20.07.2013 Views

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Missale III Pagina 48

& 4 X ï Å

290. Ecclesiae omnes dedicentur vel saltem benedicantur. Cathedrales tamen et parociales ecclesiae

sollemni ritu dedicentur.

& 4 X ï Å

291. Ad sacras aedes recte exstruendas, reficiendas atque disponendas, omnes quorum interest

Commissionem diocesanam de sacra Liturgia et de Arte sacra consulant. Episcopus autem diocesanus

eiusdem Commissionis consilio et adiutorio utatur, quando agitur de normis in hac re tradendis, aut de

novarum aedium adumbrationibus approbandis aut de quibusdam quaestionibus nonnullius momenti

diiudicandis.(113)

& 4 X ï Å

292. Ornatus ecclesiae ad nobilem ipsius simplicitatem conferat, potius quam ad pompam. In elementis

autem seligendis quae ad ornatum pertinent, rerum veritas curetur, atque eo contendatur, ut ad fidelium

institutionem conferat et ad dignitatem totius loci sacri.

& 4 X ï Å

293. Apta ecclesiae eiusque adiunctorum dispositio, quae necessitatibus nostrae aetatis opportune

respondeat, requirit ut non ea solummodo curentur quae ad sacras actiones celebrandas directius

pertineant, sed ut ea quoque praevideantur,-

& 4 X ï Å

Pagina 68.

quae ad fidelium convenientem commoditatem tendunt, quaeque in locis ubi populus congregatur

habitualiter praevideri solent.

& 4 X ï Å

294. Populus Dei, qui ad Missam congregatur, cohaerentem et hierarchicam habet ordinationem, quae

diversis ministeriis diversaque actione pro singulis celebrationis partibus exprimitur. Generalis itaque

dispositio aedis sacrae ea sit oportet quae cotus congregati imaginem quodammodo prae se ferat, atque

congruam omnium ordinationem permittat necnon rectam muneris exsecutionem uniuscuiusque foveat.

Fideles atque schola cantorum locum obtinebunt, qui ipsorum actuosam participationem faciliorem

reddat.(114) Sacerdos celebrans, diaconus et alii ministri locum capient in presbyterio. Ibidem parentur

sedes concelebrantium; si vero eorum numerus magnus sit, sedes in alia ecclesiae parte, sed prope

altare, disponantur. Haec omnia, quamvis hierarchicam dispositionem et munerum diversitatem

exprimere debeant, intimam tamen et cohaerentem unitatem efficiant, qua unitas totius plebis sanctae

clare eluceat. Natura vero et pulchritudo loci universaeque supellectilis pietatem foveant et sanctitatem

mysteriorum quae celebrantur ostendant.

II. DE PRESBYTERII ORDINATIONE AD SACRAM SYNAXIM

& 4 X ï Å

295. Presbyterium locus est ubi altare exstat, verbum Dei proclamatur, et sacerdos, diaconus et alii

ministri munus suum exercent. Ab aula ecclesiae opportune distinguatur aut per aliquam elevationem,

aut per peculiarem structuram et ornatum. Talis autem amplitudinis sit, ut Eucharistiae celebratio

commode peragi et conspici possit.(115)

De altari eiusque ornatu

& 4 X ï Å

296. Altare, in quo sacrificium crucis sub signis sacramentalibus praesens efficitur, est etiam mensa

Domini, ad quam participandam in Missa populus Dei convocatur; atque centrum gratiarum actionis,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!