You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
Here are the passages:

I. A. ab initio, quale ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, vincula moveri. Ille non

tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribusque praetendere. Tum

crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri. Respicit, videt

agnoscitque narratam sibi effigiem.

I. B. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit.

Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito

lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio.

I. C. Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras

Oraque Tartarei prodigiosa canis.

5 Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,

Vixisset totidem ni minus illa dies.

Inter tam veteres ludat lasciva patronos

Et nomen blaeso garriat ore meum.

Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,

10 Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.

II. A. Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,

Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,

‘Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,’ inquit,

‘Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.’

II. B. Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. Postquam deflexit in aream domus, repente

dilapsa deserit comitem. Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.

II. C. N. Popidius N.F. Celsinus Aedem Isidis terrae motu conlapsam a fundamento p.s.

restituit. Hunc decuriones ob liberalitatem cum esset annorum sex ordini suo gratis adlegerunt.

III. A. C. Lollium Fuscum IIvir. v.a.s.p.p. Asellinas rogant nec sine Zmyrina. (The s. is underlined.)

III. B. 1. Cn. Helvium Sabinum aedilem Maria rogat.

2. Quinctio siqui recusat, assidat ad asinum.

III. C. M. Samellium Modestum aed. d.r.p. o.v.f. iuvenem probum. (The d is underlined.)