You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
62

VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI

Quod si occurrat eodem die dominica I post Epiphaniam, fit Officium de S. Familia, sine commemoratione

Baptismatis Domini et sine commemoratione dominicae. Tunc initium Epistolae I ad Corinthios legitur sabbato

praecedenti.

25. Peculiaria pietatis exercitia, quae cum populi concursu, feria VI post dominicam I Passionis, in honorem B.

Mariae Virg. Matris dolorosae peragi consueverunt, continuari possunt. Permittuntur etiam eo die, duae Missae festivae

de septem doloribus B. Mariae Virg.

26. Pro antiphona ad Magnificat, ad Vesperas feriae VI, tempore Paschatis, sumitur antiphona ad Magnificat quae

habetur ad II Vesperas dominicae praecedentis.

27. Post Officium dominicae V post Pascha, in Breviario ponatur sequens rubrica:

In Litaniis minoribus

Litaniae minores seu Rogationes per se assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionis Domini.

Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis opportunos iuxta

regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitatem.

De Litaniis minoribus nihil fit in Officio.

Obligatio recitandi Litanias Sanctorum cum suis precibus, his diebus, urget tantum in processione aut aliis

peculiaribus supplicationibus. Proinde, qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis

peculiaribus supplicationibus non intersunt, non tenentur dicere, his diebus, Litanias Sanctorum cum suis precibus.

In Missali autem, in Missa de Rogationibus, post epistolam, deleatur Alleluia cum suo versu, et eius loco ponatur

graduale et Alleluia cum suo versu, necnon tractus, et Alleluia cum suis versibus, quae in Missa pro quacumque

necessitate, iuxta diversa anni Tempora, inveniuntur. Verba demum: praefatio paschalis, deleantur.

28. Feria II infra hebdomadam V post Pascha, omissis lectionibus de homilia in evangelium Missae de

Rogationibus, ponantur hae lectiones de Scriptura occurrenti:

De Epístola prima beáti Petri Apóstoli

Lectio I Cap. 2, 1-5

Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut

modo géniti infántes, rationábiles, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: si tamen gustástis, quóniam

dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et

honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre

spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum.

Resp. Dicant nunc, ut adhuc hoc die.

Lectio II Cap. 2, 6-10

Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui

credíderit in eum, non confundétur. Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt

ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in

quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes

annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus

Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

Resp. Cantáte Dómino, ut adhuc hoc die.

Lectio III Cap. 2, 11-17

Caríssimi: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus

ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de

malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. Subiécti ígitur estóte omni

humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti, sive dúcibus tamquam ab eo missis, ad vindíctam

malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium

hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes

honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte.

In Officio feriali: Te Deum.

In Officio ordinario, resp.: Narrábo, ut adhuc hoc die.

Antiphonae ad Benedictus et ad Magnificat retinentur quae in Breviario nunc exstant.

29. Dies a feria VI post Ascensionem Domini usque ad vigiliam Pentecostes exclusive sunt feriae temporis

Ascensionis.

Ad Officium et Missam horum dierum quod attinet, haec animadvertantur:

a) In Officio feriali, antiphonae et psalmi, ad omnes Horas, et versus Nocturni sumuntur de currenti

hebdomadae die, ut in Psalterio pro tempore paschali; lectiones de Scriptura occurrenti, cum suis responsoriis, et dicitur

Te Deum; reliqua, una cum versu in responsorio brevi ad Primam, ut in festo Ascensionis.