08.03.2013 Views

Ordo - Missale Romanum

Ordo - Missale Romanum

Ordo - Missale Romanum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RUBRICAE GENERALES 27

XV – De concurrentia dierum liturgicorum

103. Concurrentia dicitur concursus Vesperarum diei liturgici currentis cum I Vesperis diei liturgici subsequentis.

104. In concurrentia praeferuntur Vesperae diei liturgici classis superioris, et alterae commemorantur vel non, iuxta

rubricas.

105. Quando vero dies liturgici, quorum Vesperae concurrunt, sunt eiusdem classis, dicuntur integrae secundae

Vesperae de Officio currenti et fit commemoratio sequentis, iuxta rubricas.

XVI – De commemorationibus

106. Quae hic de commemorationibus statuuntur, valent tam pro Missa quam pro Officio, sive in occurrentia sive in

concurrentia.

107. Commemorationes sunt aut privilegiatae aut ordinariae.

108. Commemorationes privilegiatae fiunt in Laudibus et in Vesperis necnon in omnibus Missis;

commemorationes vero ordinariae fiunt tantum in Laudibus, in Missis conventualibus et in omnibus Missis lectis.

109. Commemorationes privilegiatae sunt commemorationes:

a) de dominica;

b) de die liturgico I classis;

c) de diebus infra octavam Nativitatis Domini;

d) de feriis Quatuor Temporum mensis septembris;

e) de feriis Adventus, Quadragesimae et Passionis;

f) de Litaniis maioribus, in Missa.

Omnes aliae commemorationes sunt commemorationes ordinariae.

110. In Officio et Missa S. Petri semper fit commemoratio S. Pauli, et vicissim. Haec commemoratio dicitur

inseparabilis; et duae orationes adeo in unam coalescere censentur ut, in numero orationum computando, pro unica

habeantur. Proinde:

a) in Officio S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, ad Laudes et Vesperas, sub unica

conclusione, orationi diei, absque antiphona et versu;

b) in Missa S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, sub unica conclusione, orationi diei;

c) quoties vero oratio unius Apostoli addenda est ad modum commemorationis, huic orationi additur altera

immediate, ante omnes alias commemorationes.

111. Ratio admittendi commemorationes haec est:

a) in diebus liturgicis I classis et in Missis in cantu non conventualibus, nulla admittitur commemoratio,

praeter unam privilegiatam;

b) in dominicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet de festo II classis, quae tamen

omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit;

c) in aliis diebus liturgicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet aut una privilegiata aut una

ordinaria;

d) in diebus liturgicis III et IV classis, duae tantum admittuntur commemorationes.

112. Ad commemorationes et orationes quod attinet, haec insuper serventur:

a) Officium, Missa aut commemoratio de aliquo festo vel mysterio unius Divinae Personae excludit

commemorationem aut orationem de alio festo vel mysterio eiusdem Divinae personae;

b) Officium, Missa aut commemoratio de dominica excludit commemorationem aut orationem de festo vel

mysterio Domini, et vicissim;

c) Officium, Missa aut commemoratio de Tempore excludit aliam commemorationem de Tempore;

d) item, Officium, Missa aut commemoratio de B. Maria Virg. aut de aliquo Sancto vel Beato excludit aliam

commemorationem aut orationem in qua eiusdem B. Mariae Virg., vel Sancti aut Beati intercessio imploretur: quod

tamen non valet de oratione dominicae vel feriae, in qua fit invocatio eiusdem Sancti.

113. Commemoratio de Tempore fit primo loco. In admittendis et ordinandis aliis commemorationibus, servetur

ordo tabellae praecedentiae.

114. Quaelibet commemoratio, quae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur.

XVII – De conclusione orationum

115. Conclusio orationum tam in Missa quam in Officio haec est:

a) si oratio dirigitur ad Patrem, concluditur: Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum

vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen;

b) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in eius principio fit mentio Filii, concluditur: Per eundem Dominum

nostrum, etc. ut supra;

c) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii, concluditur: Qui tecum vivit et regnat in

unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!