20.07.2013 Views

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

Missale Romanum Ex Decreto Sacrosanti Ocumenici Concillii ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Missale III Pagina 20

acclamatio, quae partem ipsius Precis eucharisticae constituit, ab omni populo cum sacerdote profertur.

& 4 X ï Å

Pagina 37.

c) Epiclesis: qua per invocationes peculiares Ecclesia Spiritus Sancti virtutem implorat, ut dona ab

hominibus oblata consecrentur, seu Corpus et Sanguis Christi fiant, et ut hostia immaculata, in

Communione sumenda, sit in salutem eorum qui illam participaturi sunt.

d) Narratio institutionis et consecratio: verbis et actionibus Christi sacrificium peragitur, quod ipse

Christus in Cena novissima instituit, cum suum Corpus et Sanguinem sub speciebus panis et vini obtulit,

Apostolisque manducandum et bibendum dedit et iis mandatum reliquit idem mysterium perpetuandi.

e) Anamnesis: per quam, mandatum adimplens, quod a Christo Domino per Apostolos accepit,

Ecclesia memoriam ipsius Christi agit, recolens praecipue eius beatam passionem, gloriosam

resurrectionem et ad caelos ascensionem.

f) Oblatio: per quam in ipsa hac memoria Ecclesia, eaque praesertim hic et nunc congregata, in Spiritu

Sancto hostiam immaculatam Patri offert. Intendit vero Ecclesia ut fideles non solummodo immaculatam

hostiam offerant sed etiam seipsos offerre discant,(71) et de die in diem consummentur, Christo

mediatore, in unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus.(72)

g) Intercessiones: per quas exprimitur Eucharistiam celebrari in communione cum tota Ecclesia tam

caelesti quam terrestri, oblationemque fieri pro ipsa et omnibus eius membris vivis atque defunctis, quae

ad participandam redemptionem et salutem per Christi Corpus et Sanguinem acquisitam vocata sunt.

h) Doxologia finalis: qua glorificatio Dei exprimitur, quaeque acclamatione Amen populi confirmatur et

concluditur.

Ritus Communionis

& 4 X ï Å

80. Cum celebratio eucharistica convivium paschale sit, expedit ut, iuxta mandatum Domini, Corpus et

Sanguis eius a fidelibus rite dispositis ut cibus spiritualis accipiantur. Ad hoc tendunt fractio aliique ritus

praeparatorii, quibus fideles ad Communionem immediate adducuntur.

Oratio dominica

& 4 X ï Å

81. In Oratione dominica panis cotidianus petitur, quo christianis praecipue panis eucharisticus innuitur,

atque purificatio a peccatis imploratur, ita ut sancta revera sanctis dentur. Sacerdos invitationem ad

orationem profert, omnes vero fideles orationem una cum sacerdote dicunt, et sacerdos solus

embolismum adiungit, quem populus doxologia concludit. Embolismus, ultimam petitionem ipsius

Orationis dominicae evolvens, liberationem a potestate mali pro tota communitate fidelium expetit.

Invitatio, oratio ipsa, embolismus et doxologia qua populus haec concludit, cantu vel clara voce

proferuntur.

Ritus pacis

& 4 X ï Å

82. Sequitur ritus pacis, quo Ecclesia pacem et unitatem pro se ipsa et universa hominum familia

implorat et fideles ecclesialem communionem mutuamque caritatem sibi exprimunt, priusquam

Sacramento communicent.

& 4 X ï Å

Pagina 38.

Ad ipsum signum pacis tradendae quod attinet, modus a Conferentiis Episcoporum, secundum

ingenium et mores populorum, statuatur. Convenit tamen ut unusquisque solummodo sibi

propinquioribus sobrie pacem significet.

Fractio panis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!