisesse, quos securi percussurus esset. Tum illa negavit se unquam vidissequemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Statim Flaminiusunum ex his, qui in carcere detinebantur, adduci jussit, et ipse securipercussit. Tam perditam libidinem eo magis notandam putavit Cato,quod cum probro privato conjungeret imperii dedecus. Quid enimcrudelius quam inter pocula et dapes ad spectaculum mulierishumanam victimam mactare, et mensam cruore respergere?Cum in senatu de tertio Punico bello ageretur, Cato jam senex delendamCarthaginem censuit, negavitque ea stante salvam esse posserempublicam. Cum autem id, contradicente Scipione Nasica, non facilepatribus persuaderet, deinceps quoties de re aliqua sententiam dixit insenatu, addidit semper: Hoc censeo, et Carthaginem esse delendam.Tandem in curiam intulit ficum praecocem, et excussa toga effudit: cujuscum pulchritudinem patres admirarentur, interrogavit eos Catoquandonam ex arbore lectam putarent. Illis ficum recentem videriaffirmantibus atqui, inquit, tertio abhinc die scitote decerptam esseCarthagine; tam prope ab hoste absumus. Movit ea res patrum animos,et bellum Carthaginiensibus indictum est.Fuit Cato ut senator egregius, ita bonus pater: cum ei natus esset filius,nullis negotiis nisi publicis impediebatur quominus adesset matriinfantem abluenti et fasciis involventi. Illa enim proprio lacte filiumalebat. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in litterisinstituit, licet idoneum et eruditum domi servum haberet. Nolebat enimservum filio maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset;neque etiam filium tanti beneficii, hoc est doctrinae, debitorem esseservo. Ipse itaque ejus ludi magister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit.Conscripsit manu sua, grandibus literis historias, ut etiam in paternadomo ante oculos proposita haberet veterum instituta et exempla.Cum postea Catonis filius in exercitu Pompilii tiro militaret, et Pompiliovisum esset unam dimittere legionem, Catonis quoque filium dimisit; sedcum is amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato pater adPompilium scripsit, ut, si filium pateretur in exercitu remanere, secundoeum obligaret militiae sacramento, quia, priore amisso, cum hostibus47


jure pugnare non poterat. Exstat quoque Catonis patris ad filiumepistola, in qua scribit se audivisse eum missum factum esse a Pompilioimperatore monetque eum ut caveat ne proelium ineat. Negat enim jusesse, qui miles non sit, eum pugnare cum hoste.Agricultura plurimum delectabatur Cato, malebatque agrorum etpecorum fructu, quam fenore ditescere. Cum ab eo quaereretur quidmaxime in re familiari expediret, respondit, bene pascere. Quidsecundum? Satis bene pascere. Quid tertium? Male pascere. Quidquartum? Arare. Et cum ille qui quaesierat dixisset: quid fenerari? TumCato: Quid, inquit, hominem occidere? Scripsit ipse villas suas, netectorio quidem fuisse perlitas, atque postea addidit: Neque mihiaedificatio neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosum; si quidest, quo uti possim, utor; si non est, facile careo. Suo quemque uti et fruiper me licet: mihi vitio quidam vertunt, quod multis egeo; at ego illis vitiotribuo, quod nequeunt egere.Injuriarum patientissimus fuit Cato. Cum ei causam agenti, protervusquidam, pingui saliva quantum poterat attracta, in frontem mediaminspuisset, tulit hoc leniter: Et ego, inquit, o homo! affirmabo falli eos quite negant os habere. Ab alio homine improbo contumeliis proscissus:Iniqua, inquit, tecum mihi est pugna: tu enim probra facile audis, et dicislibenter; mihi vero et dicere ingratum, et audire insolitum. Diceresolebat acerbos inimicos melius de quibusdam mereri quam eos amicosqui dulces videantur; illos enim saepe verum dicere, hos nunquam.Cato ab adolescentia usque ad extremam aetatem inimicitias,reipublicae causa, suscipere non destitit: ipse a multis accusatus, nonmodo nullum existimationis detrimentum fecit, sed, quoad vixit, virtutumlaude crevit. Quartum et octogesimum annum agens, ab inimicis capitalicrimine accusatus suam ipse causam peroravit, nec quisquam, autmemoriam ejus tardiorem, aut lateris firmitatem imminutam, aut oshaesitatione impeditum animadvertit. Non illum enervavit, nec afflixitsenectus: ea aetate aderat amicis, veniebat in senatum frequens.Graecas etiam litteras senex didicit. Quando obreperet senectus, vixintellexit. Sensim sine sensu aetas ingravescebat; nec subito fracta est,sed diuturnitate quasi extincta. Annos quinque et octoginta natusexcessit e vita.48


TITUS QUINCTIUS FLAMINIUS194 ante J. C.Titus Quinctius Flaminius filius ejus, qui apud Trasimenum periit, consulmissus est adversus Philippum Macedonum regem, qui Annibalempecunia et copiis juverat, Atheniensesque populi Romani socios armislacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenienseshaudquaquam digna causa. Duo juvenes Acarnanes non initiati templumCereris cum caetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit.Perducti ad antistites templi, etsi manifestum erat eos per erroremingressos, tanquam ob infandum scelus interfecti sunt: Acarnanessuorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippopetierunt, qui terram Atticam igne ferroque vastavit, urbes complurescepit, Athenas ipsas oppugnavit.Quinctius exercitu conscripto maturius quam soliti erant prioresconsules profectus, in Graeciam magnis itineribus contendit. Tunccaduceator ab rege venit, locum ac tempus colloquendi postulans.Flaminius victoriae quam pacis avidior, tamen ad constitutum tempusvenit in colloquium, postulavitque ut Philippus omni Graecia decederet.Accensus indignatione rex exclamavit: Quid victo imperares gravius, TiteQuincti? Et cum quidam ex circumstantibus oculis aeger adjecisset: Autbello vincendum, aut melioribus parendum esse. Apparet id quidem,inquit Philippus, etiam caeco, jocans in ejus valetudinem oculorum. Eratquippe Philippus dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seriaquidem satis risu temperans. Dein, re infecta, se ex colloquio proripuit.Eum Flaminius bis proelio fudit castrisque exuit.Quinctius Flaminius Graeciae veterem statum reddidit ut legibus suisviveret, et antiqua libertate frueretur. Aderat ludorum Isthmiorumtempus, ad quod spectaculum Graecia universa convenerat. Tum praecoin mediam arenam processit, tubaque silentio facto, haec verbapronunciavit: Senatus, populusque Romanus et Titus QuinctiusFlaminius imperator, Philippo rege et Macedonibus devictis, omnesGraeciae civitates liberas esse jubet. Audita voce praeconis, majusgaudium fuit, quam quantum homines possent capere: vix satis credebatse quisque audivisse, alii alios intuebantur mirabundi ; revocatus praeco,cum unusquisque non audire tantum, sed videre etiam libertatis suaenuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. Tum tantus clamor ortus49


est, ut certo constet aves, quae supervolabant, attonitas paventesquedecidisse.Quinctio Flaminio triumphus a Senatu decretus est. Postea cum PrusiasBithyniae rex legatos Romam misisset, casu accidit ut legati apudFlaminium cenarent atque ibi de Annibale mentione facta, ex his unusdiceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flaminius senatuidetulit. Patres, qui, vivo Annibale, nunquam metu vacui erant, legatos inBithyniam miserunt, in his Flaminium, qui Annibalem sibi dediposcerent. A primo colloquio Flaminii, ad domum Annibaliscustodiendam, milites a rege missi sunt. Annibal septem exitus e domofecerat, ut semper aliquod iter fugae praeparatum haberet. Postquamnuntiatum est ei milites regios in vestibulo esse, conatus est posticoocculto fugere: ubi vero id quoque obsaeptum sensit, et omnia clausaesse, hausto, quod sub annuli gemma habebat, veneno absumptus est.LUCIUS PAULUS AEMILIUS MACEDONICUS171 ante J. C.Paulus Aemilius ejus qui ad Cannas cecidit filius erat. Consul sortitus estMacedoniam provinciam, in qua Perseus Philippi filius paterni inRomanos odii haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseumprofecturus esset, et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suamTertiam, quae tunc erat admodum parva, osculans, animadvertittristiculam: Quid est, inquit, mea Tertia, quid tristis es? Mi pater, inquitilla, Perse periit. (Erat autem mortua catella eo nomine.) Tum ille artiuspuellam complexus: Accipio omen, inquit, mea filia. Ita ex fortuito dictoquasi spem certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressusdeinde Macedoniam recta ad hostem perrexit.Cum duae acies in conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum,Romanum exercitum magno metu liberavit. Is enim, cum lunaedefectionem nocte sequenti futuram praesciret, ad contionem vocatismilitibus dixit: Nocte proxima, ne quis id pro portento accipiat, ab horasecunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine etstatis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque,quemadmodum nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nuncsenescentem exiguo cornu fulgere, sic mirum non est eam obscurari,quando umbra terrae conditur. Quapropter Romanos non movit illadefectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium, terruit.50


Paulus Aemilius cum Perseo acerrime dimicavit tertio nonasseptembris. Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse cumpaucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis.Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quodfilium in castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanusdeleta Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annumagens, dum acrius sequitur hostes, in partem aliam turba abreptusfuerat. Media tandem nocte in castra rediit. Tunc, recepto sospite filio,pater tantae victoriae gaudium sensit. Victus Perseus in templumconfugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat: deprehensus, et cumfilio natu maximo ad consulem perductus est.Perseus pulla veste amictus castra ingressus est. Non alias ad ullumspectaculum tanta multitudo occurrit. Rex captivus progredi prae turbanon poterat, donec consul lictores misit, qui submovendo circumfusositer ad praetorium facerent. Paulus Aemilius, ubi audivit Perseumadesse, consurrexit, progressusque paulum introeunti regi manumporrexit: ad genua procumbentem erexit; introductum in tabernaculumsuo lateri assidere jussit. Deinde eum interrogavit qua inductus injuriabellum contra populum Romanum tam infesto animo suscepisset. Rex,nullo dato responso, terram intuens diu flevit. Tum consul: Bonum,inquit, animum habe: populi Romani clementia non modo spem tibi, sedprope certam fiduciam salutis praebet.Postquam Perseum consolatus est Paulus Amilius sermonem adcircumstantes Romanos convertit: Videtis, inquit, exemplum insignemutationis rerum humanarum: vobis haec praecipue dico, juvenes; ideoneminem decet in quemquam superbe agere, nec praesenti crederefortunae. Eo die Perseus a consule ad cenam invitatus est, et alius omnisei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna, poterat. Deinde cum adconsulem multarum gentium legati gratulandi causa venissent PaulusAemilius ludos magno apparatu fecit, lautumque convivium paravit: quain re curam et diligentiam adhibebat, dicere solitus et conviviuminstruere et ludos parare viri ejusdem esse, qui sciret bello vincere.Confecto bello, Paulus Aemilius regia nave ad urbem est subvectus.Completae erant omnes Tiberis ripae obviam effusa multitudine. Fuitejus triumphus omnium longe magnificentissimus. Populus, exstructisper forum tabulatis in modum theatrorum, spectavit in candidis togis.Aperta templa omnia et sertis coronata thure fumabant. In tres diesdistributa est pompa spectaculi. Primus dies vix suffecit transvehendis51


signis tabulisque; sequenti die translata sunt arma, galeae, scuta,loricae, pharetrae, argentum aurumque. Tertio die, primo statim maneducere agmen coepere tibicines, non festos solemnium pomparummodos, sed bellicum sonantes, quasi in aciem procedendum foret.Deinde agebantur pingues cornibus auratis et vittis redimiti bovescentum et viginti.Sequebantur Persei liberi, comitante educatorum et magistrorum turbaqui manus ad spectatores cum lacrimis miserabiliter tendebant, etpueros docebant implorandam suppliciter victoris populi misericordiam.Pone filios incedebat cum uxore Perseus stupenti et attonito similis. Indequadringentae coronae aureae portabantur, ab omnibus fere Graeciaecivitatibus dono missae. Postremo ipse in curru Paulus auro purpuraquefulgens eminebat, qui magnam cum dignitate alia corporis, tum senectaipsa majestatem prae se ferebat. Post currum inter alios illustres virosfilii duo Aemilii; deinde equites turmatim, et cohortes peditum suisquaeque ordinibus. Paulo a senatu et a plebe concessum est ut in ludisCircensibus veste triumphali uteretur, eique cognomen Macedoniciinditum.Tantae huic laetitiae gravis dolor admixtus est. Nam Paulus Aemilius,duobus filiis in adoptionem datis, duos tantum nominis haeredes domiretinuerat. Ex his minor ferme duodecim annos natus, quinque diebusante triumphum patris, major autem triduo post triumphum decessit.Erat porro Aemilius liberorum amantissimus; eos erudiendos curaveratnon solum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis litteris. Optimosadhibuerat magistros, eorumque exercitiis omnibus ipse interfuerat,cum eum respublica alio non vocaret. Eum tamen casum fortiter tulit, etin oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit: Optavi,inquit, ut si quid adversi immineret ad expiandam nimiam felicitatem, idin domum meam potius quam in rempublicam recideret. Nemo jam extot liberis superest, qui Pauli Aemilii nomen ferat; sed hanc privatamcalamitatem vestra felicitas, et secunda fortuna publica consolatur.Paulus Aemilius omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat:tantam in aerarium populi Romani pecuniam invexerat, ut uniusimperatoris praeda finem attulerit tributorum; at hic non modo nihil exthesauris regiis concupivit, sed ne ipse quidem spectare eos dignatusest. Per alios homines cuncta administravit, nec quidquam in domumsuam intulit, praeter memoriam nominis sempiternam: mortuus estadeo pauper, ut dos ejus uxori, nisi vendito, quem unum reliquerat,52


fundo, non potuerit exsolvi. Exsequiae ejus non tam auro et ebore, quamomnium benevolentia et studio fuerunt insignes. Macedoniae principes,qui tunc Romae erant legationis nomine, humeros suos funebri lectosponte subjecerunt. Quem enim in bello ob virtutem timuerant, eumdemin pace ob justitiam diligebant.CAIUS POPILIUS LAENAS163 ante J. C.Paulo Aemilio consule, Romam venerunt legati a Ptolemaeo regeAegypti, qui, pulso fratre majore, Alexandriam tenebat. Nam Antiochusrex Syriae, per speciem reducendi in regnum majoris Ptolemaei,Aegyptum invadere conabatur. Jam navali proelio vicerat minoremPtolemaeum, et Alexandriam obsidebat; nec procul abesse videbaturquin regno opulentissimo potiretur. Legati sordidati, barba et capillopromisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt. Oratio fuitetiam miserabilior quam habitus. Orabant senatum ut opem regnoAegypti ferret. Moti patres legatorum precibus, extemplo legationemmiserunt, cujus princeps Caius Popilius Laenas, ad bellum inter fratrescomponendum. Jussus est Popilius adire prius Antiochum, deindePtolemaeum, eisque denuntiare ut bello absisterent: qui secus fecisset,eum pro hoste a senatu habitum iri.Prope Alexandriam Antiocho occurrerunt legati, quos advenientesAntiochus amice salutavit, et Popilio dextram porrexit; at Popilius suamregi noluit porrigere, sed tabellas, in quibus erat senatusconsultum, eitradidit, atque statim legere jussit. Quibus perlectis, Antiochus dixit se,adhibitis amicis, consideraturum quid faciendum sibi esset. IndignatusPopilius, quod rex aliquam moram interponeret, virga, quam manugerebat, regem circumscripsit; ac prius, ait, quam hoc circulo excedas,da responsum, quod senatui referam. Obstupefactus Antiochus, cumparumper haesitasset: Faciam, inquit, quod censet senatus. Tum demumPopilius dextram regi tanquam socio et amico porrexit. Eadem die, cumAntiochus excessisset Aegypto, legati concordiam inter fratresauctoritate sua firmaverunt. Clara ea legatio fuit quod Egyptus Antiochoadempta, redditumque regnum patrium stirpi Ptolemaei fuerat.53


PUBLIUS SCIPIO AEMILIANUS148 ante J. C.Publius Scipio Aemilianus Pauli Macedonici filius, adoptione ScipionisAfricani nepos, a tenera aetate Graecis litteris a Polybio praestantisingenii viro eruditus est. Ex ejus doctrina tantos fructus tulit, ut nonmodo aequales suos, sed etiam majores natu omni virtutum generesuperaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia compararestuduit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu adlibidines et epulas juvenes Romani eo tempore ferrentur. At Scipiocontrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiaefamam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit:semper inter arma ac studia versatus; aut corpus periculis, aut animumdisciplinis exercuit.Scipio Aemilianus primum in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque inbello egregia fuit ejus opera. Nam rex quidam barbarus miraeproceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, siquis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contraeum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrioexprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem,conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostiumterrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae dejecisset.Scipio multo majus etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quamtunc obsidebant Romani: nam ipse primus murum conscendit, viamquealiis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta, Lucullus dux juvenempro contione laudatum murali corona donavit.TERTIUM BELLUM PUNICUMTertio bello Punico, cum clarum esset Scipionis nomen, juvenis adhucfactus est consul, eique Africa provincia extra sortem data est, ut quamurbem avus ejus concusserat, eam nepos everteret. Tunc enim Romanisuadente Catone, deliberatum habebant Carthaginem diruere.Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbemigrarent, sedemque alio in loco, a mari remoto, constituerent. Quod ubiCarthagine auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorquebellum esse gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quampatriam relinquere. Cum vero neque naves neque arma haberent, inusum novae classis tecta domosque resciderunt; aurum et argentum pro54


aere ferroque conflatum est; viri, feminae, pueri, senes simul operiinstabant: non die, non noctu labor intermissus. Ancillas primototonderunt, ut ex earum crinibus funes facerent; mox etiam matronaeipsae capillos suos ad eumdem usum contulerunt.Scipio exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit:quae urbs, quanquam summa vi defenderetur, tandem expugnata est.Rebus desperatis, quadraginta millia hominum se victori tradiderunt.Dux ipse Asdrubal inscia uxore, ad genua Scipionis cum ramis oleaesupplex procubuit. Cum vero ejus uxor se a viro relictam vidisset, Dirisomnibus eum devovit; tum duobus liberis dextra laevaque comprehensis,a culmine domus se in medium flagrantis urbis incendium immisit.Deleta Carthagine, Scipio victor Romam reversus est. Splendidum egittriumphum, Africanusque est appellatus. Ita cognomen AfricaniCarthago capta Scipioni majori, eadem eversa Scipioni minori peperit.Postea Scipio iterum consul creatus, contra Numantinos in Hispaniamprofectus est. Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanisaccepta fuerat. Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitumad pristinam disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumentacastris ejecit. Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgiscaedebat: jumenta omnia vendi jussit, ne oneribus portandis usui essent:militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferrecoegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: Cum te gladio vallaresciveris, tunc vallum ferre desinito. Ita redacto in disciplinam exercitu,urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti, se ipsi trucidaverunt.Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.Scipio censor fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movitquemdam, qui ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque illequaereret cur notaretur, qui custodiae causa in castris remansisset,Scipio respondit: Non amo nimium diligentes. Equum ademitadolescenti, qui in obsidione Carthaginis, vocatis ad cenam amicis,diripiendam sub figura urbis Carthaginis placentam in mensa posuerat:quaerentique causam: Quia, inquit Scipio, me prior Carthaginemdiripuisti. Contra Mummius Scipionis collega neque ipse notabatquemquam, et notatos a collega, quos poterat, ignominiae eximebat.Unde Scipio, cum ei cupienti censuram ex majestate reipublicae gerereimpedimento esset Mummii segnities, in senatu ait: Utinam mihicollegam dedissetis, aut non dedissetis!55


In Scipione Aemiliano etiam multa privatae vitae dicta factaquecelebrantur. Caio Laelio familiariter usus est. Ferunt cum eo Scipionemsaepe rusticatum fuisse, eosque incredibiliter repuerascere solitos esse,cum rus ex urbe, tanquam e vinculis evolavissent. Vix audeo dicere detantis viris; sed ita narratur conchas eos ad litus maris legereconsuevisse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere.Mortuo Paulo Aemilio, Scipio cum fratre haeres relictus animum verefraternum in eum ostendit; nam universam ei haereditatem tradidit quodillum videret re familiari minus quam se instructum. Pariter, defunctamatre, omnia bona materna sororibus concessit, quanquam nulla parshaereditatis ad eas lege pertinebat.Cum in contione interrogaretur quid sentiret de morte Tiberii Gracchi,qui populi favorem pravis largitionibus captaverat, palam respondit eumjure caesum videri. Quo responso exacerbata contio acclamavit tumScipio clamorem ortum a vili plebecula animadvertens: Taceant, inquit,quibus Italia noverca est, non mater. Cum magis etiam obstreperetpopulus, ille vultu constanti: Hostium, inquit, armatorum toties clamorenon territus, qui possum vestro moveri? Tunc constantia et auctoritateviri perculsa plebs conticuit. Deinde quasi vim sibi mox inferendamanimo praesagiret, malam sibi rependi gratiam laborum pro republicasusceptorum ab ingratis civibus questus est. Maxima patrum frequentiadomum deductus est.Postridie quam domum se validus receperat, Scipio repente in lectuloexanimis est inventus. De tanti viri morte nulla habita est quaestio,ejusque corpus velato capite est elatum, ne livor in ore appareret.Metellus, licet Scipionis inimicus, hanc necem adeo graviter tulit, ut, eaaudita in forum advolaverit, ibique maesto vultu clamaverit: "Concurrite,cives; moenia urbis nostrae eversa sunt: Scipioni intra suos penatesquiescenti nefaria vis illata est". Idem Metellus filios suos jussit funebriejus lecto humeros subjicere, eisque dixit: "Nunquam a vobis id officiummajori viro praestari poterit". Scipionis patrimonium tam exiguum fuit, uttriginta duas libras argenti, duas et selibram auri tantum reliquerit.Cum duo consules, quorum alter inops erat, alter autem avarus, insenatu contenderent uter in Hispaniam ad bellum gerendum mitteretur,ac magna inter patres esset dissensio, rogatus sententiam ScipioAemilianus: Neutrum, inquit, mihi mitti placet; quia alter nihil habet;alteri nihil est satis. Scilicet ad rem bene gerendam judicabat pariterabesse debere et inopiam et avaritiam. Alioquin maxime verendum est56


ne publicum munus quaestui habeatur, et praeda communis in privatumimperatoris lucrum convertatur. Longe ab hac culpa alienus fuit Scipio;nam post duos consulatus et totidem triumphos officio legationisfungens, septem tantum servos secum duxit. E Carthaginis et Numantiaespoliis comparare plures certe potuerat; sed nihilo locupletiorCarthagine eversa fuit, quam ante. Itaque cum per populi Romani socioset exteras nationes iter faceret, non mancipia ejus, sed victoriaenumerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum dignitatisatque gloriae secum ferret, aestimabatur.TIBERIUS GRACCHUS ET CAIUS GRACCHUS134 ante J. C.Tiberius Gracchus et Caius Gracchus Scipionis Africani ex filia nepoteserant. Horum adolescentia bonis artibus et magna omnium spe floruit.Ad egregiam quippe indolem accedebat optima educatio. ExstantCorneliae matris epistolae, quibus apparet eos non solum in gremiomatris educatos fuisse, sed etiam ab ea, sermonis elegantiam hausisse.Maximum matronis ornamentum esse liberos bene institutos meritoputabat sapientissima illa mulier: cum Campana matrona, apud illamhospita, ornamenta sua, quae erant illa aetate pretiosissima, ostentaretei muliebriter, Cornelia traxit eam sermone, quousque a schola redirentliberi; quos reversos hospitae exhibens: En haec, inquit, mea ornamenta.Nihil quidem istis adolescentibus neque a natura neque a doctrina defuit;sed ambo rempublicam, quam tueri potuissent, impie perturbaremaluerunt.Tiberius Gracchus, cum esset tribunus plebis, a senatu descivit: populifavorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat,dabat civitatem omnibus Italicis; provincias novis coloniis replebat:quibus rebus viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare convocatipatres deliberabant quidnam faciendum esset. Tiberius in Capitoliumvenit, manum ad caput referens; quo signo salutem suam populocommendabat: hoc nobilitas ita accepit quasi diadema posceret. TumScipio Nasica, cum esset consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationipraetulit, sublataque dextera proclamavit: Qui rempublicam salvam essevolunt me sequantur; dein Gracchum fugientem persecutus in eumirruit, suaque manu eum interfecit. Mortui Tiberii corpus in flumenprojectum est.57


Caium Gracchum idem furor, qui fratrem Tiberium, invasit: seuvindicandae fraternae necis, seu comparandae regiae potentiae causa,vix tribunatum adeptus est, cum pessima coepit inire consilia: maximaslargitiones fecit; aerarium effudit; legem de frumento plebi dividendotulit. Perniciosis Gracchi consiliis, quanta poterant contentione,obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso vir consularis. Is cummulta contra legem frumentariam dixisset, lege tamen lata, adfrumentum cum caeteris accipiendum venit; Gracchus animadvertit incontione Pisonem stantem; eum sic compellavit, audiente populoRomano. "Qui tibi constas, Piso, cum ea lege frumentum petas quamdissuasisti?" Cui Piso: "Nolim quidem, Gracche, inquit, mea bona tibiviritim dividere liceat: sed si facias, partem petam". Quo responso apertedeclaravit vir gravis et sapiens lege quam tulerat Gracchus patrimoniumpublicum dissipari.Decretum a senatu latum est, ut videret consul Opimius ne quiddetrimenti respublica caperet; quod decretum, nisi in maximodiscrimine, ferri non solebat. Caius Gracchus, armata familia, Aventinumoccupaverat. Quamobrem consul, vocato ad arma populo, Caiumaggressus est qui pulsus, dum a templo Dianae desilit, talum intorsit, etcum jam a satellitibus Opimii comprehenderetur, jugulum servopraebuit, qui dominum et mox semetipsum super domini corpusinteremit. Consul promiserat se pro capite Gracchi aurum repensurumesse; quare Septimuleius quidam lancea praefixum Caii caput attulit,eique aequale auri pondus persolutum est. Aiunt etiam illum priuscervice perforata, cerebroque exempto, plumbum infudisse, quo graviusefficeretur.Occiso Tiberio Graccho, cum senatus consulibus mandasset ut in eos quicum Tiberio consenserant animadverteretur, Blosius quidam Tiberiiamicus pro se deprecatum venit; hancque, ut sibi ignosceretur, causamafferebat, quod tanti Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet, sibifaciendum putaret. Tum consul: "Quid? ait, si te in Capitolium faces ferrevellet, obsecuturusne voluntati illius fuisses propter istam quam jactasfamiliaritatem?" "Nunquam, inquit Blosius, id quidem voluisset; sed, sivoluisset, paruissem." Nefaria est ista vox; nulla enim est excusatiopeccati, si amici causa peccaveris.58


LUCIUS MUMMIUS ACHAICUS147 ante J. C.Cum Corinthii adversus Romanos rebellassent, eorumque legatisinjuriam fecissent, Lucius Mummius consul, conscripto exercitu,Corinthum profectus est. Corinthii, veluti nihil negotii bello Romanosuscepissent, omnia neglexerant. Praedam, non proelium cogitantes,vehicula duxerant ad spolia Romanorum reportanda. Conjugesliberosque ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. Quamvecordiam celerrima poena consecuta est; nam proelio ante oculossuorum commisso caesi, lugubre his spectaculum et gravem luctusmemoriam reliquerunt. Conjuges et liberi eorum de spectatoribus captivifacti praeda victorum fuere. Urbs ipsa Corinthus direpta primum, deindetuba praecinente diruta est: populus omnis sub corona venditus; duxeorum victus domum refugit eamque incendit; conjugem interfecit, et inignem praecipitavit; ipse veneno interiit.Erat Corinthi magna vis signorum tabularumque pretiosarum, quibusMummius urbem et totam replevit Italiam nihil vero in domum suamintulit: sed harum rerum adeo rudis et ignarus erat Mummius, ut, cumeas tabulas Romam portandas locaret, edixerit conducentibus, si easperdidissent, novas esse reddituros. Una eximii pictoris tabellaludentibus alea militibus alvei vicem praestitit. Quae tabella deinde, cumpraeda venderetur, ab Attalo rege sex milibus nummorum empta est.Mummius pretium admiratus, ex alieno judicio pulchritudinem tabellaesuspicatus est, atque venditionem rescidit et tabellam jussit Romamdeferri.QUINTUS METELLUS MACEDONICUS142 ante J. C.Quintus Metellus a domita Macedonia dictus Macedonicus missus estadversus Pseudo-Philippum, hominem humili loco natum qui se Perseiregis filium mentiebatur, eaque fraude Macedoniam occupaverat.Fabulam autem hujusmodi finxerat: praedicabat se ex Perseo regeortum, et ab eo fidei cuiusdam viri Cretensis commissum, ut in bellicasus, quod tunc ille cum Romanis gerebat, aliquod veluti semen stirpisregiae reservaretur; datum ei insuper libellum signo Persei impressum,quem puero traderet, cum ad puberem aetatem venisset. MortuoPerseo, se Adrumeti educatum usque ad duodecimum aetatis annum,59


ignarum fuisse generis sui, eumque existimavisse patrem a quoeducaretur. Ab eo tandem morti proximo detectam fuisse originemsuam, sibique libellum traditum. Erat praeterea juveni forma, quaePersei filium non dedeceret. Hunc Metellus bis proelio fudit, et dietriumphi ante currum egit.Postea Quintus Metellus bellum in Hispania contra Celtiberos gessit; etcum urbem, quae erat caput gentis obsideret, jamque admota machina,partem muri, quae sola convelli poterat brevi dijecturus videretur,humanitatem certae victoriae praetulit. Vir quidam in obsessa civitatenobilis, nomine Rethogenes, ad Metellum transierat, relictis in oppidofiliis. Irati cives Rethogenis filios machinae ictibus objecerunt. Nihilmotus periculo filiorum pater hortabatur Metellum ut ne oppugnationedesisteret; at Metellus obsidionem maluit solvere, quam pueros inconspectu patris crudeli nece interfici: atque hujus mansuetudinisfructum tulit; namque multae aliae urbes admiratione hujus facti sesponte ei dediderunt.Metellus, cum urbem Contrebiam viribus expugnare non posset, adfallendum hostem convertit animum, et viam reperit qua propositum adexitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde aliasatque alias regiones petebat: modo hos occupabat montes, modo ad illostransgrediebatur. Cum interim et suis et hostibus ignota esset causa cursic sua mutaret consilia, a quodam amico interrogatus quid ita incertumbelli genus sequeretur: "Absiste, inquit Metellus, ista quaerere; namquetunicam meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem".Postquam vero et exercitum suum ignorantia et hostes errore implicavit,cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit, eamqueinopinatam et attonitam oppressit.Raram Metelli Macedonici felicitatem multi scriptores concelebrant: eaquidem ipsi omnia contigerunt, quae beatam vitam videntur efficere.Fortuna eum nasci voluit in urbe terrarum principe: parentesnobilissimos dedit; adjecit animi eximias dotes et corporis vires, quaetolerandis laboribus sufficere possent; multa decora in ejus domumcongessit: nam cum ipse consul, censor etiam augurque fuisset, ettriumphasset, tres filios consules vidit, e quibus unum etiam etcensorem et triumphantem quartum autem praetorem; tres quoquefilias bene nuptas. Hunc autem vitae cursum consentaneus finis excepit;nam Metellum ultimae senectutis spatio defunctum, et leni mortisgenere inter oscula complexusque natorum extinctum filii et generihumeris suis, per urbem sustulerunt, et rogo imposuerunt.60


QUINTUS METULLUS NUMIDICUS108 ante J. C.Quintus Metellus consul cum Jugurtha Numidarum rege bellum gessit:is a Micipsa adoptatus, duos ejus filios fratres suos interfecerat, ut solusNumidiae imperio potiretur. Micipsa in amicitia et societate populiRomani semper permanserat. Postquam igitur Romae cognitum estnefarium Jugurthae scelus, placuit illud ulcisci. Metellus cum exercitu inAfricam navigavit, et cum hoste manus conseruit. Qua in parte Jugurthaadfuit, ibi aliquandiu certatum est, neque hic ullum boni ducis aut militisofficium praetermisit. Ceteri vero ejus milites primo congressu pulsifugatique sunt; Jugurtha in oppidum munitum perfugit. Paucis postdiebus Metellus eum insecutus, iterum proelio fudit: Numidiam vastavit,urbes amplas et munitissimas cepit; quae victoria ei nomen Numidicifecit.Postea Quintus Metellus censor factus est, ejusque egregia fuit censura,et omnis vita plena gravitatis. Cum ab inimicis accusatus, causam depecuniis repetundis diceret, et ipsius tabulae circumferrentur judicibusinspiciendae, nemo ex illis fuit qui non removeret oculos, et se totumaverteret, ne quisquam dubitare videretur verumne an falsum essetquod ille retulerat in tabulas. Cum Saturninus tribunus plebis legemsenatus majestati adversam et reipublicae perniciosam tulisset,Metellus in eam legem jurare noluit, eaque de causa in exilium actus est.Honestum Rhodi secessum invenit ibique litteris operam dedit. Ita virfortissimus de civitate maluit decedere, quam de sententia, eique saluspatriae dulcior quam conspectus fuit.Metelli filius precibus et lacrimis a populo impetravit ut pater ab exiliorevocaretur. Is forte ludos spectabat, cum ei redditae sunt litterae,quibus scriptum erat, maximo senatus et populi consensu, reditum illi inpatriam datum esse. Nihil eo nuntio moveri visus est: non prius e theatroabiit, quam spectaculum ederetur; non laetitiam suam proximesedentibus ulla ex parte ostendit, sed summum gaudium intra secontinuit, parique vultu in exilium abiit, et fuit restitutus; adeomoderatum inter secundas et adversas res gessit animum! Tantus veroad eum advenientem concursus est factus, ut dies totus consumptus sitin gratulationibus illum ad portam urbis excipientium; inde in Capitolium61


ascendentem, et lares repetentem universa propemodum civitasdeduxit.MARCUS AEMILIUS SCAURUS115 ante J. C.Marcus Aemilius Scaurus nobili familia ortus est, sed paupere. Nampater ejus, quamvis patricius, ob rei familiaris inopiam carbonariumnegotium exercuisse dicitur. Filius ipse dubitavit primo utrum honorespeteret, an argentarium faceret; sed cum eloquentia valeret, ex eagloriam et opes peperit. Consul factus, severum se pro tuenda militaridisciplina praebuit; disciplinae exemplum admiratione dignum referebatipse in eis libris quos de vita sua scripserat. Cum in eo loco ubi posueratcastra, arbor esset maturis fructibus onusta, postridie abeunte exercitu,arbor intactis fructibus relicta est. Idem Publio Decio praetori, quod setranseunte sederet et assurgere jussus non paruisset, vestem scidit,sellam fregit, et ne quis ad eum in jus iret, edixit.Marcus Scaurus, ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii suiignavia fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi,deserto imperatore, Romam pavide repeterent, in quibus erat ipseScauri filius, misit pater, qui ei dicerent se libentius occursurum esse filiiin acie interfecti ossibus, quam visurum reducem reum tam turpis fugae,ideoque conspectum irati patris degeneri filio esse vitandum, si quidverecundiae in animo superesset. Non tulit juvenis ignominiae doloremet maerore confectus interiit.Marcus Scaurus, cum esset summa senectute et adversa valetudine,pristinum animi vigorem retinuit. Varius quidam, patria Hispanus, vetusScauri inimicus, senem opprimere conatus est. Accusabat eum acceptaeab hostibus pecuniae ad prodendam rempublicam. Scaurus nobilissimisjuvenibus innixus descendit in forum, dataque respondendi facultate,paucis verbis ita causam egit: "Varius Hispanus ait Marcum Scaurumsenatus principem ab hoste corruptum esse, et populi Romani imperiumprodidisse; Marcus vero Scaurus princeps senatus, negat se esse huicculpae affinem: testis nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Quadicti gravitate periculum intentatum propulsavit: nam statim populusaccusatorem ab illa actione depulit.62


PUBLIUS RUTILIUS RUFUS105 ante J. C.Publius Rutilius Rufus vitae innocentia enituit: cum nemo esset incivitate illo integrior, omni honore dignus est habitus, et consul factus.Cum eum amicus quidam rem injustam aliquando rogaret, et Rutiliusconstanter negaret, indignatus amicus dixit: "Quid igitur mihi opus esttua amicitia, si quod rogo non facis?" - "Immo, respondit Rutilius, quidmihi tua, si propter te aliquid inhoneste facere me oporteat?" Sciebatquippe vir sanctus tam contra officium esse amico tribuere quod aequumnon sit, quam non tribuere id quod recte possimus; atque si forte amici anobis postulent quae honesta non sunt, religionem et fidem esseamicitiae anteponendam.Rutilius tamen in invidiam equitum Romanorum venit quod ab eoruminjuriis Asiam, cui tunc praeerat, defendisset: quare ab eisrepetundarum accusatus est. Rutilius, innocentia fretus senatorisinsignia non deposuit; judicibus non supplicavit: ne ornatius quidemcausam suam dici voluit, quam simplex veritatis ratio ferebat; itaquedamnatus est, et Mitylenas exsulatum abiit. Illi Asiam petenti omneshujus provinciae civitates legatos miserunt. Hospitio eum, opibus, omniauxilio juverunt. Cum Rutilium quidam consolaretur, et diceret instarearma civilia, brevique futurum ut omnes exsules reverterentur: "Quidtibi, inquit Rutilius, mali feci, ut mihi pejorem reditum optares, quamexitum? Malo patria meo exilio erubescat, quam reditu maereat."MARCUS LIVIUS DRUSUS112 ante J. C.Marcus Livius Drusus patre consulari genitus, relictum sibi patrimoniumprofusis largitionibus dissipavit, adeo ut ipse profiteretur nemini se adlargiendum quidquam reliquisse praeter caelum et caenum. Unde cumpecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. Tribunus plebis primosenatus causam suscepit; sed audax et vehemens, ut propositumassequeretur, leges perniciosas tulit: quibus cum Philippus consulobsisteret, ei Drusus in comitio ita collum obtorsit, ut plurimus sanguisefflueret e naribus; vique addita contumelia, non cruorem, sed muriamde turdis esse dixit. Philippus enim deliciarum amans turdorumqueimprimis edax habebatur. Alium etiam virum consularem eisdem legibuspariter adversantem ait Drusus se de saxo Tarpeio praecipitaturum.63


Nec observantior erga senatum fuit Drusus. Nam cum senatus ad eummisisset ut in curiam veniret: "Quare, inquit Drusus, non ipse senatus adme venit in Hostiliam propinquam Rostris?" Paruitque tribuno senatus:quibus rebus factum est ut Drusus nec senatui, nec plebi placeret. Undecum e foro magna hominum frequentia stipatus rediret, in atrio domussuae cultello percussus est; cultellus lateri ejus affixus relictus est,auctor vero necis in turba latuit: Drusus intra paucas horas decessit.Quem ne morti quidem proximum ea deseruit superbia, quae eum inexitium impulerat; cum extremum jam redderet spiritum,circumstantium multitudinem intuens: "Ecquando, inquit, amici, similemmei civem habebit respublica?"Hunc vitae finem habuit juvenis clarissimus quidem, sed quem suasemper inquietum ac turbulentum fecerat ambitio: ipse queri solitus estsibi uni, ne puero quidem, ferias unquam contigisse; nam adhucpraetextatus per ambitionem coepit reos judicibus commendare:laudantur tamen Drusi quaedam facta dictaque. Cum Philippo consuliinsidiae pararentur, ejusque vita in maximo esset periculo, Drusus, recognita, Philippum licet inimicum monuit ut sibi caveret. Extat etiamDrusi vox egregia: cum enim domum aedificaret, promitteretquearchitectus, si quinque talenta sibi darentur, ita se eam aedificaturum utnemo in eam despicere posset: "Immo, inquit Drusus, decem dabo, sieam ita componas ut quidquid agam non a vicinis tantum, sed abomnibus etiam civibus possit perspici."CAIUS MARIUS107 ante J. C.Caius Marius humili loco natus militiae tirocinium in Hispania duceScipione posuit; erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem, etimpigram ad pericula et labores alacritatem. Scipio, cum inspicerevoluisset quemadmodum ab unoquoque equi curarentur, Marii equumvalidum et bene curatum invenit: quam diligentiam imperator plurimumlaudavit. Quadam die cum forte post cenam Scipio cum amiciscolloqueretur, dixissetque aliquis, si quid Scipioni accidisset,ecquemnam alium similem imperatorem habitura esset respublica,Scipio, percusso leniter Marii humero, "Fortassis istum", inquit. Quodicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritusconcepit.64


Marius legatus Metelli in Numidia, criminando eum adeptus estconsulatum, et in ejus locum suffectus. Bellum Jugurthinum a Metelloprospere coeptum confecit. Jugurtha ad Getulos profugerat, eorumqueregem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Getulos etBocchum agressus fudit. Castellum in excelsa rupe positum, ubi regiithesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus bellodefessus legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor aMario ad regem remissus, qui Boccho persuasit ut Jugurtham Romanistraderet. Jugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est, quem Mariustriumphans ante currum egit, et in carcerem caenosum inclusit, quocum Jugurtha veste detracta ingrederetur, os diduxit ridentis in modumet similisque desipienti exclamavit: "Proh! quam frigidum est vestrumbalneum!"Marius post expeditionem Numidicam iterum consul creatus est, eiquebellum contra Cimbros et Teutones decretum est. Hi novi hostes abextremis Germaniae finibus profugi, novas sedes quaerebant. Galliaexclusi, in Italiam transgressi sunt; nec primum impetum barbarorumtres duces Romani sustinuerant; sed Marius primo Teutones sub ipsisAlpium radicibus assecutus proelio oppressit: vallem fluviumquemedium hostes tenebant, unde militibus Romanis nulla aquae copia:aucta necessitate virtus causa victoriae fuit; namque Marius sitimmetuentibus ait digitum protendens: "Viri estis: en illic aquamhabebitis." Itaque tam acriter pugnatum est, tantaque caedes hostiumfuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent,quam sanguinis barbarorum.Deletis Teutonibus Caius Marius in Cimbros convertitur: hi ex alia parteItaliam ingressi, Athesim flumen non ponte nec navibus, sed ingestaobrutum silva transiluerant; quibus occurrit Marius. Tum Cimbri legatosad consulem miserunt, agros sibi suisque fratribus postulantes.Ignorabant scilicet Teutonum cladem. Cum Marius ab eis quaesivissetquos illi fratres dicerent, Teutones nominaverunt. Ridens Marius:"Omittite, inquit, fratres; tenent hi acceptam a nobis terramaeternumque tenebunt." Legati sensere se ludibrio haberi, ultionemqueMario minati sunt, statim atque Teutones advenissent. "Atqui adsunt,inquit Marius, decetque vos hinc non discedere, nisi salutatis vestrisfratribus." Tum vinctos adduci jussit Teutonum duces qui in proelio captifuerant.65


His rebus auditis, Cimbri castris egressi ad pugnam prodierunt. Mariusaciem ita instituit, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur. Incredibilistrage prostrata est illa Cimbrorum multitudo. Caesa traduntur centumet octoginta hominum milia. Nec minor cum uxoribus pugna, quam cumviris fuit: illae enim objectis undique plaustris altae desuper, quasi eturribus, pugnabant lanceis contisque. Victae tamen legationem adMarium miserunt libertatem orantes, quam cum non impetrassent,suffocatis elisisque infantibus, aut mutuis concidere vulneribus, autvinculo, e crinibus suis facto, ab arboribus jugisque plaustrorumsubrectis pependerunt. Ferunt unam conspectam fuisse quae pedibussuis duos filios, seipsam vero ex arbore suspenderat.PRIMUM CIVILE BELLUMTunc Romae primum civile bellum ortum est. Cum enim Sylla consulcontra Mithridatem regem Ponti missus fuisset, ei Marius illud imperiumeripuit, fecitque ut loco Syllae imperator crearetur ; qua re commotusSylla cum exercitu Romam venit, eam armis occupavit, Mariumqueexpulit. Marius in palude aliquandiu delituit ; sed ibi paulo postdeprehensus, et, ut erat, nudo corpore caenoque oblitus, injecto incollum loro raptus est, et in custodiam conjectus. Missus etiam est adeum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultusmajestate deterruit. Cum enim hominem ad se gladio stricto venientemvidisset: "Tune, inquit, Marium audebis occidere ?" Ille attonitus actremens, abjecto ferro, fugit. Marius postea, ab eis etiam, qui prius eumoccidere voluerant, e carcere emissus est.Marius accepta navicula in Africam trajecit, et in agrum Carthaginiensempervenit. Ibi cum in locis solitariis sederet, venit ad eum lictor Sextiliipraetoris, qui hanc provinciam administrabat. Marius ab eo, quemnunquam laeserat, aliquod humanitatis officium exspectabat; at lictordecedere eum provincia jussit, nisi vellet in se animadverti. Torvis oculiseum intuens Marius nullum dabat responsum. Interrogavit igitur eumlictor, ecquid praetori vellet renuntiari. Cui Marius: "Abi, inquit, nuntia tevidisse Caium Marium in Carthaginis magnae ruinis sedentem." Dupliciexemplo insigni eum admonebat de inconstantia rerum humanarum,cum et urbis maximae excidium, et viri clarissimi casum ob oculosponeret.66


Profecto ad bellum Mithridaticum Sylla, in Italiam rediit Marius efferatusmagis calamitate quam domitus. Cum exercitu Romam ingressus, eamcaedibus et rapinis vastavit; omnes adversae factionis nobiles variissuppliciorum generibus affecit: quinque dies, totidemque noctes istascelerum omnium duravit licentia. Hoc tempore admiranda sane fuitpopuli Romani abstinentia: cum enim Marius objecisset domosoccisorum diripiendas, nemo fuit qui ullam ex his rem attingeret; quaepopuli misericordia erat tacita quaedam Marii crudelitatis vituperatio.Tandem Marius senio et laboribus confectus in morbum incidit, et ingentiomnium laetitia vitam finivit. Cujus viri si expendantur cum virtutibusvitia, haud facile dictu erit utrum in bello hostibus, an in otio civibusfuerit infestior: quam enim rempublicam contra hostes virtuteservaverat, eam togatus ambitione evertit.Erat Mario ingenuarum artium et liberalium studiorum contemptoranimus. Cum aedem Honoris de manubus hostium vovisset, spretaperegrinorum marmorum nobilitate artificumque Graecorum peritia,eam vulgari lapide per artificem Romanum curavit aedificandam.Graecas etiam litteras aspernabatur, quod, inquiebat, suis doctoribusparum ad virtutem prodessent; at idem fortis, validus et adversusdolorem confirmatus. Cum ei varices in crure secarentur, vetuit sealligari. Acrem tamen fuisse doloris morsum ipse ostendit; nam medicoalterum crus postulanti noluit praebere, quod majorem esse remediiquam morbi dolorem judicaret.LUCIUS CORNELIUS SYLLA108 ante J. C.Lucius Cornelius Sylla patricio genere natus, bello Jugurthino quaestorMarii fuit. Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat;quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti,tam delicatus quaestor sorte obtigisset Ejusdem tamen, postquam inAfricam venit, virtus enituit. Bello Cimbrico legatus consulis bonamoperam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario,adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis praefectosduobus proeliis profligavit; dein transgressus in Asiam, Mithridatemipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans,qualemcumque pacem maluisset componere. Mithridatem tamenpecunia multavit; Asia aliisque provinciis, quas occupaverat, decederecoegit, eumque paternis finibus contentum esse jussit.67


Sylla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit.Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius.Sylla dictator creatus novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionisproposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur:cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adjecitnomina. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiampraebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victorisnecati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legensproscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, miseromihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, aquodam agnitus et percussus est.Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sylla Felicem se edictoappellavit: cumque ejus uxor geminos eodem partu tunc edidisset,puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente,contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisquelictoribus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatumvidens cujus modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minusmirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitasconstitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens quiauderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictisincessere. Cujus injurias Sylla patienti animo tulit; sed domumingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperiumdeponat."Sylla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducerecoepit. Ibi morbo pediculari correptus interiit, vir ingentis animi, cupidusvoluptatum, sed gloriae cupidior; litteris graecis atque latinis eruditus, etvirorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cujusdampoetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsiobtulisset, jussit Sylla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quidpostea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta suntnunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium sanguineinundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit;nam Caii Marii, cujus, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestorfuerat, erutos cineres in flumen projecit. Qua crudelitate rerumpraeclare gestarum gloriam corrupit.68


LUCIUS LUCULLUS75 ante J. C.Lucius Lucullus ingenio, doctrina et virtute claruit. In Asiam quaestorprofectus, huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. Posteaconsul factus ad Mithridaticum bellum a senatu missus, opinionemomnium, quae de virtute ejus erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria nonadmodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibusconsumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo nondesideravit tardam et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsitpartim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebatporro admirabilem quamdam rerum memoriam; unde factum est ut inAsiam doctus imperator venerit, cum esset Roma profectus rei militarisrudis.Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit: Mithridatem saepemultis locis fudit, Tigranem regum maximum in Armenia vicit,ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sedalioqui per omnia laudabilis, et bello paene invictus pecuniae cupidininimium deditus fuit, quam tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriameffunderet ; itaque postquam de Mithridate triumphasset, abjectaomnium rerum cura, coepit delicate ac molliter vivere, otioque et luxudiffluere ; magnifice et immenso sumptu villas aedificavit, atque adearum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mariinjecit, in aliis vero, suffossis montibus, mare in terras induxit ; undeeum haud infacete Pompeius vocabat Xerxem togatum. Xerxes enimPersarum rex, cum pontem in Hellesponto fecisset, et ille tempestate acfluctibus esset disjectus, jussit mari trecentos flagellorum ictus infligi, etcompedes dari.Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam, quocum venisset Pompeius, id unum reprehendit quod ea habitatio essetquidem aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cuiLucullus: "Putasne, inquit, me minus sapere quam hirundines, quaeadveniente hieme sedem commutant?" Villarum magnificentiaerespondebat epularum sumptus: cum aliquando modica ei, utpote soli,cena esset posita, coquum graviter objurgavit, eique excusanti ac dicentise non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenaminvitatus: "Quid ais, inquit iratus Lucullus, an nesciebas Lucullum hodiecenaturum esse apud Lucullum?"69


Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ipsi magno usuifuit, ut obsequentiores haberet milites. Hanc Sertorius assuefecerat sevocantem audire et euntem sequi. Dianae donum esse omnibuspersuasit, seque ab ea moneri quae facto opus essent. Si quid duriusvellet imperare, se a cerva monitum praedicabat, statimque libentesparebant. Cerva in quadam hostium incursione amissa est ac periissecredita ; quod aegerrime tulit Sertorius. Multis post diebus a quodamhomine inventa est. Sertorius eum, qui id sibi nuntiabat, tacere jussit,cervamque repente in locum, ubi jus reddere solebat, immitti. Ipse vultuhilari in publicum progressus, dixit sibi in quiete visam esse cervam,quae perierat, ad se reverti. Tunc emissa ex composito cerva, ubiSertorium conspexit, laeto saltu ad tribunal fertur, ac dexteram sedentisore lambit ; unde clamor factus, ortaque omnium admiratio est.Victus postea a Pompeio Sertorius pristinos mores mutavit, et adiracundiam deflexit. Multos ob suspicionem proditionis crudeliterinterfecit ; unde odio esse coepit exercitui. Romani moleste ferebantquod Hispanis magis quam sibi confideret, hosque haberet corporiscustodes. In hac animorum aegritudine non deserebant Sertorium, quemnecessarium sibi ducem judicabant, sed eum amare desierant. Deinde inHispanos quoque saeviit Sertorius, quod ii tributa non tolerarent; ipseetiam Sertorius curis jam et laboribus fessus, ad obeunda ducis muniasegnior, ad luxum et libidines declinavit. Quare, alienatis omniumanimis, jussa imperatoris contemnebantur; tandem facta adversus eumconjuratione, Sortorius in convivio a suis est interfectus.CNAEUS POMPEIUS MAGNUS88 ante J. C.Cnaeus Pompeius stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se etpatrem consilio servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam eratinvisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, CnaeiPompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum aliitabernaculum patris incenderent. Quae res juveni Pompeio cenantinuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cumTerentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculumingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuitcustodiam. Terentius tum districto ense, ad lectum Pompeii accessit,multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in71


media conjecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimisplacavit, ac suo duci reconciliavit.Pompeius eodem bello civili partes Syllae secutus, ita egit, ut ab eomaxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Syllae auxilio veniret,paterni exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illiusmagnus apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit ; nullus eilabor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans,somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu, cumvelocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Syllam iter intendit,non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut fudit,aut sibi adjunxit. Quem ubi Sylla ad se accedere audivit, egregiamquesub signis juventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavitimperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caputaperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Syllaeinimico occupatam reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeiumductus est. Quem Pompeius, postquam acerbe in eum invectus fuisset,ad supplicium duci jussit. Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse acmuliebriter mortem extimuit: voce flebili petiit ut sibi alvum levareliceret, sicque brevem miserrimae vitae usuram rapuit, donec milesmorae impatiens caput in sordido loco sedentis amputavit. Longemoderatior fuit Pompeius erga Sthenium Siculae cujusdam civitatisprincipem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset quaesibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum inique facturum si obculpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio quisnam ille unusesset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad id induxi." Tam liberavoce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio ipsi pepercit.Transgressus inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, quiMarii partibus favebat, bello persecutus est. Intra dies quadragintahostem oppressit, et Africam subegit adolescens quattuor et vigintiannorum. Tum ei litterae a Sylla redditae sunt, quibus jubebaturexercitum dimittere, et cum una tantum legione successoremexspectare. Id aegre tulit Pompeius; paruit tamen, et Romam reversusest. Revertenti incredibilis multitudo obviam ivit. Sylla quoque eumlaetus excepit, et Magni cognomine appellavit: nihilominus Pompeiotriumphum petenti restitit; neque ea re a proposito deterritus estPompeius; aususque est dicere plures solem orientem adorare, quamoccidentem: quo dicto innuebat Syllae potentiam minui, suam vero72


crescere. Ea voce audita, Sylla juvenis constantiam admiratus,exclamavit: Triumphet, triumphet.Metello jam seni et bellum in Hispania segnius gerenti collega datus estPompeius, ibique adversus Sertorium vario eventu dimicavit. In quodamproelio maximum subiit periculum: cum enim in eum vir vasta corporismagnitudine impetum fecisset, Pompeius manum hostis amputavit, sedmultis in eum concurrentibus, vulnus in femore accepit, et a suisfugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit:illi scilicet equum Pompeii auro phalerisque eximiis instructumceperant. Dum vero praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeiusillorum manus effugit. Altero proelio, cum Metellus Pompeio laborantiauxilio venisset, fususque esset Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisiista anus supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatumRomam dimisissem." Metellum anum appellabat, quia is jam senex admollem et effeminatam vitam deflexerat. Tandem Sertorio interfectoPompeius Hispaniam recepit.Cum piratae maria omnia infestarent, et quasdam etiam Italiae urbesdiripuissent, ad eos opprimendos, cum imperio extraordinario missusest Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus,et imprimis Quintus Catulus; qui cum in contione dixisset esse quidempraeclarum virum Cnaeum Pompeium, sed non esse uni omniatribuenda, adjecissetque: "Si quid ei acciderit, ecquemnam in ejus locumsubstituetis?" acclamavit universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule."Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit.Pompeius, disposito per omnes maris recessus navium praesidio, breviterrarum orbem illa peste liberavit ; praedones multis locis victos fudit ;eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a maricollocavit. Nihil hac victoria celerius ; nam intra quadragesimum diempiratas toto mari expulit.Confecto bello piratico, Cnaeus Pompeius contra Mithridatem profectusest, et in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum regeconserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quiaMithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum eratcongredi cum hoste in locis ignotis. Quadam tamen nocte MithridatemPompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis adjumento: namcum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius projectaead primos usque hostium ordines pertinebant ; unde decepti regiimilites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus73


Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum filius Pharnacesrebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat.Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius subiret,quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, amilite Gallo volens interfectus est.Pompeius deinde Tigranem Armeniae regem, qui Mithridatis partessecutus fuerat, ad deditionem compulit ; quem tamen ad genuaprocumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit,aeque pulchrum esse judicans et vincere reges et facere. Tandem rebusAsiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut pleriquetimuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduoduxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus ;sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partesdevictae causam praebuerunt: Pompeius enim, quod antea contigeratnemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit,felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finemhabuisset, neque adversam fortunam esset expertus jam senex.SECUNDUM CIVILE BELLUMPostea orta est inter Pompeium et Caesarem gravis dissensio, quod hicsuperiorem, ille vero parem ferre non posset: et inde bellum civileexarsit. Caesar cum infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius relictaurbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consulessenatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsaliam acie fudit.Victus Pompeius ad Ptolemaeum Alexandriae regem, cui tutor a senatudatus fuerat, profugit ; sed ille Pompeium interfici jussit. Latus Pompeiisub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caputabscissum, truncus in Nilum conjectus. Dein caput velamine involutumad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas fudit, et illud multispretiosissimisque odoribus cremandum curavit.Is fuit viri praestantissimi post tres consulatus et totidem triumphosvitae exitus. Erant in Pompeio multae ac magnae virtutes, ac praecipueadmiranda frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset medicus utturdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam aestivotempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret,vetuit Pompeius turdum inde peti, medicoque dixit: "Ergo nisi Lucullus74


perditus deliciis esset, non viveret Pompeius ?" Aliam avem, quaeparabilis esset, sibi jussit apponi.Viris doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens,confecto bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, nobilissimumphilosophum Posidonium cupiit audire: sed cum is diceretur tuncgraviter aegrotare, quod maximis podagrae doloribus cruciabatur, voluitsaltem Pompeius eum visere. Mos erat ut, consule aedes aliquasingressuro, lictor fores virga percuteret, admonens consulem adesse: atPompeius vetuit fores Posidonii percuti, honoris causa. Quem ut vidit etsalutavit, moleste se ferre dixit, quod eum non posset audire. At ille: "Tuvero, inquit, potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustratantus vir ad me venerit." Itaque cubans graviter et copiose disseruit dehoc ipso: nihil esse bonum nisi quod honestum esset, et nihil malum diciposse quod turpe non esset. Cum vero dolor interdum acriter eumpungeret, saepe dixit: "Nihil agis, dolor, quamvis sis molestus ; nunquamte esse malum confitebor"CAIUS JULIUS CAESAR85 ante J. C.Caius Julius Caesar nobilissima genitus familia, annum agens sextum etdecimum, patrem amisit: paulo post Corneliam duxit uxorem, cujus cumpater esset Syllae inimicus, voluit Sylla Caesarem compellere, ut eamdimitteret; neque id potuit efficere. Ob eam causam Caesar bonisspoliatus, cum etiam ad mortem quaereretur, mutata veste, noctuelapsus est ex urbe, et quanquam tunc quartanae morbo laboraret,prope per singulas noctes latebras commutare cogebatur; sic quoquecomprehensus a Syllae liberto, vix data pecunia evasit. Postremo perproximos suos veniam impetravit, diu repugnante Sylla, qui cumdeprecantibus ornatissimis viris denegasset, atque illi pertinacitercontenderent, expugnatus tandem dixit eum, quem salvum tantoperecuperent, aliquando optimatum partibus, quas simul defendissent, exitiofuturum, multosque in eo puero inesse Marios.Caesar, mortuo Sylla et composita seditione civili, Rhodum secederestatuit, ut per otium Apollonio, tunc clarissimo dicendi magistro, operamdaret ; sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eosquadraginta dies. Ita porro per illud omne spatium se gessit, ut piratisterrori pariter ac venerationi esset ; atque ne eis suspicionem ullamdaret, qui oculis tantummodo eum custodiebant, nunquam aut nocte, aut75


die excalceatus est. Interim comites servosque dimiserat adexpediendas pecunias quibus redimeretur. Viginti talenta pirataepostulaverant ; ille vero quinquaginta daturum se spopondit. Quibusnumeratis, expositus est in litore. Caesar liberatus confestim Miletum,quae urbs proxime aberat, properavit ; ibique contracta classe stantesadhuc in eodem loco praedones noctu adortus, aliquot naves, mersisaliis, cepit, piratasque ad deditionem redactos eo affecit supplicio quodillis saepe per jocum minatus fuerat dum ab eis detineretur ; crucibusillos suffigi jussit.Julius Caesar quaestor factus in Hispaniam profectus est ; cumqueAlpes transiret, et ad conspectum pauperis cujusdam vici comites ejusper jocum inter se disputarent an illic etiam esset ambitioni locus, seriodixit Caesar malle se ibi primum esse quam Romae secundum. Itaanimus dominationis avidus a prima aetate regnum concupiscebat,semperque in ore habebat hos Euripidis, Graeci poetae, versus:Nam si violandum est jus, regnandi gratiaViolandum est: aliis rebus pietatem colas.Cum vero Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, visa AlexandriMagni imagine, ingemuit, et lacrimas fudit: causam quaerentibus amicis:"Nonne, inquit, idonea dolendi causa est, quod nihildum memorabilegesserim, eam aetatem adeptus qua Alexander jam terrarum orbemsubegerat?"Julius Caesar in captanda plebis gratia, et ambiendis honoribuspatrimonium effudit: aere alieno oppressus ipse dicebat sibi opus essemillies sestertium, ut haberet nihil. His artibus consulatum adeptus est ;collegaque ei datus Marcus Bibulus, cui Caesaris consilia haudplacebant. Inito magistratu, Caesar legem agrariam tulit, hoc est dedividendo egenis civibus agro publico: cui legi cum senatus repugnaret,Caesar rem ad populum detulit. Bibulus collega in forum venit ut legiferendae obsisteret, sed tanta commota est seditio, ut in caput consuliscophinus stercore plenus effunderetur, fascesque frangerentur. TandemBibulus a satellitibus Caesaris foro expulsus, domi se continere perreliquum anni tempus coactus est, curiaque abstinere. Interea unusCaesar omnia ad arbitrium in republica administravit: unde quidamhomines faceti, quae eo anno gesta sunt, non ut mos erat, consulibusCaesare et Bibulo acta esse dicebant, sed Julio et Caesare, unumconsulem nomine et cognomine pro duobus appellantes.76


Julius Caesar functus consulatu, Galliam provinciam sorte obtinuit.Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Galliam inprovinciae Romanae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenumincolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecitcladibus. Britannos antea ignotos vicit, eisque pecunias et obsidesimperavit ; quo in bello multa Caesaris facta egregia narrantur.Inclinante in fugam exercitu, rapuit e manu militis fugientis scutum, et inprimam aciem volitans, pugnam restituit. In alio proelio aquiliferumterga vertentem faucibus comprehendit, in contrariam partem retraxit,dexteramque ad hostem protendens: "Quorsum tu, inquit, abis? Illic suntcum quibus dimicamus." Quo facto militibus animos addidit.Caesar cum adhuc in Gallia detineretur, ne imperfecto bello discederet,postulavit ut sibi liceret, quamvis absenti, secundum consulatum petere;quod ei a senatu est negatum. Ea re commotus in Italiam rediit, armisinjuriam acceptam vindicaturus, plurimisque urbibus occupatisBrundusium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant. Tuncsummae audaciae facinus Caesar edidit: a Brundusio Dyrrachium interoppositas classes gravissima hieme transmisit; cessantibusque copiisquas subsequi jusserat, cum ad eas arcessendas frustra misisset, moraeimpatiens, castris noctu egreditur, clam solus naviculam conscenditobvoluto capite, ne agnosceretur. Mare, adverso vento vehementerflante, intumescebat ; in altum tamen protinus dirigi navigium jubet;cumque gubernator paene obrutus fluctibus adversae tempestaticederet, "Quid times ? ait: Caesarem vehis."Deinde Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeium Pharsalico proelio fudit,fugientem persecutus est, eumque in itinere cognovit occisum fuisse.Tum bellum Ptolomaeo Pompeii interfectori intulit, a quo sibi quoqueinsidias parari videbat ; quo victo, Caesar in Pontum transiit,Pharnacemque Mithridatis filium rebellantem aggressus, intra quintumab adventu diem, quattuor vero quibus in conspectum venerat horis, unoproelio profligavit. Quam victoriae celeritatem inter triumphandumnotavit inscripto inter pompae ornamenta trium verborum titulo, "Veni,vidi, vici". Sua deinceps Caesarem ubique comitata est fortuna.Scipionem et Jubam Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partiumin Africa refoventes, devicit. Pompeii liberos in Hispania superavit.Clementer usus est victoria, et omnibus qui contra se arma tulerantpepercit. Regressus in urbem quinquies triumphavit.77


Bellis civilibus confectis, Caesar dictator in perpetuum creatus agereinsolentius coepit: senatum ad se venientem sedens excepit, etquemdam ut assurgeret monentem irato vultu respexit: cum Antonius,Caesaris in omnibus expeditionibus comes, et tunc in consulatu collega,ei in sella aurea sedenti pro rostris diadema, insigne regium, imponeret,non visus est eo facto offensus. Quare conjuratum est in eum a sexagintaet amplius viris, Cassio et Bruto ducibus conspirationis. Cum igiturCaesar idibus martiis in senatum venisset, assidentem specie officiicircumsteterunt, illicoque unus e conjuratis, quasi aliquid rogaturus,propius accessit, renuentique togam ab utroque humero apprehendit.Deinde clamantem: "Ista quidem vis est", Cassius vulnerat paulo infrajugulum. Caesar Cassii brachium arreptum graphio trajecit, conatusqueprosilire aliud vulnus accepit. Cum Marcum Brutum, quem loco filiihabebat, in se irruentem vidisset, dixit: "Tu quoque fili mi !" Dein ubianimadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit,atque ita tribus et viginti plagis confossus est.Erat Caesar excelsa statura, nigris vegetisque oculis, capite calvo: quamcalvitii deformitatem aegre ferebat, quod saepe obtrectantium jocisesset obnoxia. Itaque ex omnibus honoribus sibi a senatu populoquedecretis non aliud recepit aut usurpavit libentius, quam jus laureaeperpetuo gestandae. Eum vini parcissimum fuisse ne inimici quidemnegarunt: unde Cato dicere solebat unum ex omnibus Caesarem adevertendam rempublicam sobrium accessisse. Armorum et equitandiperitissimus erat; laboris ultra fidem patiens: in agmine nonnunquamequo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, sive sol, sive imber esset.Longissimas vias incredibili celeritate confecit, ita ut persaepe nuntiosde se praevenerit, neque eum morabantur flumina, quae vel nando velinnixus inflatis utribus trajiciebat.78


MARCUS CATO UTICENSIS73 ante J. C.Marcus Cato, adhuc puer, invictum animi robur ostendit. Cum in domoDrusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romamvenerunt. Popedius Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonempuerum rogavit ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultuconstanti negavit id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatusin proposito perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partemlevatum tenuit, et abjecturum inde se minatus est, nisi precibusobtemperaret ; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. TuncPopedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tamparvum; si enim senator esset, ne sperare quidem jus civitatis nobisliceret."Cato, cum salutandi gratia ad Syllam a paedagogo duceretur, et in atriocruenta proscriptorum capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratusest; seque eodem esse animo significavit, quo puer alius nomineCassius, qui tunc publicam scholam cum Fausto Syllae filiofrequentabat. Cum enim Faustus proscriptionem paternam in scholalaudaret, diceretque se, cum per aetatem posset, eamdem rem essefacturum, ei sodalis gravem colaphum impegit. Insignis fuit et adimitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia. Cum eniminterrogaretur quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem.Iterum interrogatus quem secundum maxime diligeret, iterum fratremrespondit. Quaerenti tertio idem responsum dedit, donec ille apercunctando desisteret. Crevit cum aetate ille Catonis in fratrem amor:ab ejus latere non discedebat ; ei in omnibus rebus morem gerebat.Annos natus viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forumprodierat, nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusqueingenium: in utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior.Cato, cum frater, qui erat tribunus militum, ad bellum profectus esset,ne eum desereret, voluntaria stipendia fecit. Accidit postea ut Catonisfrater in Asiam proficisci cogeretur, et iter faciens in morbum incideret:quod ubi audivit Cato, licet tunc gravis tempestas saeviret, neque parataesset magna navis, solvit e portu Thessalonicae exigua navicula cumduobus tantum amicis tribusque servis, et paene haustus fluctibustandem praeter spem incolumis evasit. At fratrem modo defunctum vitareperit. Tunc questibus et lacrimis totum se tradidit: mortui corpus79


quam magnificentissimo potuit funere extulit, et marmoreum tumulumexstrui curavit suis impensis. Vela deinde daturus, cum suaderent amiciut fratris reliquias in alio navigio poneret, animam se prius quam illasrelicturum respondit, atque ita solvit.Cato quaestor in insulam Cyprum missus est ad colligendam Ptolemaeiregis pecuniam, a quo populus Romanus haeres institutus fuerat.Integerrima fide eam rem administravit. Summa longe major, quamquisquam sperare potuisset, redacta est. Fere septem milia talentorumnavibus imposuit Cato: atque ut naufragii pericula vitaret, singulis vasis,quibus inclusa erat pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit, utsi forte mersum navigium esset, locum amissae pecuniae cortexsupernatans indicaret. Catoni advenienti senatus et tota ferme civitasobviam effusa est, nec erat res triumpho absimilis. Actae sunt Catoni asenatu gratiae, praeturaque illi et jus spectandi ludos praetextato extraordinem data. Quem honorem Cato noluit accipere, iniquum esseaffirmans sibi decerni quod nulli alii tribueretur.Cum Caesar consul legem reipublicae perniciosam tulisset, Cato solus,ceteris exterritis, huic legi obstitit. Iratus Caesar Catonem extrahi curia,et in vincula rapi jussit: at ille nihil de libertate linguae remisit, sed inipsa ad carcerem via de lege disputabat, civesque commonebat ut taliamolientibus adversarentur. Catonem sequebantur maesti patres,quorum unus objurgatus a Caesare quod nondum misso senatudiscederet: "Malo, inquit, esse cum Catone in carcere, quam tecum incuria." Exspectabat Caesar dum ad humiles preces Cato sesedemitteret: quod ubi frustra a se sperari intellexit, pudore victus, unum etribunis misit qui Catonem dimitteret.Cato Pompeii partes bello civili secutus est, eoque victo exercitusreliquias in Africam cum ingenti itinerum difficultate perduxit. Cum veroei summum a militibus deferretur imperium, Scipioni, quod vir essetconsularis, parere maluit. Scipione etiam devicto, Uticam Africae urbempetivit, ubi filium hortatus est ut clementiam Caesaris experiretur; ipsevero cenatus deambulavit, et cubitum iturus, artius diutiusque incomplexu filii haesit, deinde ingressus cubiculum, ferro sibi ipse mortemconscivit. Caesar, audita Catonis morte, dixit illum gloriae suae invidisse,quod sibi laudem servati Catonis eripuisset. Catonis liberos, eisquepatrimonium incolume servavit.80


MARCUS TULLIUS CICERO107 ante J. C.Marcus Tullius Cicero equestri genere, Arpini, quod est Volscorumoppidum, natus est. Ex ejus avis unus verrucam in extremo naso sitamhabuit ciceris grano similem, inde cognomen Ciceronis genti inditum.Cum id Marco Tullio a nonnullis probro verteretur: "Dabo operam, inquit,ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat." Cumeas artes disceret quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari,ingenium ejus ita eluxit, ut eum aequales e schola redeuntes medium,tanquam regem, circumstantes deducerent domum: immo eorumparentes pueri fama commoti, in ludum litterarium ventitabant, ut eumviserent. Ea res tamen quibusdam rustici et inculti ingenii stomachummovebat, qui ceteros pueros graviter objurgabant quod talemcondiscipulo suo honorem tribuerent.Tullius Cicero adolescens eloquentiam et libertatem suam adversusSyllanos ostendit. Chrysogonum quemdam Syllae libertum acriterinsectatus est, quod dictatoris potentia fretus in bona civium invadebat.Ex quo veritus invidiam Cicero, Athenas petivit, ubi Antiochumphilosophum studiose audivit. Inde eloquentiae gratia Rhodum secontulit, ubi Molone, rhetore tum disertissimo, magistro usus est. Qui,cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod praevideretper hunc Graecos a Romanis ingenii et eloquentiae laude superatum iri.Romam reversus, quaestor in Sicilia fuit. Nullius vero quaestura autgratior, aut clarior fuit: cum in magna annonae difficultate ingentemfrumenti vim inde Romam mitteret, Siculos initio offendit ; postea veroubi diligentiam, justitiam et comitatem ejus experti fuerunt, majoresquaestori suo honores, quam ulli unquam praetori detulerunt.Cicero consul factus Sergii Catilinae conjurationem singulari virtute,constantia curaque compressit. Is nempe indignatus quod in petitioneconsulatus repulsam passus esset, et furore amens, cum pluribus virisnobilibus Ciceronem interficere, senatum trucidare, urbem incendere,aerarium diripere constituerat. Quae tam atrox conjuratio a Ciceronedetecta est. Catilina metu consulis Roma ad exercitum, quem paraverat,profugit ; socii ejus comprehensi in carcere necati sunt. Senator quidamfilium supplicio mortis ipse affecit. Juvenis scilicet ingenio, litteris etforma inter aequales conspicuus, pravo consilio amicitiam Catilinaesecutus fuerat, et in castra ejus properabat: quem pater ex medio itinere81


etractum occidit, his eum verbis increpans: "Non ego te Catilinaeadversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genui."Non ideo Catilina ab incepto destitit, sed infestis signis Romam petens,cum exercitu caesus est. Adeo acriter dimicatum est, ut nemo hostiumproelio superfuerit: quem quisque in pugnando ceperat, eum, amissaanima, tegebat locum. Ipse Catilina longe a suis inter eorum quosocciderat cadavera cecidit, morte pulcherrima, si pro patria sua sicoccubuisset. Senatus populusque Romanus Ciceronem patriae patremappellavit: ea res tamen Ciceroni postea invidiam creavit, adeo utabeuntem magistratu verba facere ad populum vetuerit quidam tribunusplebis, quod cives indicta causa damnavisset, sed solitum duntaxatjuramentum praestare ei permiserit. Tum Cicero magna voce: "Juro,inquit, rempublicam atque urbem Romam mea unius opera salvamesse": qua voce delectatus populus Romanus et ipse juravit verum esseCiceronis jusjurandum.Paucis post annis Cicero reus factus est a Clodio tribuno plebis eademde causa, quod nempe cives Romanos necavisset. Tunc maestussenatus, tanquam in publico luctu, vestem mutavit. Cicero, cum possetarmis salutem suam defendere, maluit urbe cedere, quam sua causacaedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. DeinClodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur:illius domum et villas incendit ; sed vis illa diuturna non fuit: mox enimmaximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Obviamei redeunti ab universis itum est. Domus ejus publica pecunia restitutaest. Postea Cicero Pompeii partes secutus a Caesare victore veniamaccepit. Quo interfecto, Octavium haeredem Caesaris fovit atque ornavit,ut eum Antonio rempublicam vexanti opponeret; sed ab illo deindedesertus est et proditus.Antonius, inita cum Octavio societate, Ciceronem jamdiu sibi inimicumproscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus fugit in villamquae a mari proxime aberat, indeque navem conscendit, in Macedoniamtransiturus. Cum vero jam aliquoties in altum provectum venti adversiretulissent, et ipse jactationem navis pati non posset, regressus advillam: "Moriar, inquit, in patria saepe servata." Mox adventantibuspercussoribus, cum servi parati essent ad dimicandum fortiter, ipselecticam, qua vehebatur, deponi jussit, eosque quietos pati quod sorsiniqua cogeret. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenticaput praecisum est. Manus quoque abscissae: caput relatum est ad82


Antonium, ejusque jussu inter duas manus in rostris positum. FulviaAntonii uxor, quae se a Cicerone laesam arbitrabatur, caput manibussumpsit, in genua imposuit, extractamque linguam acu confixit.Cicero dicax erat, et facetiarum amans, adeo ut ab inimicis solitus sitappellari "scurra consularis". Cum Lentulum generum suum exiguaestaturae hominem vidisset longo gladio accinctum: "Quis, inquit,generum meum ad gladium alligavit ?" Matrona quaedam juniorem se,quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere. CuiCicero: "Verum est, inquit, nam hoc viginti annos audio." Caesar, alteroconsule mortuo die decembris ultima, Caninium consulem hora septimain reliquam diei partem renuntiaverat: quem cum plerique irentsalutatum de more: "Festinemus, inquit Cicero, priusquam abeatmagistratu." De eodem Caninio scripsit Cicero: "Fuit mirifica vigilantiaCaninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit."MARCUS BRUTUS55 ante J. C.Marcus Brutus ex illa gente quae Roma Tarquinios ejecerat oriundus,Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. Sua eum virtus valdecommendavit: ejus pater, qui Syllae partibus adversabatur, jussuPompeii interfectus fuerat ; unde Brutus cum eo graves gesseratsimultates: bello tamen civili Pompeii causam, quod justior videretur,secutus est, et dolorem suum reipublicae utilitati posthabuit. VictoPompeio, Brutus a Caesare servatus est, et praetor etiam factus. Posteacum Caesar superbia elatus senatum contemnere, et regnum affectarecoepisset, populus jam praesenti statu haud laetus vindicem libertatisrequirebat. Subscripsere quidam primi Bruti statuae: "Utinam viveres !"Item ipsius Caesaris statuae: "Brutus quia reges ejecit, primus consulfactus est ; hic, quia consules ejecit, postremo rex factus est."Inscriptum quoque est Marci Bruti praetoris tribunali: "Dormis, Brute !"Marcus Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesaremconspiravit. Pridie quam Caesar est occisus, Porcia Bruti uxor consiliiconscia cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causa,poposcit, eoque velut forte e manibus elapso se ipsa vulneravit. Clamoreancillarum vocatus in cubiculum uxoris Brutus objurgare eam coepit,quod tonsoris officium praeripere voluisset ; at Porcia ei secreto dixit:"Non casu, sed de industria, mi Brute, hoc mihi vulnus feci: experiri enim83


volui an satis mihi animi esset ad mortem oppetendam, si tibipropositum ex sententia parum cessisset." Quibus verbis auditis, Brutusad caelum manus et oculos sustulisse dicitur, et exclamavisse: "Utinamdignus tali conjuge maritus videri possim !"Interfecto Caesare, Antonius vestem ejus sanguinolentam ostentans,populum veluti furore quodam adversus conjuratos inflammavit. Brutusitaque in Macedoniam concessit, ibique apud urbem Philippos adversusAntonium et Octavium dimicavit. Victus acie, cum in tumulum se nocterecepisset, ne in hostium manus veniret, uni comitum latustransfodiendum praebuit. Antonius, viso Bruti cadavere, ei suum injecitpurpureum paludamentum, ut in eo sepeliretur. Quod cum posteasubreptum audivisset, requiri furem, et ad supplicium duci jussit.Cremati corporis reliquias ad Serviliam Bruti matrem deportandascuravit. Non eadem fuit Octavii erga Brutum moderatio: is enim avulsumBruti caput Romam ferri jussit, ut Caii Caesaris statuae subjiceretur.OCTAVIUS CAESAR AUGUSTUS55 ante J. C.Octavius Juliae Caii Caesaris sororis nepos, patrem quadrimus amisit. Amajore avunculo adoptatus, eum in Hispaniam profectum secutus est.Deinde ab eo Apolloniam missus est, ut liberalibus studiis vacaret.Audita avunculi morte, Romam rediit, nomen Caesaris sumpsit,collectoque veteranorum exercitu, opem Decimo Bruto tulit, qui abAntonio Mutinae obsidebatur. Cum autem urbis aditu prohiberetur, utBrutum de omnibus rebus certiorem faceret, primo litteras laminisplumbeis inscriptas misit, quae per urinatorem sub aqua fluminisdeferebantur ; ad id postea columbis usus est: eis nempe diu inclusis etfame affectis litteras ad collum alligabat, easque a proximo moenibusloco emittebat. Columbae lucis cibique avidae, summa aedificiapetentes, a Bruto excipiebantur, maxime cum ille disposito quibusdam inlocis cibo, columbas illuc devolare instituisset.Octavius bellum Mutinense duobus proeliis confecit, in quorum alteronon ducis modo, sed militis etiam functus est munere: nam aquiliferograviter vulnerato, aquilam humeris subiit, et in castra reportavit. Posteareconciliata cum Antonio gratia, junctisque cum ipso copiis, ut CaiiCaesaris necem ulcisceretur, ad urbem hostiliter accessit, indequadringentos milites ad senatum misit, qui sibi consulatum nomineexercitus deposcerent. Cunctante senatu, centurio legationis princeps,84


ejecto sagulo, ostendens gladii capulum, non dubitavit in curia dicere:"Hic faciet, si vos non feceritis." Cui respondisse Ciceronem ferunt: "Sihoc modo petieritis Caesari consulatum, auferetis." Quod dictum eideinde exitio fuit: invisus enim esse coepit Caesari, quod libertatis essetamantior.Octavius Caesar nondum viginti annos natus consulatum invasit,novamque proscriptionis tabulam proposuit ; quae proscriptio Syllanalonge crudelior fuit: ne tenerae quidem aetati pepercit. Puerumquemdam nomine Atilium Octavius coegit togam virilem sumere, uttanquam vir proscriberetur. Atilius, protinus ut e Capitolio descendit,deducentibus ex more amicis, in tabulam relatus est. Desertum deinde acomitibus ne mater quidem prae metu recepit. Puer itaque fugit, et insilvis aliquandiu delituit. Cum vero inopiam ferre non posset, e latebrisexivit, seque praetereuntibus indicavit, a quibus interfectus est. Aliuspuer etiam impubes, dum in ludum litterarium iret, cum paedagogo, quipro eo corpus objecerat, necatus est.Octavius, inita cum Antonio societate, Marcum Brutum Caesarisinterfectorem bello persecutus est. Quod bellum, quanquam aeger atqueinvalidus, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus vix fugaevasit ; altero victor se gessit acerbius. In nobilissimum quemquecaptivum saeviit, adjecta etiam supplicio verborum contumelia. Unisuppliciter precanti sepulturam respondit jam illam in volucrum atqueferarum potestate futuram. Ambo erant captivi pater et filius ; cumautem Octavius nollet, nisi uni, vitam concedere, eos sortiri jussit utriparceretur. Pater, qui se pro filio ad mortem subeundam obtulerat,occisus est ; nec servatus filius, qui prae dolore voluntaria occubuit neceneque ab hoc tristi spectaculo oculos avertit Octavius, sed utrumquespectavit morientem.Octavius ab Antonio iterum abalienatus est, quod is repudiata Octaviasorore, Cleopatram Aegypti reginam duxisset uxorem: quae mulier cumAntonio luxu et deliciis certabat. Gloriata est aliquando se centiessestertium una cena absumpturam. Antonio id fieri posse negantimagnificam apposuit cenam, sed non tanti sumptus quanti promiserat.Irrisa igitur ab Antonio jussit sibi afferri vas aceto plenum: exspectabatAntonius quidnam esset actura. Illa gemmas pretiosissimas auribusappensas habebat ; protinus unam detraxit, et aceto dilutam absorbuit.Alteram quoque simili modo parabat absumere, nisi prohibita fuisset.85


ACTIACA PUGNAOctavius cum Antonio apud Actium, qui locus in Epiro est, navali proeliodimicavit ; victum et fugientem Antonium persecutus, Aegyptum petiit,obsessaque Alexandria, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevipotitus est. Antonius, desperatis rebus, cum in solio regali sedisset regiodiademate cinctus, necem sibi conscivit. Cleopatra vero, quam Octaviusmagnopere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidemsibi in cophino inter ficus afferendam curavit, eamque ipsa brachioapplicuit: quod ubi cognovit Octavius, medicos vulneri remedia adhiberejussit. Admovit etiam Psyllos, qui venenum exsugerent, sed frustra.Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.Tandem Octavius, hostibus victis, solusque imperio potitus, clementemse exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis.Multis ignovit a quibus saepe graviter laesus fuerat, quo in numero fuitMetellus unus ex Antonii praefectis. Cum is inter captivos senexsqualidus sordidatusque processisset, agnovit eum filius ejus, qui Octaviipartes secutus fuerat, statimque exiliens, patrem complexus, sicOctavium allocutus est: "Pater meus hostis tibi fuit ; ego miles: nonmagis ille poenam, quam ego praemium meriti sumus. Aut igitur mepropter illum occidi jube, aut illum propter me vivere. Delibera, quaeso,utrum sit moribus tuis convenientius." Octavius postquam paulumaddubitavisset, misericordia motus hominem sibi infensissimum propterfilii merita servavit.Octavius in Italiam rediit, Romamque triumphans ingressus est. Tumbellis toto orbe compositis, Jani gemini portas sua manu clausit quaetantummodo bis antea clausae fuerant, primo sub Numa rege, iterumpost primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorumoblivio cepit, populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruitus est.Octavio maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustuscognominatus est et in ejus honorem mensis sextilis eodem nomine estappellatus, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. EquitesRomani natalem ejus biduo semper celebrarunt: senatus populusqueRomanus universus cognomen Patris patriae maximo consensu eitribuerunt. Augustus prae gaudio lacrimans respondit his verbis:"Compos factus sum votorum meorum ; neque aliud mihi optandum est,quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem viderepossim."86


Dictaturam, quam populus magna vi offerebat, Augustus genu nixusdejectaque ab humeris toga, deprecatus est. Domini appellationemsemper exhorruit, eamque sibi tribui edicto vetuit, immo de restituendarepublica non semel cogitavit ; sed reputans et se privatum non sinepericulo fore, et rempublicam plurium arbitrio commissum iri, summamretinuit potestatem, id vero studuit, ne quem novi status paeniteret. Benede eis etiam, quos adversarios expertus fuerat, et sentiebat etloquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puerterritus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustuslibrum cepit, eoque statim reddito: "Hic vir, inquit, fili mi, doctus fuit etpatriae amans."Pedibus saepe per urbem incedebat, summaque comitate adeuntesexcipiebat: unde cum quidam libellum supplicem porrigens, prae metuet reverentia nunc manum proferret, nunc retraheret: "Putasne, inquitjocans Augustus, assem te elephanto dare?" Eum aliquando convenitveteranus miles, qui vocatus in jus periclitabatur, rogavitque ut sibiadesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, quilitigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: "At non ego, tepericlitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi" ;simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus, atque ipse venit inadvocationem.Cum post Actiacam victoriam Augustus Romam ingrederetur, occurrit eiinter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haecdicere: "Ave, Caesar victor, imperator." Augustus avem officiosammiratus, eam viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quemnihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmavit Augusto illum habere etalium corvum, quem afferri postulavit. Allatus corvus verba quaedidicerat expressit: "Ave, Antoni victor, imperator." Nihil ea reexasperatus Augustus jussit tantummodo corvorum doctorem dividereacceptam mercedem cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco,emi eum jussit.Exemplo incitatus sutor quidam, corvum instituit ad parem salutationem; sed, cum parum proficeret, saepe ad avem non respondentem dicebat:"Opera et impensa periit." Tandem corvus coepit proferre dictatamsalutationem: qua audita dum transiret, Augustus respondit: "Satis domitalium salutatorum habeo." Tum corvus illa etiam verba adjecit, quibusdominum querentem audire solebat: "Opera et impensa periit" ; ad quodAugustus risit, atque avem emi jussit quanti nullam adhuc emerat.87


Solebat quidam Graeculus descendenti e palatio Augusto honorificumaliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset, et tamenrursum eumdem facturum Augustus videret, sua manu in charta breveexaravit graecum epigramma, et Graeculo venienti ad se obviam misit.Ille legendo laudare coepit, mirarique tam voce quam vultu, gestuque.Dein cum accessit ad sellam qua Augustus vehebatur, demissa inpauperem crumenam manu, paucos denarios protulit, quos principidaret; dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omniumrisu, Graeculum Augustus vocavit, eique satis grandem pecuniaesummam numerari jussit.Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cenasatis parca et paene quotidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabamme tibi esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quemdamcenaret, fregit unus ex servis vas crystallinum: rapi illum protinus Polliojussit, et ne vulgari morte periret, abjici muraenis, quas ingens piscinacontinebat. Evasit e manibus puer, et ad pedes Caesaris confugit, nonrecusans mori, sed rogans ne piscium esca fieret. Motus novitatecrudelitatis Augustus, servi infelicis patrocinium suscepit: cum autemveniam a viro crudeli non impetraret, crystallina vasa ad se afferri jussit ;omnia manu sua fregit; servum manumisit, piscinamque compleripraecepit.Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpentesomnum ejus crebro noctuae cantu ; qua molestia cum liberari sevehementer cupere significasset, miles quidam aucupii peritus noctuamprehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii ;cui Augustus mille nummos dari jussit: at ille minus dignum praemiumexistimans, dicere ausus est: "Malo ut vivat", et avem dimisit. Imperatorinec ad irascendum causa deerat, nec ad ulciscendum potestas. Hanctamen injuriam aequo animo tulit Augustus, hominemque impunitumabire passus est.Augustus amicitias non facile admisit, et admissas constanter retinuit:imprimis familiarem habuit Maecenatem equitem Romanum, qui ea, quaapud principem valebat gratia, ita semper usus est, ut prodessetomnibus quibus posset, noceret nemini. Mira erat ejus ars et libertas inflectendo Augusti animo, cum eum ira incitatum videret. Jus aliquandodicebat Augustus, et multos morte damnaturus videbatur. Aderat tuncMaecenas, qui circumstantium turbam perrumpere, et ad tribunal88


propius accedere conatus est ; cum id frustra tentasset, in tabellascripsit haec verba: "Surge tandem, carnifex"; eamque tabellam adAugustum projecit, qua lecta, Augustus statim surrexit, et nemo estmorte multatus.Habitavit Augustus in aedibus modicis neque laxitate neque cultuconspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hiemeet aestate mansit. Supellex quoque ejus vix privatae elegantiae erat.Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii non satis ornataminvenerat, adeo excoluit, ut jure sit gloriatus marmoream se relinquere,quam lateritiam accepisset. Raro veste alia usus est quam confecta abuxore, sorore, filia, neptibusque. Altiuscula erant ejus calceamenta, utprocerior quam erat videretur. Cibi minimi erat atque vulgaris.Secundarium panem et pisciculos minutos et ficus virides maximeappetebat.Augustus non amplius quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidemcontinuas, sed ita ut in illo temporis spatio ter aut quaterexpergisceretur. Si interruptum somnum recuperare non posset,lectores arcessebat, donec resumeret. Cum audisset senatoremquemdam, licet aere alieno oppressum, arte et graviter dormire solitum,culcitram ejus magno pretio emit, mirantibus dixit: "Habenda est adsomnum culcitra in qua homo qui tantum debebat dormire potuit."Exercitationes campestres equorum et armorum statim post bella civiliaomisit, et ad pilam primo folliculumque transiit: mox animi laxandicausa, modo piscabatur hamo, modo talis nucibusque ludebat cumpueris minutis, quos facie et garrulitate amabiles undique conquirebat.Alea multum delectabatur; idque ei vitio datum est. Tandem afflictavaletudine in Campaniam concessit, ubi remisso ad otium animo, nullohilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die, petito speculo, capillumsibi comi jussit ; et amicos circumstantes percontatus est num vitaemimum satis commode egisset; adjecit et solitam clausulam: "Editestrepitum, vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum etseptuagesimum annum agens.89

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!