24.04.2013 Views

LETTERA DI LATINO Gli allievi che hanno ... - Collegio Rotondi

LETTERA DI LATINO Gli allievi che hanno ... - Collegio Rotondi

LETTERA DI LATINO Gli allievi che hanno ... - Collegio Rotondi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

I

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad

proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum

numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti

suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res

conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege

confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad

civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano,

cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani

amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit;

itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate

obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam

suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea

quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius

Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna

conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et

regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese

potiri posse sperant.

II

Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex vinculis

causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die

constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad

hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum

magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit.

Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque

hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio,

ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

III

Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur.

Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto certior factus, ut omnes

iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia habere instituit. Eae res in

Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus

Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis

dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui iam ante se

populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia

inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis

queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant:

miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemius

deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem

vindicent. In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina

consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque

legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine

praesidio ad legiones pervenire possit. Postremo in acie praestare interfici quam non

veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acce perint recuperare.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!