You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
Dóminus a dextris tuis, *

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet, *

proptérea exaltábit caput.

ii d

E - rí-pe me * de in-ími-cis me- is Dómi-ne,

ad te confú-gi. E u o u a e.

psalmus 113 a

Israel ex Ægypto liberatur

Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sæculo renuntiastis

(S. Augustinus).

In éxitu Israel de Ægýpto, *

domus Iacob de pópulo bárbaro,

factus est Iuda sanctuárium eius, *

Israel potéstas eius.

Mare vidit et fugit, *

Iordánis convérsus est retrórsum;

montes saltavérunt ut aríetes, *

et colles sicut agni óvium.

Quid est tibi, mare, quod fugísti? *

Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

Montes, quod saltástis sicut aríetes, *

et colles, sicut agni óvium?

AD II VESPERAS 23