20.07.2013 Views

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Missale III Pagina 12

32. Natura partium " praesidentialium " exigit ut clara et elata voce proferantur et ab omnibus cum

attentione auscultentur.(44) Proinde dum sacerdos eas profert aliae orationes vel cantus non

habeantur, atque organum vel alia instrumenta musica sileant.

& 4 X ï Å

33. Sacerdos etenim, tamquam praeses, nomine Ecclesiae et congregatae communitatis preces

effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo, ut ministerium suum maiore cum animi attentione et

pietate adimpleat. Huiusmodi preces, quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum, necnon

ante et post sacerdotis Communionem proponuntur, secreto dicuntur.

De aliis formulis in celebratione occurrentibus

& 4 X ï Å

34. Cum Missae celebratio natura sua indolem " communitariam " habeat,(45) dialogis inter sacerdotem

et fideles congregatos necnon acclamationibus magna vis inhaeret: (46) etenim non sunt tantum signa

externa celebrationis communis, sed communionem inter sacerdotem et populum fovent et efficiunt.

& 4 X ï Å

35. Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis et orationibus illum participationis

actuosae gradum constituunt, qui in omni Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est, ut actio

totius communitatis clare exprimatur et foveatur.(47)

& 4 X ï Å

36. Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam et fovendam valde utiles, quae

universo cotui convocato tribuuntur, sunt praesertim actus paenitentialis, professio fidei, oratio

universalis et Oratio dominica.

& 4 X ï Å

37. Demum ex aliis formulis:

a) nonnullae ritum seu actum per se stantem, uti hymnus Glória, psalmus responsorius, Allelúia et

versus ante Evangelium, Sanctus, acclamatio anamneseos, cantus post Communionem, constituunt;

& 4 X ï Å

Pagina 28.

b) nonnullae vero, uti cantus ad introitum, ad offertorium, ad fractionem (Agnus Dei) et ad

Communionem, ritum aliquem comitantur.

De modis proferendi varios textus

& 4 X ï Å

38. In textibus clara et elata voce proferendis sive a sacerdote vel diacono sive a lectore sive ab

omnibus, vox respondeat generi ipsius textus, prouti hic est lectio, oratio, admonitio, acclamatio, cantus;

necnon formae celebrationis et sollemnitati cotus. Ratio insuper habeatur indolis diversarum linguarum

et ingenii populorum. In rubricis ergo et in normis quae sequuntur, verba " dicere " vel " proferre "

intellegi debent sive de cantu sive de recitatione, servatis principiis supra propositis.

De momento cantus

& 4 X ï Å

39. Ab Apostolo monentur christifideles qui in unum conveniunt exspectantes adventum Domini sui, ut

una simul cantent psalmis, hymnis et canticis spiritualibus (cf. Col 3,16 ). Cantus enim est signum

exsultationis cordis (cf. Ac 2,46 ). Unde S. Augustinus recte dicit: " cantare amantis est ",(48) et iam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!